Immagini della pagina
PDF
ePub

universum populum continerent. Tributa igitur comitia non proprio fonte per se, sed ex plebis conciliis esse orta.

Tributim autem rogationes ferre patricios quoque magistratus hac ratione coepisse adhuc putabant, ut, cum ex lege Val. Hor. iis, quae plebs iussisset, populus iam teneretur, illis beneficio quodam tribunorum comitia tributa, ad quae ferrent, permitterentur, maximeque ad creandos magistratus minores, idque repetendum esse ab anno a. u. c. CCCVII., cum primum consules quaestores creandos, quos ipsi ante nominaverant, populi tributis comitiis committerent.

Summam tenemus sententiam eorum, qui concilia plebis et comitia tributa nihil secernunt plebisque concilia, quae proprie dicuntur ita, ut quae patriciorum suffragia excludant, lege Val. Hor. e re publica esse sublata censent.

Primus posthac Langëus harum rerum quaestionem movit passim in Antiq. Rom. libris suis 1) eamque instituit duplicem, ita ut distingueret rationem publici iuris et ipsum usum, id quo et ipsius quaestionis auctor exstitit et plurimum in ea profecit. Atque ipsum usum quod attinet, tenet fere eam quam adhuc sequebantur sententiam et nomina tantum secernit conciliorum plebis et comitiorum tributorum, plebiscitorum et legum, prout plebei magistratus aut patricii tributim rogationes tulerint, ita ut in rogatione plebei magistratus et comitia et concilium, et lex et plebiscitum potuerit dici; si vero de patricii magistratus rogatione fuerit sermo, comitia tantum et lex, non concilium aut plebiscitum; reapse vero nihil fuisse discriminis. Nam post legem Val. Hor. patricios quoque tributim suffragia tulisse nullo discrimine, qui rogaret, utrum patricius magistratus is esset an plebeius, et conciliorum plebis nomen tantum relictum esse in plebeiorum magistratuum rogationibus, re vera facta

1) I. p. 552, II. pp. 422, 431, 575, quibus locis agit de latinorum scriptorum loquendi ratione, cum aut de conciliis plebis plebisque scitis aut de comitiis tributim a patriciis magistratibus habitis legibusque rogatis sermo est; deinde de ipsarum rerum discriminibus I. p. 552, II. pp. 423, 424, 430, 575.

esse comitia tributa populi. Usui deinde Langëus opponit iuris publici rationem. Ac comitia tributa, quae proprie dicuntur in rogatione patricii magistratus, illata in rem publicam ex lege Val. Hor., publice populi comitia fuisse contendit pro iure patriciorum magistratuum agendi cum populo. Tribuni contra cum plebei tantum magistratus fuerint nec potuerint patricios advocare, conniventes et non submoventes ex concilio de rogationibus suis patricios una cum plebe suffragia ferre esse passos; patricios igitur, non publice quidem, sed beneficii gratia admissos, precario tantum suffragii ferendi iure rogantibus tribunis usos esse et ex ratione iuris publici concilia plebis propria et integra mansisse usque ad finem omnis popularis suffragii.

[ocr errors]

Ipse igitur Langëus ex ratione quidem duo iam statuit fuisse genera comitiorum aut plebeio aut patricio tributim rogante magistratu, quae genera singillatim de aliis quoque locis inter se opponit 1).

Post Langëum deinde Mommsenus rem incohatam capessivit et persecutus est 2). Contendit autem duplicem suffragii lationem tributam esse statuendam, alteram plebis in concilio rogante plebeio magistratu exclusis patriciis, quae a plebiscito illo Publilio antea enim curiatim plebem suffragia tulisse ducenda sit, alteram universi populi in comitiis tributis patricio rogante magistratu primumque adhibitam anno a. u. c. CCCVII. Negat igitur ex lege Val. Hor. concilia plebis evasisse populi comitia tributa, immo mera et integra mansisse per omne tempus liberae rei publicae; comitiorum autem tributorum usum non ex plebis conciliis, sed per se natum esse vult. Nec iam secernit Mommsenus usum et iuris publici rationem in tota hac quaestione, sed utraque ex parte plebis concilia et comitia tributa opponit inter sese.

1) de auspiciis II. p. 444, de senatus auctoritate II. p. 575, de locis et temporibus comitiandi II. pp. 443, 438.

2) Röm. Forsch. p. 193 sqq.

In novitates has a Mommseno propositas nuperrime Octavius Clasonus inquisivit satisque acriter est invectus 1): qui tenet et defendit eam quam supra adhuc vulgatam fuisse demonstravi sententiam de comitiis seu patricio tributim seu plebeio magistratu rogante.

Post hunc deinde Ihnëus commentatione scripta in Mus. Rhen. 2) in certamen descendit iudiciique sui hanc proposuit summam: tributim suffragium ferendi ius nunquam nisi plebis fuisse nullo discrimine facto inter concilia plebis, quae dicuntur in plebeiorum magistratuum rogationibus, et comitia tributim habita a patriciis magistratibus; neque ullo tempore neque in his neque in illis patricios suffragia tulisse.

