Immagini della pagina
PDF
ePub

DE COMITIORUM TRIBUTORUM

ET CONCILIORUM PLEBIS
DISCRIMINE.

DISSERTATIO INAUGURALIS

QUAM

AD SUMMOS IN PHILOSOPHIA HONORES

AB AMPLISSIMO

PHILOSOPHORUM ORDINE LIPSIENSI

RITE IMPETRANDOS

SCRIPSIT

CAROLUS BERNS

WETZLARIENSIS.

WETZLARIAE.

TYPIS FERDINANDI SCHNITZLER.

MDCCCLXXV.

PATRI CARISSIMO

FRANCISCO BERNS

PII SUI ANIMI

TESTEM ESSE VULT HUNC LIBELLUM

S.

[ocr errors][merged small]

Aggressurus sum rem novam adhuc nec iam satis exploratam inter eos viros, quibus curae sunt antiquitates rei publicae Romanae: agendum enim est de comitiis a patriciis magistratibus tributim habitis et de conciliis plebis quidque inter ea discriminis intercesserit quaerendum.

Secessione plebis prima in Sacrum Montem facta tribunatum Romae instituebant novum magistratum cum iure auxilii plebeis ferendi adversus patricios magistratus agendique cum plebe de iis rebus, quae ad ipsam tantum plebem pertinebant, dum ne quid tribuni ex lege publica aut iure populi attingerent; neque quae plebs rogante suo magistratu sciverat, populum ea tenebant. Suffragia autem plebem tributim tulisse omnes consentiunt 1). Patricii deinde magistratus agendi cum plebe ius non exercebant 2).

Hunc rerum statum fuisse usque ad legem Valeriam Horatiam omnium consensu probatur 3): ex hac autem lege patricios quoque in ius suffragii tributim cum plebe ferendi esse admissos credunt indeque ex hoc potissimum tempore usum et nomen comitiorum tributorum profectum esse, ut quae

1) Praeter unum Mommsenum Röm. Forsch. p. 181 sq., quo loco conicit initio plebem centuriatim, deinde curiatim, postremo tributim suffragia tulisse.

2) Lange Röm. Alt.2 II. p. 572.

3) Unus Ptaschnikius novissime contendit ex plebiscito Publilio, ut magistratus plebei comitiis tributis crearentur, plebis concilia populi comitia tributa facta esse, tribunos plebis evasisse magistratus populi Romani cum iure agendi cum populo in comitiis tributis, cfr. Lange II. p. 574.

« IndietroContinua »