Immagini della pagina
PDF
ePub

HERMANNO IOANNI MÜLLER

D. D. D.

H. MEUSEL

PRAEFATIO.

Quae ratio inter vetustissimos Belli Gallici Caesariani codices intercedat facillime ex hoc quod subieci stemmate cognoscitur:

[blocks in formation]

Duo distinguenda esse librorum manu scriptorum genera quamquam ex communi fonte omnes ducti sunt certum et exploratum est, nec minus certum est ad textum quem dicunt constituendum neutro horum codicum genere nos posse carere; nihilo minus nulla adhuc extat editio ex qua satis accurate quid singulis locis in utroque codicum genere scriptum sit possit cognosci. Alterius quidem generis (a), quod Nipperdei auctoritate permoti plurimi optimum vel integrum et iudicaverunt et dixerunt, libri vetustissimi satis magna cura et diligentia collati sunt; alterum (3), cui interpolationis notam inussit Nipperdeius, contemptum ac paene neglectum iacuit. Ac Schneiderus quidem et ipse Nipperdeius optimos huius generis codices nondum cognitos habuerunt; Frigellius primus satis diligenter et Thuaneum (a) et Ursinianum codicem (h) comparavit, verum tamen non raro aut Thuanei aut Ursiniani lectionem praetermisit; Dübnerus multo neglegentius eosdem adhibuit libros; atque etiam Holderus parum religiosus fuit in huius generis codicibus conferendis. Non temere haec a me dicta esse cognoscet qui vel exiguam partem huius editionis cum Frigellii, Dübneri, Holderi editionibus comparaverit. Exempli causa commemoro in extremis 18 capitibus primi libri lectiones quae in omnibus huius generis (B) codicibus extant omissas esse a Frigellio 14, a Dübnero 66, ab Holdero 46; praeterea singulis codicibus tribuitur quod omnibus commune est a Frigellio 43, a Dübnero 7, ab Holdero 13 locis. Quapropter,

[ocr errors]

cum satis multa ab editoribus praetermissa et neglecta esse iam ante hos decem annos intellegerem, iam tum ipse vetustissimos huius codicum generis libros, ubi primum data esset facultas, conferre constitui, ut quicumque in Caesaris et Hirtii de bello Gallico commentarios operam studiumque vellent conferre certo quasi fundamento niti possent. Comparavi igitur anno 1892 Berolini codices Thuaneum (a) et Vindobonensem primum (f), Romae Ursinianum (h), Florentiae partem Riccardiani (1). Ex altero codicum genere (a) adhuc nondum collatus erat codex Ashburnhamianus (S): hunc quoque Florentiae contuli. Libri Vaticani (M) collationem, quam ante triginta fere annos diligentissime confecerat, D. Detlefsenius, vir singulari quadam humanitate et liberalitate praeditus, benignissime mihi tradidit; quibus autem locis fuerunt illi quadringenti fere Detlefsenii collatio discrepabat a Frigellii vel Dübneri collatione, iis ipse Romae codicem inspexi, ac semper fere Detlefsenium verum vidisse cognovi. Extremam sane libri VII. partem et totum librum VIII. temporis angustiis impeditus inspicere non potui; dimidiam fere partem libri VIII. rogatu meo, quod eius partis collatio Detlefsenii deperierat, benigne contulit Augustus Mau. Codicis Riccardiani ipse comparavi librum VIII.; in reliquis libris adhibui eam quam Felix Ramorino foras dedit collationem, sed eos locos quibus propter reliquorum eiusdem classis codicum dissensum de Ramorinianae collationis fide dubitabam partim ipse Florentiae examinavi, partim, plus trecentos, Georgius Karo, adulescens humanissimus et de Bellis Caesarianis optime meritus, comiter iterum inspexit. Idem codicis Ashburnhamiani centum fere locos quibus meae collationi diffidebam denuo contulit; qua eius opera ter me erravisse vidi. Codices Bongarsianum I. (4), Parisinum I. (B), Moysiacensem (Q) ipse nondum in manibus habui, sed quae de his libris inveniuntur in editionibus Oudendorpii, Schneideri, Nipperdei, Frigellii, Dübneri, Holderi, ea diligenter examinata in hanc editionem recepi. Vossianum I., Leidensem I., Havniensem I. aliosque codices cur spreverim dixi in commentariis scholasticis Berolinensibus (Jahresberichte des philologischen Vereins zu Berlin 1885 p. 174 sqq.). Consultó etiam duos codices Laurentianos (plut. 68, 8 et 68, 6) neglexi; nam Laur. 68, 6, qui Bandinio antiquissimus visus est, totus transcriptus est ex Laur. 68, 8; hic autem, quamquam in commentariis de bello civili, Alexandrino, Africano, Hispaniensi in optimorum numero est habendus, tamen in bello Gallico quin ex Parisino I. descriptus sit, etsi pauca admodum capita comparavi, mihi non est dubium.

« IndietroContinua »