Immagini della pagina
PDF
ePub

locis eodem modo in omnibus codicibus mss. legantur, fir impugnare. Ita, quoniam ipsi placet Thucydidem sem- per prima persona de se uti, et I, 1. et duodecies in lio reliquis libris ξυνέγραψε in ξυνέγραψα mutare non dveretur p. 210. et 212. Non multo rarius zai in dicendi generibus, qualia sunt όμοια καὶ παραπλήσια, Tolαvra zaì лαραлλýσια, similia, de quibus vid. adnot. ad I, 22., in corrumpit p. 114. Quanquam exempla formulae loquendi παρεῖναι εἰς τόπον iam a Valckenario plurima allata sunt, et hodie haec formula eiusque causa omnibus tironibus ex libris grammaticis nota est, ut quodque exemplum eius legenti aut scribenti occurrit, sollicitat p. 251. 289. 303., reliqua quoque tentaturus, quorum largam copiam inveniat, si quaesiverit. Omnino haec est eius emendandi ratio, ut, si qua coniectura facta verba, quae impugnaverit, alibi eodem modo legi aut ipse sentiat aut ex aliis cognoscat, non errorem fateatur, sed omnia illa similiter depravata esse clamet. Ita quum Thuc. II, 11. in verbis ievai δὲ τοῖς ἐχθροῖς ὁμόσε, quia ἰέναι τοῖς ἐχθροῖς Graece · dici non posset, ἐπὶ τοὺς ἐχθρούς corrigendi ratione pessima rescribendum esse p. 171. affirmasset, postquam dativum cum ouóoe cohaerere sero intellexit, primum in Postscripto, quod vocat, p. 263. tria exempla verborum ὁμόσε χωρεῖν (sive ιέναι) τινί, paulo post in Supple mento p. 291. etiam quartum interea repertum mutare et alia aliter interpretari conatur. Similiter quum p. 278. τρέπεσθαι ad homines referri posse, ut πρὸς τοὺς ἀνθρώπους ἐτράποντο diceretur, negasset, ne id, quod omni ratione caret, etiam contra consuetudinem sermonis Thucydidei asseverasse videretur, ut alterum exemplum invenit, hoc p. 303., ut duo alía, ea

non minus p. 334. attentavit. Nec differt modus, qu quod manifestam interpretationem zάow ex libro V ante infinitivum consilii notionem habentem, cui ha vox nusquam apud Thucydidem additur, VIII, 39. i serendam p. 196. censuerat, p. 268. str det excusar Tali modo utique inconstantiae, quam aliquoties He manno exprobrat, crimen evitare facile potest! Cete rum, quaecunque paulo rariora sunt et insolentiora quamvis et cogitandi legibus sint consentanea, et un alterove exemplo confirmentur, exstirpat. Contra acer rimum canonum Dawesianorum aliorumque praeceptorum grammaticorum nulla idonea ratione nitentium et ian obsoletorum, praesertim si a popularibus eius aut proposita aut probata sunt, defensorem se exhibet. Ita impugnat decem exempla tragicorum, in quibus & cum coniunctivo copulatum legitur, p. 117. sq., haud pauca, in quibus ἡνίκ ̓ ἄν, ἕως ἂν, similes particulae cum optativo iunguntur, p. 256. sq. et 290., non pauciora verbi vouise et similium cum infinitivis aoristi non addito av de re futura dictorum p. 125. et 302., particulae oлws coniunctivo aoristi primi activi aut medii additae, p. 116. 277. 301., adiectivorum ad verbum Tvyzάvo sine participio v appositorum p. 247. et 289., particularum zaì up tertia yé carentium p. 322., conjunctivi et optativi in enunciatis finalibus eiusdem comprehensionis consociatorum p. 289., quae singula facile multis aliis ex notissimis libris augeantur. His mutatis non raro cum ostentatione sui quaerit, quid iam valeant illa exempla, quibus Germani leges quasdam Thomae M., Dawesii, Porsonis, evertere intenderint. Quasi vero difficile et praeclari ingenii sit el in v, optativos in conjunctivos ant coniunctivos in optativos, a infinitivorum

