Immagini della pagina
PDF
ePub

potuit. Nam priscis temporibus Aegyptii terebra hoc modo utebantur; cf. tabulam quae in libro WILKINSONI, Manners and Customs of the Egyptians, 3, p. 144, describitur. Hac in tabula uidemus fabrum tignarium qui arcu loroque terebram circumagit; caput autem terebrae in aliquo cauo quasi uagina positum stabilit. Exstat quoque idem instrumentum in uase quodam Graeco depictum apud GERHARD., Danäe, in Berl. Winckelmann Festprog., 1854; cf. RAOVLROCH. Choix des Peintures, pp. 181, 225. Romani quoque eo utebantur, cuius exemplum datur in libello IAHNI Darstell. antiker Reliefs w. sich auf Handwerk beziehen inscripto, tab. xi. 2.1

Hoc erat sine dubio instrumentum Daedalo inuentori adscriptum. Antiqui quidem ita putabant. Nam in pictura Daedali atque Pasiphaae Pompeis reperta (Mus. Borb. vii, 55; HELBIG. Wandgemälde, 1208) arcum terebramque sub Daedali pedibus iacta uidemus, quasi huius propria et peculiaria esse uiderentur.

Alterum quoque licet instrumentum commemorare terebrae simillimum quo fabri utebantur; ei nomen erat mamphur; cf. PAVL. FEST. Excerp. p. 132, M. :—

Mamphur appellatur loro circumuolutum mediocris longitudinis lignum rotundum, quod circumagunt fabri in operibus tornandis.

De hoc autem scripsit SCALIGER (ad Schol. Theocr. 11, 41) his uerbis:

Quod est sucula in machina tractoria, id mamphur in torno. Graecum est pavvopópov quia circumuolutum habeat lorum ut collum monile, quod μávvov et vávvov uocant Graeci.

Licet fortasse dubitare num recte uir doctissimus u. mamphur a Graeco quod est μavvopópov, id est monili ornatum, dictum esse putauerit. Veri simile enim esse nobis uidetur in prima syllaba uocabuli mamphur uestigia Latini uocabuli manus esse seruata; cf. u. mamphora, quo significatur sudarium, linteum (DV CANG., Gloss. Med. et Inf. Lat.). Sed haec hactenus; nunc de fabrorum terebrae partibus disseremus.

De his primum cf. POLL. 10, 146:

τέκτονος σκεύη

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

τρύπανον, τρυπανοῦχος, ἀρίς . . . ἐν δὲ τῇ ἐν Ὀλυμπίᾳ στήλῃ ἀναγέγραπται τρύπανα, τρυπανίας ἔχοντα, ἴσως τὴν ἀρίδα.

1 Hodie etiam eodem instrumento horologiorum artifices uulgo utuntur.

7, 113:

τὰ δὲ ἐργαλεῖα, τρύπανον, τέρετρον, τρυπανοῦχος, ἀρίς. Καλλίας γοὖν ἐν Πεδήταις λέγει τῆς πατρικῆς ἀρίδος.

Iis quidem qui Pollucis librum ediderunt u. 7ружаνоîɣоs terebrae manubrium significare uidetur; cf. LIDDELL. et SCOTT., Lex. s.u. Sed certe errore falluntur; recte enim eo uocabulo significatur uagina in qua terebrae caput uertitur. Nulla enim sunt uocabula quae e nomine et syllabis -oxos siue -ovxos (ab eo unde est exw) ita sunt iuncta ut eius rei nomine designatae partem quandam significent; exempli causa sufficiet u. Avxvoûxos, quod lucernae manubrium non significat; cf. uu. κλειδοῦχος, κυνοῦχος, λαμπαδοῦχος, ταλαντοῦχος, ὀφιοῦχος, ῥαβδοῦχος, σκηπτούχος, δρύοχοι atque alia quae multa apud PAPIVM (Etym. Worterb. Gr. Spr. p. 204 sq.) reperiri possunt. Itaque uidemus u. тρуavouɣos terebrae manubrium significare non posse.

