Immagini della pagina
PDF
ePub

M. TULLII CICERONIS

ORATIO

IN

L. CATILINAM

PRIMA,

HABITA IN SENATU.

I. 2QUOUSQUE tandem abutere, Catilina, patientia nostra? Quamdiu etiam furor 4iste tuus nos eludet? Quem ad finem sese effrenata jactabit audacia? "Nihilne te nocturnum praesidium 'Palatii, nihil urbis vigiliae, nihil timor populi, nihil concursus bonorum omnium, nihil hic 10munitissimus habendi senatum locus, nihil horum ora vultusque moverunt? 12Patere tua consilia non sentis? Constrictam jam horum omnium conscientia teneri conjurationem tuam non vides? Quid 13proxima, quid supe riore nocte egeris, ubi fueris, quos convocaveris, quid consilii ceperis, quem nostrum ignorare arbitraris? O tempora, O mores! Senatus haec intelligit, consul videt; hic tamen vivit. Vivit? 14immo vero etiam in senatum venit. Fit 15publici consilii particeps: notat et designat oculis ad caedem unumquemque nostrûm. Nos autem 16viri fortes, satisfacere reipublicae videmur, si istius furo. rem ac tela vitemus. Ad mortem te, Catilina, duci jussu consulis, jampridem oportebat; 17in te conferri pestem istam, quam tu in nos omnes jamdiu machinaris. 18 An vero vir amplissimus, 1?P. Scipio, pontifex maximus, Tib. Gracchum, 20mediocriter labefactantem statum reipublicae, privatus interfecit: 21Catilinam, orbem terrarum caede atque incendiis vastare cupientem, nos consules perfere

mus? 'Nam illa nimis antiqua praetereo, quod 2C. Servilius Ahala Sp. Melium, novis rebus studentem, manu sua occidit. Fuit, fuit 3ista quondam in hac republica virtus, ut viri fortes acrioribus suppliciis civem perniciosum, quam acerbissimum hostem coërcerent. Habemus senatusconsultum in te, Catilina, vehemens et grave: "non deest reipublicae consilium, neque auctoritas hujus ordinis: nos, nos, dico aperte, 'nos consules desumus.

II. DECREVIT quondam senatus ut L. Opimius consul 9videret, ne quid respublica detrimenti caperet: nox nulla intercessit; interfectus est propter 10quasdam seditionum suspiciones C. Gracchus, 11clarissimo patre, avo, majoribus: occisus est cum liberis 12M. Fulvius, consularis. Simili senatusconsulto, 13C Mario et L. Valerio, consulibus, permissa est respublica: num unum diem postea 14L. Saturnini tribuni plebis, et C. Servilii praetoris mortem reipublicae poena remorata est? At 15nos vicesimum jam diem patimur hebescere aciem horum auctoritatis. Habemus enim hujusmodi senatusconsultum, verumtamen inclusum in tabulis, tanquam 16gladium in vagina reconditum : quo ex senatusconsulto "confestim interfectum te esse, Catilina, convenit. Vivis: et vivis non ad deponendam, sed ad confirmandam audaciam. 18Cupio, patres conscripti, me esse clementem: cupio in tantis reipublicae periculis me non 19dissolutum videri: sed jam me ipse inertiae 20nequitiaeque condemno. Castra sunt in Italia, contra rempublicam, 21in Etruriae faucibus collocata : crescit in dies singulos hostium numerus: 22eorum aùtem imperatorem castrorum, ducemque hostium, intra moenia, atque adeo in senatu videmus, intestinam aliquam quotidie perniciem reipublicae molientem. Si te jam, Catilina, comprehendi, si interfici jussero; credo, erit verendum mihi, ne non hoc potius omme's boni serius a me, quam quisquam crudelius factum esse dicat. Verum ego hoc, quod jampridem factum esse oportuit, 23certa de causa nondum adducor ut faciam. Tum denique interficiam te, cum jam nemo tam improbus, tam perditus, 24tam tui si

milis inveniri poterit, qui id non jure factum esse fateatur. Quamdiu quisquam erit, qui te defendere audeat, vives: et vives ita, ut nunc vivis, multis meis et firmis praesidiis obsessus, ne commovere te contra rempublicam possis. Multorum te etiam oculi et aures non sentientem, sicut adhuc fecerunt, speculabuntur atque custodient. III. ETENIM quid est, Catilina, quod jam amplius exspectes, si neque nox tenebris obscurare coetus nefarios, nec 2privata domus parietibus continere vocem conjurationis tuae potest? si illustrantur, si erumpunt omnia? Muta jam istam mentem: mihi crede: obliviscere caedis, atque incendiorum: teneris undique: luce sunt clariora nobis tua consilia omnia: quae etiam mecum licet recognoscas. Meministine, me ante diem duodecimum kalendas Novembris dicere in senatu, certo die fore in armis, qui dies futurus esset ante diem sextum kalendas Novembris, C. Manlium, audaciae satellitem atque administrum tuae? Num me fefellit, Catilina, non modo res tanta, tam atrox, tam incredibilis, verum, id quod multo magis est admirandum, dies? Dixi ego idem in senatu, caedem te optimatum contulisse in ante diem quintum kalendas Novembris, tum cum multi 10principes civitatis Roma, non tam sui conservandi, quam tuorum consiliorum 11reprimendorum causa profugerunt. Num infitiari potes te illo ipso die meis praesidiis, mea diligentia circumclu sum, commovere te contra rempublicam non potuisse cum tu, discessu ceterorum, 12nostra tamen, qui reman sissemus, caede contentum te esse dicebas? Quid? cum tute 13Praeneste kalendis ipsis Novembris occupaturum nocturno impetu esse confideres: sensistine, illam coloniam meo jussu, 14praesidiis, custodiis, vigiliisque esse mu nitam? Nihil agis, nihil moliris, nihil cogitas, quod ego 15non modo non audiam, sed etiam non videam, planeque sentiam.

