Immagini della pagina
PDF
ePub

DE BELLO PELOPONNESIACO

LIBRI OCTO.

DE ARTE HUIUS SCRIPTORIS HISTORICA EXPOSUIT; EIUS UITAS A VETERIBUS GRAMMATICIS CONSCRIPTAS ADDIDIT; CODICUM RATIONEM ATQUE AUCTORITATEM EXAMINAVIT; GRAECA EX IIS EMENDAVIT; SCRIPTURAE DIVERSITATES OMNES, COMMENTARIOS RERUM GEOGRAPHICARUM, SCHOLIA GRAECA ET ADNOTATIONES QUUM DUKERI OMNES ATQUE ALIORUM SELECTAS TUM SUAS; DENIQUE INDICES RERUM ET VERBORUM LOCUPLETISSIMOS

[blocks in formation]

TO NEW YORK PUBLIC LIBRARY

ASTOR, ENOX AND

TILDEN FOUNDATIONS

LECTORI BENEVOLO S.

erpauca in huius voluminis introitu explicanda sunt, um natura eius a superioribus nihil differat.

Codicis Clarendoniani ab Arnoldo in libris VI. VII. VIII. diligenter excussi novam et integram collationem Boomfieldii liberalitate atque humanitate accepimus. Quare si quando ex hac membrana scripturae discrepantiam ab Arnoldo non commemoratam adnotatam videris, eam a Bloomfieldio petitam existima; sin uterque dissentit, dissensum adscriptis nominibus significare non omisimus. Bloomfieldius illi collationi libri Clarendoniani etiam excerpta ex cod. Cantabrigiensi, quem in libro IV. inspectum litera T distinxit Arnoldus, benevolentissime addidit. Ex exemplis editis Thucydidis historiae antiquissimis Aldinum antea satis negligenter inspectum et Basileense denuo examinavit Moorstadtius, cuius diligentiae fructus in usum nostrum convertimus. Libro VIII. medio (c. 46. sqq.) apud Arnoldum aliquoties ex cod. b, qui ei est Parisinus B, quum scriptiones adnotatas videamus et a Gailio et a Bekkero praetermissas, illum librum cum b Arnoldi, hoc est Severniano sive Askewiano altero, ab operis confusum rati in b fortasse aliqua legi diximus.

Haec de copiis criticis earumque usu praeter ea, quae in superioribus voluminibus explicavimus, scienda

sunt. Addenda tamen pauca de noro, quod quis pr taverit, verborum emendandorum adiumento. Mirt enim modo ad nos delatus est liber Bargesii, qui in scribitur: Poppo's Prolegomena of the peculia rities of Thucydidean phraseology translated abridged, and criticized by George Burges, who has subjoined an Appendix, Postscript an Supplements. Hoc volumen tale est, quale hodie te gibus grammaticorum subtilius examinatis atque ration et via scriptorum emendandorum salubriore tradita, quu religio et modestia in tractandis antiquitatis monument paene omnibus eximie probentur, proditurum esse ho putaveramus. Etenim scriptor iste omnibus maledict quum universos Germanos (p. 229. 274. al.), tun scholam Hermannianam eiusque praestantissimum aucto rem (p. 89. sqq. 120. 230. 270.), atque singulos a tium grammaticarum in Germania conditores et veterum scriptorum editores (ut p. 230. 270. 273. 276 si 279.), quibus ex popularibus suis subiungit Arnoldu insectans, simul tamen, quod ab Hermanno, quamvis gravissime reprehensus, sagax neque hebetis vir indie appellatus sit, vehementer glorians (p. 274. et 297. seque principibus criticorum (the first-rate critics adaequans (p. 285. 270. al.), ac, si quando alius quis in coniecturam ab ipso in commentariolis Britannicis factam suo ingenio incidit, eam sibi surreptam atque ab iis, qui forte illi, non ipsi, eam tribuerunt, suis laudibus obtrectatum esse criminans (p. 120. 297. al.), amplius trecentas emendationes Thucydideas proposuit. Quas escogitans adeo saeviit in eximii scriptoris verba, ut omnes eos criticos, qui levitate et temeritate famosi facti sunt, longe superaverit. Neque enim dubitat, quae mults

« IndietroContinua »