Immagini della pagina
PDF
ePub

subiungere. Longus erat et insipidus, sed non euitandus labor, cuius tamen similem non est dedignatus egregius ille Barbeyracius 1.

Operum quoque citatorum, quorum non paucorum hodie ne nomina quidem memoria adseruantur, confeci indicem, quem utilem futurum esse spero ad ueros scientiae nostrae exquirendos fontes.

Textum editionis anni MDCXII sum secutus; in quo nihil mutaui, nisi quod preli errores innumeros tacite correxi, perpetuam argumenti seriem, quo magis lucesceret sermonis ratio, in periodos discretas seiunxi, punctorum uix tolerandam multitudinem, quamuis seculum illud sapientem, hic illic ausus sum minuere. Latinitatem qua usus est Gentilis, numquam non duram et nimis remissam, in nonnullis locis, ubi mihi quidem prorsus intelligi non potest, obelo notaui.

His praemissis, restat auctoris adhuc parum memorati uitam breuiter narrare, necnon operis DE IURE BELLI originem et fortunas describere.

I.

Alberici Uita.

Natus est Albericus die decimo quarto Ianuarii anni MDLII2, in oppido Sancto-Ginesio, civitate Marcae Anconitanae antiquis

1 'Rem prope immensi laboris adgressus sum. . . ut nimirum omnia loca scriptorum quae ab auctore nostro adferuntur aut indicantur, in ipsis fontibus, quantum fieri posset, quaererem. . . . Saepissime autem auctor unde aliquid petitur simpliciter nomine suo indicabatur, nulla mentione facta operis, libri, nedum capitis aut uersus. Aliquando equidem, uel ex indicibus, uel ex memoria nostra, uel ex re ipsa, loca quaedam haud ita difficulter potuimus inuenire. Sed plerumque inde nihil nobis erat subsidii.' Barbeyracii praefatio ad editionem suam H. Grotii De Iure Belli et Pacis, anni MDCCXX.

2 Uulgo aliter creditur, sed ita ipse testatur Albericus in adnotatione quadam a me in libris eius manu scriptis perscrutandis recentissime reperta.

sima, et situ inter mare et Apennini cacumina amoenissimo. Ibi etiam hodie maxima obseruantia colitur memoria eius et aedium conseruantur ruinae.

Pater Matthaeus, medicus et e nobili familia Gentilium russorum, qui uocantur, oriundus, mater Lucretia Petrelli fuit. Tenerae adhuc aetatis profectus est Albericus ad Perusinam Academiam, in Italia tota celeberrimam, Bartolique et Baldi semper uenerandis nominibus insignitam.

Ibi legum studio incubuit, magistris Rinaldo Rodolpho, Oddo, Eugenio, aliisque egregiis uiris, et anno MDLXXII ad gradum Doctoris in Iure Ciuili promotus est1.

Inde in patriam reuersus, munere praetoris in ciuitate Ascolo functus est, et paulo postea aduocati in Sancto-Ginesio, ubi una cum patre et familia tota magno honore fruebatur, et, tam in statutis urbis reformandis quam in aliis negotiis gerendis, utilem se praebuit reipublicae. Qua tam prospera fortuna non diu est usus. Pater Matthaeus, quum rerum nouarum in religione amator esset, et ob id Sanctae Inquisitionis Officio suspectus, domi manere absque uitae periculo diutius non potuit: relicta igitur uxore, quae sine aere, uictu, religione, adsuetis uiuere se posse negabat, sed adsumptis ex filiis Alberico natu maximo, qui et ipse de fide minus stricte sentiebat, et puero Scipione, in Carniolam se recepit, ubi ‘Ducatus archiatri' titulo ornatus est2. Filios secum non diu retinuit, sed Scipionen ad studendum

.

1 Ex archiuis Perusinis constat eum de 1. minoribus Dig. de minoribus (4. 4. 6) et 1. 2 Cod. de aduoc. fisci (2. 9) disputasse, et promotores eius fuisse dominos Rainaldum Rodolphinum, Cornelium Benincasam, et Io. Bapt. Fidelem.

2 Die xxvii Augusti anni MDLXXIX, ut liquet ex Archiuis Prouinciae Carniolae, in Ephemeride La Riuista Christiana, MDCCCXXVII, p. 5, a Professore Comba citatis.

Tubingam, Albericum in Angliam, quo et ipse mox uenturus erat, dimisit.

Amicissime ubique exceptus est Albericus: Tubingae, ubi fratri Scipioni uale dixit, a Duce Wurtembergensi, Heidelbergae a Comite Palatino. In Angliam In Angliam denique peruenit1, ubi mox in fauorem Roberti Dudley Comitis Leicestrensis et Reginae Elizabethae inter consiliarios primi, admissus est.

Erat tum comes iste Uniuersitatis Oxoniensis Cancellarius: scripsit igitur pro Alberico ad eam literas commendaticias, quae in Congregatione Academica, die XIV Decembris anni MDLXXX lectae sunt, in haec uerba:

6

To my lovinge friendes the Vice Chancellor the Doctors and Proctors and Heades of Howses of the Universytye of Oxd.

