Immagini della pagina
PDF
ePub

ulcifcendi magis quàm prædæ ftudio. Eaque clade haud minùs quàm adverfa pugna fubaéti Vejentes, pacem petitum oratores Romam mittunt. Agri parte muletatis, in centum annos induciæ datæ. Hæc ferme, Romulo regnante, domi militiæque gefta: quorum nil abfonum fidei divinæ originis, divinitatifque poft mortem creditæ fuit: non animus in regno avito recuperando, non condenda urbis confilium, non bello ac pace firmandæ. ab illo enim profectu viribus datis tantùm valuit, ut in quadraginta deinde annos tutam pacem haberet. multitudini tamen gratior fuit quàm patribus s longè ante alios acceptiffimus militum animis. trecentofque armatos ad cuftodiam corporis, quos Celeres appellavit, non in bello folùm, fed etiam in pace habuit.

XVI. His immortalibus editis operibus, quum ad exercitum recenfendum concionem in campo ad Capra paludem haberet, fubitò coorta tempe ftas cum magno fragore tonitribufque tam denfo regem operuit nimbo, ut confpectum ejus con cioni abftulerit, nec deinde in terris Romulus fuit. Romana pubes, fedato tandem pavore, poftquam ex tam turbido die ferena & tranquilla lux rediit, ubi vacuam fedem regiam vidit ; etfi fatis crede bat Patribus, qui proximi fteterant, fublimem rap tum procella; tamen, velut orbitatis metu ita, moeftum aliquamdiu filentium obtinuit. Deinde à paucis initio facto, Deum Deo natum, regem parentemque urbis Romanæ falvere univerfi Ro mulum jubent. pacem precibus expofcunt, ut volens propitius fuam femper fofpitet progeniem. Fuiffe credo tum quoque aliquos, qui difcerptum

regem

clade

entes

dat

jaque

191

20

dead

abere

regem Patrum manibus taciti arguerent: manavit enim hæc quoque, fed perobfcura, fama. Illam alteram admiratio viri & pavor præfens nobilitavit. Confilio etiam unius hominis addita rei di

citur fides. namque Proculus Julius, follicita civitate defiderio regis, & infenfa Patribus, gravis, ut traditur, quamvis magnæ rei auctor, in concionem prodit. Romulus, inquit, Quirites, parens urbis hujus, prima hodierna luce caelo repente delapfus, fe mihi obvium dedit. quum perfufus horrore venerabundufque adftitiffem, petens precibus, ut contrà intueri fas effet; abi, nuncia, inquit, Romanis, Caeleftes ita velle, ut mea Roma caput orbis terrarum fit: proinde rem militarem colant: fciantque, & ita pofteris tradant, nullas opes humanas armis Romanis refiftere poffe. hac, inquit, locutus, fublimis abiit. Mirum, quantùm illi viro nuncianti hæc fides fuerit; quámque defiderium Romuli apud plebem exercitumque, facta fide immortalitatis, lenitum fit,

mag

Ante Chr.

714.

XVII. Patrum interim animos certamen regni ac cupido verfabat. nec dum à fingulis, quia nemo V. C. 3%. nopere eminebat in novo populo, pervenerant factiones inter ordines certabatur. oriundi ab Sabinis, ne, quia poft Tatii mortem ab fua parte non erat regnatum in focietate æqua, poffeffionem imperii amitterent, fui corporis creari regem volebant. Romani veteres peregrinum regem afpernabantur. In variis voluntatibus, regnari tamen omnes volebant, libertatis dulcedine nondum experta. Timor deinde Patres inceffit; ne civita

tem fine imperio, exercitum fine duce, multarum

[ocr errors]

circa

oriente ad occafum determinavit; dextras ad meridiem partes, lævas ad feptentrionem effe dixit. Signum contrà, qua, longiffime confpectum oculi ferebant, animo finivit. Tum, lituo in lævam manum translato, dextra in capite Numa impofita, precatus eft ita: Jupiter pater, fi eft fas hunc Numam Pompilium, cujus ego caput teneo, regem Roma effe, uti tu figna nobis certa adclaraffis inter eos fines, quos feci. Tum peregit verbis aufpicia, quæ mitti vellet. quibus miffis, declaratus rex Numa de templo defcendit.