De uocabulo ȧpís iidem uiri docti in errore uersantur; nam putant eo significari aliquid terebrae simillimum. Sed recte significat arcum una cum loro quibus terebra circumagi solet; cf. ORIBAS. 4, p. 156 (B. et D.):

ἔπειτα ἠρέμα τῇ ἀρίδι στρεφέσθω τὸ τρύπανον.

Cf. APOLLOD. Poliorcet. (p. 148 in ed. WESCHERI Poliorcétique des Grecs, cum terebrarum tabulis instructa) :

...

ἐὰν τάχιον θέλωμεν βαλεῖν τὸ τεῖχος, πυκνοῖς τρυπάνοις διατρήσομεν ἵνα (τὸ τρύπανον) ἀρίδι στρέφηται.

Cf. etiam HIPPOCRATIS locum quem in Lexico citatum definitioni ibi expositae prorsus repugnare uidemus; haec quidem sunt uerba (789 G. Foes.): — καὶ γὰρ ἀρίδα ἑλκύσαιεν.1

QVOD SI quis mirabitur quid haec pertineant ad ea quae de igne quaeramus, ei satisfaciet res ipsa cognita. Nam ut paucis uerbis absoluamus antiquos dicimus instrumento quod vρeîov appellabant eodem modo quo terebra uti esse solitos. Neque uero nescii sumus hoc difficile esse probatu, si ad scriptorum uerba tantum modo spectemus; in his enim, terebra commemorata, nihil de arcu et loro legimus; in tabulis autem pictis antiquis nihil quod nobis sit auxilio repertum est. Sed primum uerba habemus APOLLONI et FESTI (u. supra, p. 21); sine dubio igitur ignis terebrando excitari solebat; cf. quoque LABBAEVM atque CAROLVM DE AQVINO, infra, p. 28. Prae

1 Cf. GOETZ. Corp. Gloss. Lat. II, p. 245: apis, arcus.

terea antiquissimis temporibus fabri terebrae usum intellegebant, ut supra diximus; adde etiam quod calorem in hoc usu gigni uidebant ;1 his cognitis haud diu tenuissent illum modum antiquissimum quo ligna inter se teri solebant. Nam summae peruersitatis est, ut aiunt, inuentis frugibus, glande uesci. Deinde si in tabulis pictis nusquam ignem terebra excitari uidemus, nullum uerum id argumentum est; nam eadem ratione nos putare oportebat ne lapides quidem igni eliciendo esse usurpatos.

ITAQVE his causis atque scriptorum auctoritate quos infra citabimus iam non dubium uidetur esse quin uocabulo Tuрeîov siue πvрeîa significari possit terebra maior atque arcus lorum uagina quae ad eam pertineant. Sed cum, ut supra diximus, nihil in tabulis antiquorum pictis repertum sit quod nos de huius instrumenti usu certiores faciat, operae pretium fortasse erit paucas tabulas inspicere quas huius rei causa describendas curauimus (p. 14). In his enim uidere licet quo modo hodie barbari eodem instrumento uti soleant; tabulae autem e TYLORI libro translatae sunt.

In tabula I modum simplicissimum cernimus quo ignis terebrando fieri potest; haudquaquam negare uelimus in hac Tupelov exhiberi, sed, ut supra diximus, nobis persuasum est neque Graecos neque Romanos nisi necessitate coactos, sicut cum contra exspectationem foris pernoctandum erat, ignem hoc modo excitare esse solitos. Deinde in tabula II terebram, lorum, тρужаvouɣov (uaginam) uidePostremo in tabula III exhibentur terebra, arcus, lorum; pro eo autem quod TруTаvоvɣos appellatur, tegula adhibetur.

mus.