Hi quod disputant pro sua uterque ratione, nullum discrimen intercessisse inter concilia plebis et comitia a patriciis magistratibus tributim habita, scilicet ita, ut aut populi, quod Clasonus vult, aut plebis, quod Ihneus, fuerint utraque, nequaquam ea, quae attulerunt, valere videntur mihi ad infirmandam Mommseui sententiam, immo vero multis aliis, quae aut contradici aut in Mommseni causam addi possunt, ipsa posse refutari.

Jam igitur ne nimis longus in praefando sim, rem ipsam aggrediar.

Ac primam quidem quaestionem in hoc ponendam esse arbitror, ut quantum possum statuere coner, sintne lege Val. Hor. aut postea aliquando plebis concilia populi comitia tributa facta seu plebeio seu patricio rogante magistratu, id quod adhuc fere crediderunt et etiam nunc Clasonus defendit, an integra manserint exclusis omni tempore a iure suffragii patriciis aut ita, ut nullum praeterea tributim suffragia ferendi

1) Kritische Erörterungen über den röm. Staat II, p. 81–115. 2) XXVIII, p. 353 sqq.

genus fuerit ne patricio quidem magistratu rogante, id quod Ihnëus vult, aut ita, ut rogante patricio magistratu inde ab anno a. u. c. CCCVII. novo more universus quoque populus [praeter aerarios] tributim suffragia ferre coeperit salvis plebis conciliis, quae Mommseni sententia est. Equidem ad haec studia ita me contuli, ut cetera quidem non neglegenda, hanc tamen maximam partem operis mei esse habendam persuasum mihi haberem. Et quamquam timide quodammodo, ut in re difficillima, id quod nulla ut spero auctoritate sollicitatus cognovisse mihi videor hic propono: neque Val. Hor. lege neque ulla post lata patricios in ius suffragii esse admissos plebeio magistratu rogante meraque plebis concilia mansisse; inde vero aut ab anno urbis CCCVII. aut, si forte historiae memoria latinos scriptores defecit, iam antea novo suffragii more patricios magistratus primum quidem magistratus minores per populi suffragia tributa creasse, deinde vero leges quoque ad populum universum tributim suffragia laturum tulisse eaque esse comitia tributa, quae proprie dicuntur.

Jam inde ab illo tempore, cum primum plebei magistratus ius agendi cum plebe usurparunt, patricios suffragiis fuisse exclusos, omnes consentiunt neque quod sciam quisquam adhuc contradixit 1). Hinc profectus si potuero demonstrabo, postea quoque solam plebem rogante plebeio magistratu pro ratione quidem iuris publici exclusis patriciis suffragia tulisse. Nam iuris rationem hic maxime tenendam premendamque censeo. Etenim quod attinet ad ipsam rem et usum, si initio quidem, quod patricii non admittebantur in ius suffragii, magnopere ad plebis causam pertinebat, deinde minoris id momenti erat, crescente in dies plebis multitudine, gentibus vero patriciis abolescentibus, ita ut sub finem liberae rei publicae quattuordecim tantum gentes patricias a scriptoribus commemoratas inveniamus 2) Juliumque Caesarem et deinde Octavianum imperatorem, cum patricii pro paucitate sua iam non sufficerent ad explenda sacerdotia sua, plebeios homines 1) Liv. II, 56 et 60, III, 11 et 14, Dion. VII, 16, IX, 41. 2) Mommsen R. F. p. 122.

in patricios allegisse audiamus 1). In comitiis vero a patriciis magistratibus tributim habitis patricios pro publica quoque ratione suffragiis esse usos deinde exponam.

Ac primum quidem haec ut censerem, adduxit me diligentissima quam institui inquisitio in scriptorum et latinorum et graecorum dicendi rationem, qua utuntur, cum aut de conciliis plebis aut de comitiis a patriciis magistratibus tributim habitis agunt. Versatur autem haec quaestio in ternis vocabulis: plebis, plebis concilii, plebisciti, populi, comitiorum tributorum, legis, prout aut de plebeiorum aut de patriciorum magistratuum rogationibus agunt scriptores, adhibitis.

A. De plebis populive nominibus de rogante plebeio patriciove magistratu admissis.

Ante rem publicam a Servio Tullio constitutam constat populi nomen amplexum esse solas gentes patricias Ramnensium, Titiensium, Lucerensium; ideoque ad plebem rem publicam, i. e. rem populi 2), non pertinuisse, ut quae non esset pars populi. Populi igitur et plebis nomina inter se aeque opposita erant ac patrum plebisque. Mirum est, quantum temporis huius rei vestigia non in re quidem, sed in nomine per sollemnem quandam dicendi formulam haeserint: nimirum re amissa verba a maioribus tradita in carminibus quibusdam sollemnibus facile homines servabant, quamquam ne tum quidem credo cuiquam intellecta nisi antiquitatis studiis imbuto. Hoc enim arbitror esse, quod nomina populi plebisque [perinde ac patrum plebisque] vel novissimis temporibus liberae rei publicae inter se coniungi patiebantur 3). Quamquam haec

1) Lange I. p. 354.

2) Cic. de rep. I, 25, 39; 26, 41.

3) Liv. XXIX, 27 in precationis formula »populi plebique Romanae«, XXV, 12, Cic. Mur. 1, 1, Verr. V, 14, 36, Macrob. sat. 1, 17, 28, Tac. ann. I, 8; epistolis deinde magistratuum inscriptum Cic. fam. X, 8, XII, 15.

« IndietroContinua »