Immagini della pagina
PDF
ePub

quidem, tum tribuni ad plebem ferrent<<. Totum locum ipsis verbis perscribendum hic putavi ut maxime idoneum, ex quo intellegeretur, tribunos solam plebem rogasse in concilio, patricios vero magistratus universum populum tributis comitiis. Ita enim plebis hic, quam rogarent tribuni, et populi, quem praetor urbanus rogaret [et haud scio au consules ipsi quoque], appellationes inter se sunt oppositae. Nam populi hic appellationem non posse ad comitia centuriata referri infra demonstrabo. Quod si ita se habebit, equidem non intellego, qui possit non colligi hoc ex loco, tribunos plebis ad solam plebem in concilio tulisse, patricios vero magistratus in comitiis tributis ad universum populum. Paulo infra deinde haec leguntur: »tribuni plebis rogarunt plebesque scivit, ut Q. Fulvius dictator diceretur.« Quam facile autem scriptores pro sola plebe populum posuerint, in eadem hac re perspicias. Nam cum hic auctor saepius et plebem et plebis concilium [»sed quo die id plebis concilium futurum erat<<] plebisque scitum appellaverit, quasi pressis vestigiis deinde dicit dictatorem, »quem populus iussisset.<<

Hactenus ex Livio; iam Tulliana quaedam afferam, quae non'ad rerum praeteritarum memoriam pertinent, sed ex ipsius Ciceronis aetate dicendique horum hominum more pendent.

Primus est ille locus, quo senatus consulti sollemne carmen ipsis verbis recitatur 1); Si quid de ea re ad populum plebemve lato opus esset, uti S. Sulpicius M Marcellus coss. praetores tribunique plebis, quibus eorum videretur, ad populum plebemve ferrent; quod ii non tulissent, uti, quicunque deinceps essent, ad populum plebemve ferrent«. - Haec paucis sunt explananda. Etenim quod decrevit senatus, si ad populum plebemve lato opus esset, ut consules praetores tribuni plebis ad populum plebemve ferrent, non simpliciter ita dictum est, ut >>populi plebisve« appellatio quasi unius rei spectaret et ad consules et ad praetores et ad tribunos plebis, sed per contractam orationem et non perscriptam ita, ut vocula ve idem sit ac nostrum »resp.<<; haec nimirum est vis particulae 1) Ep. ad fam. VIII, 8, 5.

ve1). Quare ita vertendum puto: »Wenn es hierüber eines Antrags an den populus resp. die plebs bedürfte, so sollten die Consuln... [oder] die Praetoren [oder] die Volkstribunen ihn bei dem populus resp. der plebs einbringen.>>

Populi igitur nomen pertinet et ad consules et ad praetores, plebis ad tribunos plebis, et si quod contorta hic oratione est dictum, solute et expedite dicere velimus, eius loci, quem supra 2) attuli ex Livio 3), exemplo utamur, ut haec evadat sententia: s. q. d. e. r. a. p. p. v. 1. o. e., ut consules populum rogarent; si consules non tulissent, ut praetores populum rogarent; si ne ii quidem, tum tribuni ad plebem ferrent. Quod si iure iudicare videor, eodem modo hic populi [de rogantibus patriciis magistratibus] et plebis [de rogantibus tribunis pl.] nomina inter se opposita sunt. Populi autem appellationem hic non referri posse ad populum centuriatim advocatum, sed ad tributa comitia esse referendum, deinde viderimus p. 25.

[ocr errors]

Hoc nimirum idem est alio illo loco, qui est apud Probum grammaticum 4) »si quid de ea re ad populum pleblemve lato opus est, consules praetores tribuni plebis, qui nunc sunt, quod eis videbitur, ad populum plebemve ferant; quodsi non tulerint, consules praetores tribuni plebis, qui deinceps erunt, quod eis videbitur, ad populum plebemve ferant.» Populi enim nomen ad comitia et centuriatim et tributim a consulibus vel praetoribus habita referendum est, plebis ad concilia plebis a tribunis convocata.

Cic. dom. XV, 42: »Video quosdam clarissimos viros aliquot locis iudicasse, te cum plebe iure agere potuisse«, cui opponitur, quod saepius ante dictum est, agere cum populo.

1) cfr. Cic. Balb. XIV, 33: »sacrosanctum nihil esse potest nisi quod populus plebesve sanxit: de isto foedere nihil ad populum, nihil ad plebem latum esse dico.<<

2) p. 15-16.

3) XXVII, 5.

4) litt. sing. III, 24 [Keil IV, p. 273].

2

Ibid. XLIX, 127: »Video veterem esse legem tribuniciam 1), quae vetat iniussu plebis aedes terram aram consecrari«<. Ibid. XLIX, 128: »haec nisi plebes iussisset« etc.; »iniussu plebis« etc.

Vat. VII, 18: »ecquando dubitaris contra eas leges cum plebe agere et concilium convocare?<«<

Flacc. VII, 15 auctor satis accurate secernit ea, »quae scisceret plebs aut que populus iuberet,« cfr. de leg. II, 12, 31: »quid religiosius quam cum populo, cum plebe agendi ius aut dare aut non dare<< ?

Leg. agr. X, 26: cum P. Servilius Rullus rogationem promulgasset, ut X viri agris dandis assignandis ferente ad plebem tribuno plebis crearentur, vociferatus est haec Cicero: >>Primum lege curiata decemviros ornat. Eam legem ab eo praetore, qui sit primus factus, ferri iubet. At quomodo? ut ii decemviratum habeant, quos plebs designaverit. Oblitus est multos a plebe designari«. Similes sunt hi loci: Sest. XXX, 64, Vat. VII, 17, fin. II, 16, 54, Pis. XXVII, 64.

