Livy, Books I. and II.Ginn, 1891 - 270 pagine |
Altre edizioni - Visualizza tutto
Parole e frasi comuni
acie adeo adesse Aequi agere alia alii animi animo anno apud arma atque auctor Aurunci belli bello bellum castra centurias clause consulem consules deinde dicere domi eius emphasis emphatic enim erant erat esset etiam Etruscis exercitus Fabii FIDENAE fuerat fuisse fuit haec haud Hernici hostem hostium idea imperium inde inquit inter ipse ipsi Itaque Latin Latium Lavinium legati Livy Livy's magis magistratus metu modo neque nihil nisi nomen number nunc omnes omnia omnis omnium opposed patres patri patribus patrum plebem plebis plebs populi posse praeda primo primum prope publica pugna quae quam quia quibus quid quidem quisque quod quoque ratus rege regem regis regnum Romae Romam Romani Romans Romulus Sabinis satis senate sibi sunt tamen Tarquiniis Tarquinius tion tium urbe urbem urbis Veientes velut Volsci word
Brani popolari
Pagina 3 - ... ego contra hoc quoque laboris praemium petam, ut me a conspectu malorum, quae nostra tot per annos vidit aetas, tantisper certe, dum prisca illa tota mente repeto, avertam omnis expers curae, quae scribentis animum etsi non flectere a vero, sollicitum tamen efficere posset.
Pagina 5 - Hoc illud est praecipue in cognitione rerum salubre ac frugiferum, omnis te exempli documenta in inlustri posita monumento intueri; inde tibi tuaeque rei publicae, quod imitere, capias, inde foedum inceptu, foedum exitu, quod vites.
Pagina 115 - Hoc spatium, quod 5 neque habitari neque arari fas erat, non magis quod post murum esset quam quod murus post id, pomerium Romani appellarunt, et in urbis incremento semper, quantum moenia processura erant, tantum termini hi consecrati proferebantur.
Pagina 209 - Inde ap- n paruisse ventris quoque haud segne ministerium esse, nec magis ali quam alere eum reddentem in omnis corporis partes hunc, quo vivimus vigemusque, divisum pariter in venas, maturum confecto cibo sanguinem.
Pagina 65 - luppiter; audi, pater patrate populi Albani; audi tu, populus Albanus. Ut illa palam prima postrema ex illis tabulis cerave recitata sunt sine dolo malo, utique ea hic hodie rectissime intellecta sunt, illis legibus populus Romanus prior non deficiet.
Pagina 190 - Sciscitantibus unde ille habitus, unde deformitas, cum circumfusa turba esset prope in contionis modum, sabino bello ait se militantem, quia propter populationes agri non fructu modo caruerit, sed villa incensa fuerit, direpta omnia, pecora abacta, tributum iniquo suo tempore imperatum, aes alienum fecisse. Id, cumulatum usuris, primo se agro paterno avitoque exuisse, deinde fortunis aliis, postremo velut tabem pervenisse ad corpus; ductum se ab creditore non in servitium, sed in ergastulum et carnificinam...
Pagina 197 - Certamen consulibus inciderat, uter dedicaret Mercuri aedem. Senatus a se rem ad populum reiecit: utri eorum dedicatio iussu populi data esset, eum praeesse annonae, mercatorum collegium instituere, sollemnia pro pontifice iussit suscipere.
Pagina 115 - ... locus quem in condendis urbibus quondam Etrusci qua murum ducturi erant certis circa terminis inaugurato consecrabant, ut neque interiore parte aedificia moenibus continuarentur, quae nunc uolgo etiam coniungunt, et extrinsecus puri aliquid ab humano cultu pateret soli.
Pagina 209 - ... placuit igitur oratorem ad plebem mitti Menenium Agrippam, facundum virum et quod inde oriundus erat plebi carum. is intromissus in castra prisco illo dicendi et horrido modo...
Pagina 65 - Romanum sic ferito ut ego hunc porcum hic hodie feriam; tantoque magis ferito quanto magis potes pollesque». Id ubi dixit porcum saxo silice percussit. Sua item carmina Albani suumque ius iurandum per suum dictatorem suosque sacerdotes peregerunt.