Immagini della pagina
PDF
ePub

TITI LIVII

HISTORIARUM ROMANARUM

LIBRI QUI SUPERSUNT.

EX RECENSIONE

Io. NIC. MADVIGII.

ITERUM EDIDERUNT

Io. NIC. MADVIGIUS ET Io. L. USSINGIUS.

[merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

PRÆFATIO

Io. NICOLAI MADVIGII.

In recognoscenda post decem annos huius Livianorum librorum partis recensione quoniam in summa re nihil mutatum est, singulatim et pauca nec magna, repetere visum est, quæ a. 1862 præfatus sum, paucis detractis, iisque addere, quæ nunc dici utile videtur.

„In Livii libris a vicesimo primo ad tricesimum iudicium de scripturæ veritate ab uno codice Puteaneo (P), unde ceteri, qui exstant, orti sunt, pendere, sic est a me post alios etiam firmius et constantius disputatum in emendationum Livianarum partis alterius proœmio (p. 199 sqq.), nihil ut addi nunc opus esse videatur; tantum, ubi is deficit (in libro XXI ab initio usque ad c. 41, 14, relictis duobus foliis, quæ continent c. 20, 8 ad 21, 13 et c. 29, 6 ad 30, 11, et in libro XXX a c. 30, 14, relicto uno folio, quod c. 37, 3 ad 38, 2 continet), in eius locum proximi sufficiendi sunt, in libro XXI Mediceus (M) et Colbertinus (C), in libro XXX Colbertinus et Bambergensis (B). Puteanei scripturas, quas Io. Fr. Gronovius, quum ex illo codice, adhibita sæpe coniectura sagacissima, hos Livii libros egregie emendaret, suæ ætatis more parum plene vulgaverat, integras edidit in libro XXI, XXII, XXIII Alschefskius, adiunctis Medicei et Colbertini, in ceteris libris Weissenbornius, discretis etiam diligentius correctionibus primæ, alterius, tertiæ manus; qui quum recte in Puteaneo fundamentum suæ editionis constituisset primusque post Gronovium (nam Alschefskius in hoc genere operæ vix numerandus est) plenis eius copiis uteretur, et apertos scribendi errores multos et graviora menda non pauca sustulit. Ab eius recognitione quid nostra differat, indicabimus, significata nostræ scripturæ origine, et, quemadmodum in superiore volumine, inter parenthesis signa annotabimus etiam coniecturas et ab illo et a nobis receptas, quæ non iam a Drakenborchio, ut multæ et præclaræ Gronovii, in ipsa Livii oratione positæ

quasi communi consensu comprobatæ sunt. Vere quidem qui iudicaturus est, tenebit, in his decem libris quicquid aliter atque in Puteaneo scribatur, id omne aut errore aut coniectura natum esse, quoniam nihil ex alio fonte derivatum ceteri codices habent. (Quæ Hertzius præf. vol. II p. VI a de lacunis aliquot ex genuino fonte Puteaneo pleniore" in deterioribus codicibus suppletis scripsit, iam non, opinor, defensurus est.) 1) Weissenbornius in altera editione librorum XXIV-XXVI usus emendationibus meis est coniecturasque aliquot meas in contextu posuit, alias in annotatione sine dissensu commemoravit, non ita pauca, in quibus ego, priore eius iudicio improbato, superiorum inventa iudiciave commendaveram aut etiam ipse minora quædam primus monueram, tacite ad illum modum correxit, ut videatur mihi in præfatione offensionem animi paulo minus significare debuisse; ego ideo tantum hoc annotandum hic putavi, ne iis, qui altera Weissenbornii editione uterentur, inutiliter illa in emendationum libro et negligenter posuisse viderer. Coniecturarum nuper ab aliis factarum, maxime in libellis scholasticis et censuris, indicium, ut in superiore volumine, sic in hoc quoque sæpe Weissenbornio et plurium etiam Hertzio debemus.