NVNC demum his cognitis scriptorum testimonia audiamus. Primum igitur THEOPHRASTI inspiciamus locum qui quasi thesaurus nobis est eorum seruatus quae ad rem nostram pertinent. Locus est in Hist. Plant. 5, 9, 6 sqq.:

2

-

πυρεῖα δὲ γίγνεται μὲν ἐκ πολλῶν, ἄριστα δὲ ὥς φησι Μενέστωρ ἐκ κιττοῦ· τάχιστα γὰρ καὶ πλεῖστον ἀναπνεῖ. πυρεῖον δέ φασιν ἄριστον μὲν ἐκ τῆς ἀθραγένης καλουμένης ὑπό τινων· τοῦτο δ ̓ ἐστὶ δένδρον ὅμοιον τῇ ἀμπέλῳ καὶ τῇ οἰνάνθῃ τῇ ἀγρίᾳ· ὥσπερ ἐκεῖνα καὶ τοῦτο ἀναβαίνει

1 Cf. COLVM. Arbor. 8, 3: Antiqua terebra scobem facit et propter hoc urit eam partem quam perforat. Nos rursus terebram quam Gallicam dicimus . . . nec urit quod non scobem sed ramenta facit.

2 Similia autem uerba idem scripsit in libro DE IGNE inscripto, cap. 64.

πρὸς τὰ δένδρα. (7) δεῖ δὲ τὴν ἐσχάραν ἐκ τούτων ποιεῖν, τὸ δὲ τρύπανον ἐκ δάφνης· οὐ γὰρ ἐκ ταὐτοῦ τὸ ποιοῦν καὶ πάσχον, ἀλλ ̓ ἕτερον εὐθὺ δεῖ κατὰ φύσιν, καὶ τὸ μὲν δεῖ παθητικὸν εἶναι, τὸ δὲ ποιητικόν. οὐ μὴν ἀλλὰ καὶ ἐκ τοῦ αὐτοῦ γίγνεται καὶ ὡς γέ τινες ὑπολαμβάνουσιν οὐδὲν διαφέρει. γίγνεται γὰρ ἐκ ῥάμνου καὶ πρίνου καὶ φιλύρας καὶ σχεδὸν ἐκ τῶν πλείστων πλὴν ἐλάας· ὃ καὶ δοκεῖ ἄτοπον εἶναι· καὶ γὰρ σκληρότερον καὶ λιπαρὸν ἡ ἐλάα· τοῦτο μὲν οὖν ἀσύμμετρον ἔχει δῆλον ὅτι τὴν ὑγρότητα πρὸς τὴν πύρωσιν. ἀγαθὰ δὲ τὰ ἐκ ῥάμνου· ποιεῖ δὲ τοῦτο καὶ τὴν ἐσχάραν χρηστήν· πρὸς γὰρ τῷ ξηρὰν καὶ ἄχυμον εἶναι δεῖ καὶ μανοτέραν ἵν ̓ ἡ τρίψις ἰσχύῃ, τὸ δὲ τρύπανον ἀπαθέστερον· δι ̓ ὃ τὸ τῆς δάφνης ἄριστον· ἀπαθὲς γὰρ ἂν ἐργάζεται τῇ δριμύτητι. πάντα δὲ τὰ πυρεῖα βορείοις μὲν θᾶττον καὶ μᾶλλον ἐξάπτεται, νοτίοις δὲ ἧττον· καὶ ἐν μὲν τοῖς μετεώροις μᾶλλον, ἐν δὲ τοῖς κοίλοις ἧττον.

[ocr errors]

His ex uerbis multa uero discimus; primum partium nomina quae in hoc instrumento sunt principes, τρύπανον et ἐσχάρα, — nam hoc loco de arcu loro uagina Theophrasti dicere nihil interfuit,- deinde eorum materiam cognoscere docemur; tum quibus uentis locisque optime ignem πυρεία eliciant. De uentis quidem et locis a Theophrasto ipso satis dictum est; de reliquis autem pauca eius uerbis refert addere.