IV. RECOGNOSCE tandem mecum 16noctem illam superio rem jam intelliges multo me vigilare acrius ad salutem quam te ad perniciem reipublicae. Dico te priori nocte

venisse inter falcarios, (non agam obscure,) in M. Laecae domum: convenisse eodem 2complures ejusdem amentiae scelerisque socios. Num negare audes? Quid taces? convincam, si negas. Video enim esse hic in senatu quosdam, qui tecum una fuere. O dii immortales! ubinam gentium sumus? in qua urbe vivimus? quam rempublicam habemus? Hic, hic sunt, nostro in numero, patres conscripti, 3in hoc orbis terrae sanctissimo gravissimoque consilio, qui de meo, nostrúmque omnium interitu, qui de hujus urbis, atque adeo orbis terrarum exitio cogitent. Hosce ego video consul, et de republica sententiam rogo: et, quos ferro trucidari oportebat, eos nondum voce vulnero. Fuisti igitur apud Laecam illa nocte, Catilina distribuisti partes Italiae: statuisti quo quemque proficisci placeret: delegisti quos Romae relinqueres, quos tecum educeres : descripsisti urbis partes ad incendia: 'confirmasti, te ipsum jam esse exiturum: dixisti paullulum tibi esse etiam tum morae, quod ego viverem. Reperti sunt duo equites Romani, qui te ista cura liberarent, et sese illa ipsa nocte, paullo ante lucem, me meo in lectulo interfecturos pollicerentur. Haec ego omnia, vix dum etiam coetu vestro dimisso, 10comperi: domum meam majoribus praesidiis munivi atque firmavi: exclusi eos, quos tu mane ad me salutatum miseras, cum illi ipsi venissent; quos ego jam multis ac summis viris ad me id temporis venturos esse praedixeram.

V. QUAE cum ita sint, Catilina, perge quo coepisti; egredere aliquando ex urbe: patent portae: proficiscere : nimium diu te imperatorem 12illa tua Manliana castra desiderant. Educ tecum etiam omnes tuos: 13si minus quam plurimos: purga urbem: magno me metu liberabis dummodo inter me atque te murus intersit: nobiscum versari jam diutius non potes: 14non feram, non patiar non sinam. Magna diis immortalibus, 15atque huic ipsi Jovi Statori, antiquissimo custodi hujus urbis, 16habenda est gratia, quod hanc tam taetram, tam horribilem, 17tamque infestam reipublicae pestem toties jam effugimus.

Non est saepius 1in uno homine summa salus periclitan da reipublicae. Quamdiu mihi, consuli designato, Catilina, insidiatus es, non publico me praesidio, sed privata diligentia defendi: cum 3proximis comitiis consularibus me consulem in campo, et competitores interficere voluisti, compressi tuos nefarios conatus amicorum praesidio et copiis, nullo tumultu publice concitato: denique quotiescunque me petisti, per me tibi obstiti: quamquam videbam, perniciem meam cum magna calamitate reipublicae esse conjunctam. Nunc jam aperte rempublicam universam petis. Templa deorum immortalium, tecta urbis, vitam omnium civium, Italiam denique totam, ad exitium et vastitatem vocas. Quare quoniam id, quod primum, atque hujus imperii disciplinaeque majorum proprium est, facere nondum audeo: faciam id, quod est ad severitatem lenius, et ad communem salutem utilius: nam, si te interfici jussero, residebit in republica reliqua conjuratorum manus: sin tu (quod te jamdudum hortor,) exieris, exhaurietur ex urbe tuorum comitum magna et perniciosa reipublicae sentina. Quid est, Catilina? Num dubitas id, me imperante, facere, quod jam 1otua sponte faciebas? Exire ex urbe consul hostem jubet: interrogas me, 11num in exsilium? Non jubeo: sed, si me consulis, suadeo.

VI. QUID enim, Catilina, est, quod te jam in hac úrbe delectare possit? In qua nemo est, 12extra istam conjurationem perditorum hominum, qui te non metuat; nemo, qui non oderit. 13Quae nota domesticae turpitudinis non inusta vitae tuae est? 14Quod privatarum rerum dedecus non haeret infamiae ? 15Quae libido ab oculis, 16quod facinus a manibus umquam tuis, quod flagitium a toto corpore abfuit? Cui tu adolescentulo, 17quem corruptelarum illecebris irretisses, non aut ad audaciam ferrum, aut ad libidinem 18facem praetulisti? Quid vero? nuper, cum morte superioris uxoris novis nuptiis domum 19vacuefecisses, nonne etiam alio incredibili scelere hoc scelus cumulasti? Quod ego praetermitto, et facile patior sileri, ne in hac

1

« IndietroContinua »