'After my right hartye commendacions. This gentleman, the bearer hereof, Albertus Gentilis an Italian borne, is, as I am informed, by profession a doctor of the civil lawes, and beinge forced, as I am allso informed, to leve his cuntry for religion, is desierose to be incorporat in your Universitye and to bestowe sum time in readinge and other exercise of his profession there. Because he is a stranger and learned and an exile for religion, I have thought good to commend him and thease his honest requestes unto you, hartely praying you for his incorporatinge there, that you will shewe him the favore that accordinge to your Statutes and orders you maye and do use in like cases, and for the exercise of his profession, if any waye may be taken that he maye reade and exercise otherwise, that you will do it, and generally that you will shewe him favore and curtesye as his occasions shall require. It shall be well dunne and

1 Docent MSS. eius Bodleiani eum die iv Ianuarii MDLXXX Coloniae, die xxvii eiusdem mensis Tubingae, die iii Maii Heidelbergae, die xxii Decembris Oxonii fuisse, et in itinere iuristarum consiliis legendis et adnotandis semper se dedisse.

I will thanke you for it. Fare you well. From the courte the 24 of November 1580

[ocr errors][merged small][merged small]

Die XIV Ianuarii sequentis gratia concessa est a uenerabili congregatione magistrorum regentium: 'ut Albericus Gentilis, 'Doctor Iuris Ciuilis Perusii creatus, sit eodem loco et gradu ' hic apud nos quo est Perusii 2.'

Huius decreti paucos post dies, scilicet Iv Kal. Februarii, mentionem facit Albericus in epistola ad Comitis Leicestrensis secretarium. 'Litterae,' inquit, 'suae commendaticiae ita me commendauerunt ut habeam iam quod per eas petieram. Cooptatus sum in Col'legium ius ciuile publice profiteor: si quid ualebo experiar 'breui 3.'

[ocr errors]

Legebat primum in Collegio D. Ioh. Baptistae, et e cistis non tantum Collegiorum quorundam sed etiam ipsius Uniuersitatis stipendia percepit *.

5

Commoratum eum in Hospitio Noui Collegii ferunt, cui ea tempestate praefuit iurista spectabilis Daniel Dunne.

1 E Registro K. K. fol. 317 uers. amicissime excerpsit uir Reudus Io. Griffiths, S. T. D., Archiuorum Uniuersitatis Custos.

2 Ex eodem Registro, fol. 318. In fol. 302 uers. sub rubrica 'Admissiones ad 'incipiendum in Facultate Iuris, anno MDLXXX die vi Martii' legitur:—

'Incorpor. Iohannes Hottomanus primus Gallus,

[blocks in formation]

3 Epistola in Archiuis Regni Londini adseruatur: Uol. cxlvii. Domest. Elizabethae Reginae.

4 Soluebat cista Academica annuatim libras vi. sol. xiii. den. iv, Collegium B. M. Magdalenae sol. liii. den. iv.

5

Anglice New Inn Hall, cuius anno MDLXX, Principalis erat Daniel Dunne,

Anno MDLXXIV a consiliariis Reginae consultus de Mendoza, legato Hispanico, coniurationis reo, eum nequaquam morte plectendum, sed dimittendum tantum esse respondit; et, re maturius perpensa, insequente anno librum edidit De Legationibus. Anno MDLXXXVI cum legato Horatio Pallavicino aliquod tempus in Germania, praecipue Wittebergae degit, sed anno sequente Oxonium reuersus, ad munus Professoris Regii Iuris Ciuilis promotus est1. Hanc Cathedram a fundatione eiusdem usque ad nostra tempora occupauerunt uiri egregii xx, quorum sequuntur nomina: Ioh. Story, MDXLVI; Will. Aubrey, MDLIII; Will. Mosse, MDLIV; Ioh. Griffith, MDLVIII; Rob. Loffer, MDLXV; Griffin Lloyd, MDLXXVII ; Alb. Gentilis, MDLXXXVII; Ioh. Budden, MDCXI; Ric. Zouch, MDCXX; Giles Sweit, MDCLXI; Tho. Boucher, MDCLXXII; Iac. Bouchier, MDCCXII; Hen. Brooke, MDCCXXXVI; Rob. Ienner, MDCCLIV; Rob. Vansittart, MDCCLXVII ; Tho. Fr. Wenman, MDCCLXXXIX; French Lawrence, MDCCXCVI; Ioseph. Phillimore, MDCCCIX; Travers Twiss, MDCCCLI; Iac. Bryce, MDCCCLXX.

Annis MDLXXXVIII et IX prelo mandauit De Iure Belli Commentationes, de quibus mox plura: cui operi successerunt, sicut et antecesserant, alia non pauca. Londini multum tempus in causis agendis, praecipue in curia Admiralitatis, in qua anno MDCV

I. C. D., Coll. Omnium Animarum socius et postea Delegatus Academiae ad Parliamentum et Decanus curiae de Arcubus, qui obiit anno MDCXVII. In duplici igitur errore uersantur qui uolunt in 'Collegium Nouum' Albericum receptum fuisse, et istius collegii custodem fuisse poetam illum et theologum celebrem Iohannem Donne, qui quidem anno MDLXXX septimum aetatis annum uix attigerat.

1 Per literas patentes die viii Iunii anni MDXXXVII datas. Errauerunt qui Albericum cathedram Academicam anno MDLXXXI occupasse tradiderunt, quo tempore legebat tantum ut doctor in facultate, non ut Professor Regius.

« IndietroContinua »