XIX. Qui regno ita potitus, urbem novam, conditam vi & armis, jure eam, legibufque ac moribus de integro condere parat. quibus quum inter bella affuefcere videret non poffe, quippe ef feratos militia animos, mitigandum ferocem populum armorum defuetudine ratus, Janum, ad infimum Argiletum, indicem pacis bellique fecit: apertus, ut in armis effe civitatem; claufus, pacatos circà omnes populos fignificaret. Bis deinde poft Numæ regnum claufus fuit: femel T. Manlio confule, poft Punicum primum perfectum bel lum iterum, quod noftræ ætati Dii dederunt ut videremus, poft bellum Actiacum, ab Imperatore Cæfare Augufto, pace terra marique parta. Claufo eo, quum omnium circa finitimorum focietate ac foederibus junxiffet animos, pofitis externorum periculorum curis, ne luxuriarentur otio animi, quos metus hoftium difciplinaque militaris conti nuerat; omnium primum, rem ad multitudinem imperitam, & illis feculis rudem, efficaciffimam, Deorum metum injiciendum ratus eft. qui quum defcendere ad animos fine aliquo commento mira

culi

[merged small][ocr errors][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small]

as ad me effe di

[ocr errors]
[ocr errors]

31

euli non poffet, fimulat fibi cum Dea Egeria congreffus nocturnos effe: ejus fe monitu, quæ ácceptiffima Diis effent, facra inftituere; facerdotes fuos cuique Deorum præficere. Atque omnium primum, ad curfum lung, in duodecim menfes defcribit annum. quem (quia tricenos dies fingulis menfibus luna non explet, defuntque dies folido anno, qui folftițiali circumagitur orbe) intercalaribus menfibus interponendis, ita difpenfavit, ut iv & vigefimo anno ad metam eandem folis unde orli effent plenis annorum omnium fpatiis, dies congruerent. Idem nefaftos dies faftofque fecit: quia aliquando nihil cum populo agi utile futurum erat.

XX. Tum facerdotibus creandis animum adjecit: quanquam ipfe plurima facra obibat; ea maximè quæ nunc ad Dialem flaminem pertinent. Sed quia in civitate bellicofa plures Romuli quam Numæ fimiles reges putabat fore, iturofque ipfos ad bella; ne facra regiæ vicis defererentur, flaminem Jovi affiduum facerdotem creavit : infignique cum velte & curuli regia fella adornavit, huic duos flamines adjecit: Marti unum, alterum Quirino. Virginefque Veftæ legit, Alba oriundum facerdotium, & genti conditoris haud alienum. his, ut affidua templi antiftites effent, ftipendium de publico ftatuit: virginitate aliifque cærimoniis venerabiles ac fanctas fecit. Salios item duodecim Marti Gradivo legit, tunicaeque pictæ infigne dedit, & fuper tunicam æneum pectori tegumen: coeleftiaque arma, quæ ancilia appellantur, ferre ; ac per urbem ire canentes carmina cum tripudiis folennique faltatu juffit. Pontificem deinde Numam Marcium, Marci filium, ex Patribus legit, eique

eique facra omnia exfcripta exfignataque attribuit; quibus hoftiis, quibus diebus,ad quæ templa facra fierent, atque unde in eos fumptus pecunia erogaretur. Cetera quoque omnia publica privataque facra Pontificis fcitis fubjecit: ut effet quo confultum plebes veniret; ne quid divini juris, negligendo patrios ritus, peregrinofque adfcifcendo, turbaretur. Nec cœleftes modo cærimonias, fed jufta quoque funebria, placandofque Manes, ut idem Pontifex edoceret: quæque prodigia fulminibus, aliove quo vifo miffa fufciperentur atque curarentur: ̧ ad ea elicienda ex mentibus divinis, Jovi Elicio aram in Aventino dicavit; Deumque confuluit auguriis, quæ fufcipienda effent.

XXI. Ad hæc confultanda procurandaque multitudine omni à vi & armis converfa, & animi aliquid agendo occupati erant : & Deorum affidua infidens cura, quum intereffe rebus humanis cœlefte Numen videretur, ea pietate omnium pectora imbuerat, ut fides ac jusjurandum, proxime legum ac poenarum metum, civitatem regerent. & quum ipfi fe homines in regis, velut unici exempli, mores formarent; tum finitimi etiam populi, qui ante, caftra, non urbem, pofitam in medio, ad follicitandam omnium pacem credide rant, in eam verecundiam adducti funt, ut civitatem, toram in cultum verfam Deorum, violari ducerent nefas. Lucus erat, quem medium ex opaco fpecu fons perenni rigabat aqua. quo quia fe perfæpe Numa fine arbitris, velut ad congref fum Deæ, inferebat, Camoenis eum lucum facravit; quod earum ibi concilia cum conjuge fua Egeria effent. Et foli Fidei folenne inftituit. ad

« IndietroContinua »