Immagini della pagina
PDF
ePub

DE BELLO PELOPONNESIACO LIBRI OCTO.

DE ARTE HUIUS SCRIPTORIS HISTORICA EXPOSUIT; EIUS VITAS A VETERIBUS GRAMMATICIS CONSCRIPTAS ADDIDIT; CODICUM RATIONEM ATQUE AUCTORITATEM EXAMINAVIT; GRAECA EX IIS EMENDAVIT; SCRIPTURAE DIVERSITATES OMNES, COMMENTARIOS RERUM GEOGRAPHICARUM, SCHOLIA GRAECA ET ADNOTATIONES QUUM DUKERI OMNES ATQUE ALIORUM SELECTAS TUM SUAS; DENIQUE INDICES RERUM ET VERBORUM LOCUPLETISSIMOS

SUBIECIT

ERNESTUS FRIDERICUS POPPO

GUBEN ENSI S.

PARS III.

COMMENTARII.

VOLUMEN IV.

ADNOTATA AD LIBROS VI. — VIII.

LIPSIAE, APUD ERNESTUM FLEISCHERUM.

MDCCCXXXVIII.
AV

TO NEW YORK PUBLIC LIBRARY

ASTOR, LENOX AND TILDEN FOUNDATIONS

LECTORI BENEVOLO S.

Perpauca in huius voluminis introitu explicanda sunt,

qaum natura eius a superioribus nihil differat.

Codicis Clarendoniani ab Arnoldo in libris VL. VII. VIII. diligenter excussi novam et integram collationem Bloomfieldii liberalitate atque humanitate accepimus. Quare si quando ex hac membrana scripturae discrepantiam ab Arnoldo non commemoratam adnotatam videris, eam a Bloomfieldio petitam existima; sin uterque dissentit, dissensum adscriptis nominibus significare non emisimus. Bloomfieldius illi collationi libri Clarendoniani etiam excerpta ex cod. Cantabrigiensi, quem in libro IV. inspectum litera T distinxit Arnoldus, benevolentissime addidit. Ex exemplis editis Thucydidis historiae antiquissimis Aldinum antea satis negligenter inspectum et Basileense denuo examinavit Moorstadtius, cuius diligentiae fructus in usum nostrum convertimus. Libro VIII. medio (c. 46. sqq.) apud Arnoldum aliquoties ex cod. b, qui ei est Parisinus B, quum scriptiones adnotatas videamus et a Gailio et a Bekkero praetermissas, illum librum cum b Arnoldi, hoc est Severniano sive Askewiano altero, ab operis confusum rati in b fortasse aliqua legi diximus.

Haec de copiis criticis earumque usu praeter ea, quae in superioribus voluminibus explicavimus, scienda

sunt. Addenda tamen pauca de noro, quod quis pu taverit, verborum emendandoram adiumento. Miru enim modo ad nos delatus est liber Bargesii, qui in scribitur: Poppo's Prolegomena of the peculia rities of Thucydidean phraseology translated abridged, and criticized by George Burges, who has subjoined an Appendix, Postscript an Supplements. Hoc volumen tale est, quale hodie e gibus grammaticorum subtilius examinatis atque ration et via scriptorum emendandorum salubriore tradita, qu religio et modestia in tractandis antiquitatis monumentis paene omnibus eximie probentur, proditurum esse hon putaveramus. Etenim scriptor iste omnibus maledress quum universos Germanos (p. 229. 274. al.), tum scholam Hermannianam eiusque praestantissimum actarem (p. 89. sqq. 120. 230. 270.), atque singulos autium grammaticarum in Germania conditores et veterin scriptorum editores (ut p. 230. 270. 273. 276 279.), quibus ex popularibus suis subiungit Arnollum, insectans, simul tamen, quod ab Hermanno, quamvis gravissime reprehensus, sagax neque hebetis vir djóði appellatus sit, vehementer glorians (p. 274. et 2972 seque principibus criticorum (the first-rate critics adaequans (p. 285. 270. al, ac, si quando alius quis in coniecturam ab ipso in commentariolis Britannicis factam suo ingenio incidit, eam sibi surreptam atque b iis, qui forte illi, non ipsi, cam

obtrectatum esse criminans (p. erant, suis laudibus

120. 297. al.), amplius trecentas emendationes Thucydideas proposuit. Quas excogitans adeo saeviit in eximii scriptoris verba, ut omnes eos criticos, qui levitate et temeritate famosi facti sunt, longe superaverit. Neque enim dubitat, quae multis

« IndietroContinua »