Immagini della pagina
PDF
ePub

ALBERICI GENTILIS

DE IURE BELLI

LIBRI TRES

HOLLAND

[merged small][graphic][ocr errors][subsumed][subsumed][subsumed][merged small][merged small][merged small]
[blocks in formation]
[merged small][merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors]

PRAEFATIO.

[ocr errors]

RENASCENTE nuperrime tam in Anglia quam in Italia Alberici Gentilis fama, uisum est fautoribus quibusdam nostratibus summi iuris consulti, praesertim Oxoniensibus, non modo locum sepulturae eius, adhuc neglectum, marmore et insculptis uerbis honestare, sed etiam libros eius DE IURE BELLI, opus ad historiam iuris gentium recte intelligendam maximi quidem momenti, hodie uero prorsus extra commercium et eruditis etiam hominibus paene ignotum, denuo in lucem edere. Cui uoto

cum alacri animo adnuissent preli Delegati in Uniuersitate Oxoniensi, et librum typis Academicis excudendum accepissent, equidem recusare non potui quin novam hanc magni operis editionem cura et studio meis quam maxime adiuuarem.

Munus suscepi non sine diligentia perficiendum, quum necesse esset locos citatos paene innumerabiles in ipsis libris unde ducti fuissent reperire, et, quod praetermiserat Gentilis, auctorum nominibus numeros qui titulos, capita, etc., denotarent nunc primum

b

« IndietroContinua »