Balb. XIV, 33: »Primum sacrosanctum nihil esse potest nisi quod populus plebesve sanxit (item § 35): nihil omnino unquam de isto foedere ad populum, nihil ad plebem latum esse dico«. Agitur autem hic de foedere, quod Gaditani a populo Romano petebant. Quaeritur igitur, ad quae comitia spectet hac in re populi nomen. Hic vero contendo eodem modo atque apud. Liv. XXVII, 5 populi plebisque nomina inter se esse opposita. Nam de foedere quidem et societate nullo prorsus tempore ad centuriata comitia est latum; sed foedera et societates cum initio ab ipsis magistratibus ex auctoritate senatus essent facta, hanc quoque rem populus plebesve arripuit, seu comitiis tributis patricio seu concilio plebis plebeio magistratu rogante; itaque de foederibus et societatibus plebiscita aut leges a patriciis magistratibus ad tribus latae [privilegia] innumerabiles apud rerum Romanarum scriptores inveniuntur, centuriatis vero comitiis rogata lex nulla. Accedit hanc in rem Romanorum iuris publici

5) Liv. IX, 40.

consultorum auctoritas, ut Rubinonis 1), Walteri 2), Marquardtii 3), Langei). Populi autem nomen hic universam civitatem connumeratis etiam patriciis significare existimandum est, si quidem non temere plebis deinde appellatio est opposita; quod tamen nullo prorsus modo fieri potuit; immo vero consilio et voluntate Cicero haec nomina ut duarum potestatum inter se opposuisse putandus est.

Reliqua exempla mittamus. Deinde vero si quando Cicero in plebei magistratus rogatione populi nomen posuit id quod saepius usu venisse concedo, non ex publici iuris ratione eum locutum esse apparet. Nam populum cum appellavit, plebem tamen intellexisse eum ut demonstrem, unum illum ascribo locum, qui est in legum tertio libro: »creatio magistratuum, iudicia populi, iussa vetita cum suffragio consciscentur, optimatibus nota, plebi libera sunto 5)«. In quae cum commentatur deinde [ut his in libris assolet], his utitur verbis ): >proximum autem est de suffragiis, quae iubeo nota esse optimatibus, populo libera. << Videlicet plebem auctor dicere vult, populum nominat.

Haec ad latinorum scriptorum hac in re usum pertinent; satis multa sane ex quibus intellegatur tanta diligentia in usu plebis nominis eos usos esse de plebeio magistratu rogante, ut quasi legem et regulam videantur secuti esse patriciosque haud dubie excluserint. - Jam igitur ad Graecos scriptores transeamus.

Ad Graecorum civitates cum universi populi et plebis quam dicunt Romani discrimina et rationes non ita ut ad Romanam rem publicam pertinerent, populoque, quem diuov Graeci appellant, non tam aliqua inferior populi pars quam optimates opponerentur ipsis rebus usuque, eos, qui Romanas

[blocks in formation]

res scripturi erant, deficiebat quasi oratio, ut quae rei, quam ignorabant usu homines, artis vocabulum non praestaret, nisi iis nominibus, quibus in universum inferior in re publica multitudo appellatur, ut πλήθους, ὁμίλου, ὄχλου et similibus erant contenti aut temere in duov appellatione acquiescere volebant ut in ipsa voce Snuάozov, quae tamen in eam rem, quam proprie volebant dicere, minus conveniebat. Apud Romanos autem populi plebis que nomina, quae ex publici iuris ratione dicebantur, inter se erant opposita sententia ipsarum rerum gestarum memoria illata.

Scriptores igitur graeci hac in re eadem, qua nos lingua nostra vernacula, sermonis necessitate erant impediti: nam nos quidem, nisi ad ipsorum populi et plebis vocabulorum usum confugere velimus, qui tandem commode sine ambagibus dicendo, quae utrique inest vocabulo, notionem exprimamus? Quare nos quoque tribunos illos, quos plebis dicunt Romani, si appellaturi sumus, simpliciter dicimus »die Volkstribunen, « quasi nostrum »das Volk« ex iuris publici ratione sit idem atque plebis apud Romanos appellatio, cum potius idem sit ac populi nomen. At ipsi Romani cum ab hac dicendi licentia non abhorruerint, facile Graecis eam indulgebimus: Polybium dico, Dionysium, Appianum, Plutarchum, Diodorum, qui promiscue cum δήμου tum πλήθους vel ομίλου vel δημοτικοῦ ὄχλου appellationibus usi sunt et de rogante plebeio magistratu et in aliarum rerum ratione, cum solam plebem significare volebant. Ita Appianus Tov Snuov facit secedentem in Sacrum Montem, cum plebem sine patribus intellegat. Itaque ex Graecis his minus nobis effici potest iudicii.

[ocr errors]

Hic vero unum illum Cassium Dionem et qui eius compilavit libros, Ioannem Zonaram, excipio. Nam Dionem quidem cognovi tantam diligentiam et curam adhibuisse in discernendo vocabulorum usu, cum aut populum aut plebem vult significare, ut vel ipsos latinos scriptores superet, ipse superari omnino nequeat. Equidem nullum legens inveni exemplum, in quo de plebeio magistratu rogante Suov pro πλήθους vel ὁμίλου appellationem posuerit. Duobus enim his

« IndietroContinua »