Immagini della pagina
PDF
ePub

habita varietas exsisteret neque generale discrimen inter utramque popularis suffragii speciem efficeretur. Maxime autem dico hic auspicia, patrum auctoritatem, senatus auctoritatem, comitiandi denique temporum et locorum rationes, eamque studiorum meorum alteram partem, si deo placuerit, alio tempore in lucem edam. Jam vero hodie nihil relinquitur nisi ut hoc meum opusculum bonae vestrae, viri doctissimi, indulgentiae modeste commendem.

[merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors]

Vita.

Natus sum Carolus Berns a. h. s. LI. nonis Novembr. Kirchhundemi, in pago Guestphaliae, patre Francisco, matre Bertha e gente Wiethoff, quos valde laetor adhuc esse in vivis. Fidei addictus sum catholicae. Primordiis litterarum imbutus gymnasium Wetzlariense per octo annos frequentavi. Deinde a. h. s. LXX. maturitatis testimonio instructus Monasterium me contuli studiis philologis in litterarum academia operam navaturus, ibique per duo semestria scholis interfui V. V. Cl. Cl. Storckii, Langeni, Hagemanni, Winiewskii, Parmetii. Deinde Marburgum Cattorum transmigravi litterarum studia cum Martiis operibus iuncturus: at infestum Musis Martem expertus sum. Quamquam militi mihi licuit disserentem audire V. Cl. Leop. Schmidtium. Denique academiam Lipsiensem adii, ubi per sex semestria lectiones frequentavi V. V. Cl. Cl. Zarnckii, G. Curtii, Langeï, Ritschelii, Hildebrandii, Hirzelii, Drobischii, Masii, Voigtii, Ecksteinii. Ibidem per duo semestria sodalis fui ordinarius seminarii philologi rectoribus Ritschelio, Langëo, Curtiò, societatum per complura semestria socius Curtii grammaticae, Langeï antiquariae, Ritschelii philologae; seminarium Ecksteinii per tria semestria frequentavi. Hisce viris omnibus gratias habeo ut par est quam maximas.

Commentatiunculam scripsi adhuc unam: >In PseudoCiceronis epistolam ad Octavianum«, quae exstat in commentationibus philologis a seminarii Lipsiensis sodalibus in honorem G. Curtii editis.

« IndietroContinua »