Nomen igitur quod est τρύπανον, Latine terebra, iam supra commemorauimus ; alterius partis nomen ἐσχάρα, Latine tabula (cf. FEST., supra, p. 21) a natura sua originem deducit. Materiam autem optimam qua in facienda tabula uti oporteat, hederam esse dicit Theophrastus; plantam quoque alteram aeque conlaudat, cui nomen est ἀθραγένη; hoc autem est, ut ait, δένδρον ὅμοιον τῇ ἀμπέλῳ καὶ τῇ οἰνάνθῃ τῇ ἀγρίᾳ· ὥσπερ ἐκεῖνα καὶ τοῦτο ἀναβαίνει πρὸς τὰ δένδρα. Hac de planta nihil praeter haec certe intellegimus; confert tamen KVHNIVS (l.l. p. 41) uu. ÂTAR et ÂTARVAN, quae in Persarum antiqua lingua ignem et ignis sacerdotem significant (cf. PLINI locum, infra, p. 27). Tabula quoque bona e rhamno (ῥάμνου) fieri potest; hunc inter ruborum genera commemorat PLINIVS, N. H. 24, 124.

Terebram autem optimam e lauro esse faciendam dicit Theophrastus. Verum tamen ex eadem materia, ut ait, terebram tabulamque nonnulli faciunt, nec quicquam referre sunt qui dicant; faciunt enim illa e rhamno, ilice, philyra (siue tilia) atque e plurimis fere praeter oliuam. Sed non ex eodem id quod agat et id quod patiatur fieri optime oportet.

Erit autem utile cum hoc Theophrasti loco conferre PLINI haec uerba (N. H. 16, 207 sq.) :—

Calidae (sunt) et morus, laurus, hederae et omnia e quibus igniaria fiunt. Exploratorum hoc usus in castris pastorumque repperit, quoniam ad excudendum ignem non semper lapidis occasio est. Teritur igitur lignum ligno ignemque concipit attritu, excipiente materie aridi fomitis, fungi uel foliorum facillimo conceptu. Sed nihil hedera praestantius quae teratur, lauro quae terat. Probatur et uitis ex siluestribus alia quam labrusca, et ipsa hederae modo arborem scandens.

IGNIARIA uocabulum unus ex scriptoribus quos nouimus Latinis Plinius hoc loco atque in libro primo (ubi ea memorauit quae in libro sexto decimo continentur) scripsit. De eius significatione nihil quaerendum est; sine dubio upea significat. Sed fortasse quaeretur utrum Romani eo nomine uti sint soliti, an ex Graeco Plinius id uerterit. Sane enim hoc loco, ut ipse (lib. 1, 1.1.) nos docet, Theophrastum consulebat et eum studiose sequebatur (u. infra, p. 29). Itaque uiro docto SALMASIO (Plin. Exerc. p. 126 G) uidebatur Plinius ex Graeco u. igniaria id temporis uertisse, cum rectius ex consuetudine loquendi u. ignitabulum dici oporteret. De hoc igitur uocabulo pauca nobis sunt exploranda.

Hoc quidem uidetur quasi ab ignitando esse ductum; uerbum autem ab eo quod est ignito apud scriptores non reperitur; cf. tamen uu. uenabulum, infundibulum, pabulum. Instrumentum igitur quo ignis eliciatur hoc significare oportet. Contra autem FESTVS, apud quem primum uocabulum repperimus, ita interpretatur (PAVL. Excerp. p. 108 M.):

ignitabulum ignis receptaculum.

Vas igitur esse id intellegit in quo ignis contineretur; cf. Vulg. Exod. 27, 3:

forcipes atque fuscinulas et ignium receptacula, omnia uasa ex aere fabricabis.

Nobis autem uidetur scriptorem quem Festus sequebatur-si recte Paulus huius uerba tradidit-hoc male interpretatum esse; nam cum u. turibulum turis receptaculum significet, illud non a uerbo sed a nomine ductum est; eodem modo u. ignibulum—ut uocabulo nouato utamur (cf. u. igniculus)- non ignitabulum ignis receptaculum significare oportet. SOLINVS autem, qui non multo post Festum

« IndietroContinua »