66

Quod Weissenbornius in libro XXIV-XXVI fecerat a. 1861 (et uberius a. 1871, usus etiam nostra ipsius Livii editione), idem postea fecit in librorum XXI-XXIII editione tertia et quarta (a. 1870). Sed ut sic discrepantium scripturarum numerus minutus est, ita crevit rursus, quod ego et aliquot meis coniecturis, quas antea in recensu discrepantiæ interposueram, nunc, quum se iterum mihi probassent et animo obtulissent, partim etiam aliorum assensus declaratione comprobatis, in ipsa oratione Livii locum dedi et aliorum aliquot idem tribui aut veteribus aut nuper propositis, plerisque sane in minoribus rebus. Ex iis autem, qui post a. 1862 operam in his libris collocarunt quorumque libellis aut disputationibus usus sum, præter ceteros mihi cum laude et grati animi significatione nominandi sunt E. Woelfflinus, diligentissimus usus Liviani observator et simul prudens probabilitatis æstimator, et vetus fidusque amicus A. S. Wesenbergius, cuius „emendatiunculæ Liviana" in annalium philologiæ Danicorum vol. IX editæ sunt. Quæ ibi ad inconstantiam usus loquendi et grammaticæ formæ tollendam, severe omnia exigens, sæpe

1) Minores quædam correctiones per editiones propagate reperianturne in recentioribus codicibus aut in nonnullis eorum, difficile dictu est, quia parum tuto Drakenborchii silentio creditur.

ipse non valde asseverans suspicatus est, quorum nonnulla me quoque, leviter alia, alia gravius pupugerant, iis ne ipse quidem in Livio edendo ita uteretur, ut traditam scripturam loco moveret. Minimum utilitatis attulit Kuehnastii liber de syntaxi Liviana, quem splendide laudatum vidi; nam diligentiam materiæ colligendæ defecit liberum et subtile iudicium et criticæ probabilitatis intelligentia.

Illud addendum est, in hac editione Ussingii nullas partes esse potuisse, dum ea paratur perficiturque, in Italia peregrinantis.

Exempli Weissenborniani scripturæ (in libris XXIXXIII edit. IV, in XXIV-XXVI edit. III) a nostro discrepantes:

Drakenb. Arbocala peditum. Drak. ante quadraginta Drak. ex tanto)

Lib. XXI. Cap. II, 2 qui Hannibalis (ed. Frob. 1535) III, 1 quin ** prærogativa militaris, qua ... erat, favor V, 6 (Arbocala, eorum urb. Fr. Sanctius. Cod. C Arbocala carta eorum urbes, M cartorum urbem. urbes) 10 (impeditum Heerwagen; codd. adorirentur. Peditum agmen i. r., elephantos disposuit) 16 (a tanto Heerw. Codd. tanto. VI, 1 belli causa certamina (Interpunxit Mg. Em. 210) 6 intenderant (edd. vett.) VIII, 4 cœpti sunt, non sufficiebant. itaque iam (Interp. mut. Mg. Em. ibd.) 9 confertim (Gron.) IX, 4 (gratificari pop. Romano A. Periz. Codd. et Drak. gratificari pro Romanis) X, 2 (adversus senatum Alsch. Cod. M. adversusenatum, C adversum senatum; Drak. cum dett. adverso senatu) (non cum assensu Otto, Mg. Codd. om. non. Drak. non assensum e coni. Rubenii.) 6 (repetunt; ut A. Perizonius; Codd. repetuntur publica. Drak, repetunt. publica ... absit; auctorem) 9 dii hominesque (Mg. Opusc. II, 360) 12 deposcit (edd. vett.) (accidere Gron. Codd. et Drak. accedere) XI, 9 (quam qua Weiss. C qua qua, M quam qui. Drak. quam) XIII, 1 venissem: cum ille (Mg. Em. 211. Quomodo codicum scripturam Weiss. enarrat, intelligi verba nequeunt.) 5 audiatis, et non (Codd. audiatis sed non; Drak, audiatis; si non. Modum verbi corr. Gron., et Weiss. Neque per se ferri coniunctivus potest ullave h. 1. optati significatio in condicionalem orationem includi, neque cum habituri estis coniungi audiatis; § 7 si velitis refertur ad servat, hoc est, inviolata esse iubet.) XIV, 4 his XIX, 1 (Fort. exciso. Vid. Bemerkungen über lat. Sprachl. p. 21 n. Quæ contra dicuntur, omnia

« IndietroContinua »