VII

v mutare, av, yé, av modo expungere, modo inalcare! At ne quis credat omnes Burgesii coniecturas se eiusmodi, si necessariae essent, certe mutationum guitate commendabiles; immo non solum syllabas aut gula vocabrla, sed saepe complura verba eorundem nunciatorum audacissime aut immutat, aut transponit, ant supplet, cuius audaciae documenta insignia reperiantar p. 183. (in V, 83.) 184. sqq. (in I, 133.) 292. (in VI, 83.) 293. (in IV, 36.) 324. (in VI, 7.) 327. (in VII, 85.) 332. (in III, 17.) alibi. Et qualem hac temeritate nobis reddit orationem Thucydideam? Prorsus sui dissimilem, refertam vocabulis aut poeticis aut plane obsoletis et vix Graecis, qualia sunt ἐπίληξις p. 97., ἐπιτάδιοι p. 250., Λαγέτας μ. 208., uévos p. 271., avtávtas p. 314. et 329., Baoɑλαΐς μ. 185., ᾤγνυ p. 207., ἔκλυον p. 335., εὐη лelia p. 338., aτn duobus locis, quos adnotare neπελία gleximus, quo accedunt significationes et dicendi genera poetica, velut ἔπει σκοτίῳ μ. 208. et ἔπος λαμβάVOTES p. 180., atque vitia syntactica, quale est tǹv лóleν пατóν p. 137. Quae quum ita sint, huius viri coniecturas et in hoc volumine, quod, quum librum illum Britannicum accepimus, iam paene totum typis expressum erat, a nobis silentio esse praeteritas, et in superiorum voluminum supplementis praeter perpaucas omissum iri, nemo mirabitur.

Interpretationis subsidium praecipuum, quod post superius volumen a nobis emissum prodiit, libri Goelleriani nova editione continetur multo emendatiore atque subtiliore. In ea quae nobis probarentur, quae minus, in commentariis literariis Berolinensibus aperuimus. Usi autem sumus hac editione eadem cautione, qua superiore,

rarissime ipsa verba eius eaque pauca transscribentes, et, si quorum scriptorum testimonia a Goellero primo prolata erant, id non solum de libris rarioribus, sed plerumque etiam de notissimis Wachsmuthii et similibus, quos a nobis non minus consultos esse ex superioribus voluminibus apparet, praeterquam de Matthiae grammaticae locis ab ipso auctore in indice scriptorum explanatorum, unde facile unusquisque depromat, enumeratis testantes, quum religiosiores existimari quam aliena appetere videri mallemus.

Editionis Dukae exemplo, quod nos possidemus, deesse libri VII. cap. 36. med. usque ad cap. 42. extr. et cap. 69. med. usque ad cap. 84. extr. ideo adnotamus, ne, si quae forte ibi ab illo homine docto bene observata sint, ea a nobis male silentio praeterita esse videantur.

Proximum idemque ultimum volumen supplementa et indices complectetur. Lexicon Thucydideum, nisi Betantii opera inutile factum fuerit, singulatim divulgabimus.

Scripsimus Francofurti ad Viadrum mense Octobri

anni MDCCCXXXVII.

1

LIBER SEXTUS.

CAP. I.

a) Adnotata ad verba Thucydidis.

-

§. 1. [Λάχητος. Huc pertinent verba marg. ιδ. βιβλ. -.] Evovudortos. [Ven. Evonu.] „Vid. [III, 115.] IV, [2.] 65.“ HUDS. [Deinde 47. dúvaito.]

Ov noλh Tivi.,, Particula [immo pronomen] Tví videtur πολλῷ τινί. aleovátev. Vid. Steph. Append. ad Script. al. de Dial. Att. P. 80." HUDS. Tu vid. Matth. Gr. §. 487. 4.

§. 2. Exeλías yáo. In ea, quae sequitur, degressione antiquitates Siciliae illustrante a Thucydide,,Antiochum Syracusanum consultum fuisse dubitari non potest." GOELL. de sit. et orig. Syrac. p. VIII., quem vide ibi de hoc scriptore agentem. Cf. Nieb. Hist. Rom. I. p. 19. ed. 3. Exempla consensus Thucydidis et Antiochi reperiemus 2, 3. 4. Cf. Nieb. 1. d. p. 203. Sed non in omnibus illum huic fidem habuisse, verum nonnulla, quae falsa esse exploravisset, omisisse, alia accuratius definivisse, ex adnotatis ad 2, 4. geúyovtes toùs 'Олixous et §. 5. apparet.

Táo, in quo Bau. haesit, dictum, quod tò μéyedos tys νήσου a vv. περίπλους μέν explicatur, sicut a c. 2. τῶν ἐνοι κούντων τὸ πλῆθος.

Пeginλovs. Cf. I, 2. p. 497., ubi in adnot. 1. pro quinque dierum spatio leg. quinque diebus et noctibus. ,,Adnotat hic Acacius e Quintil. I. Instit. Orat. 10. in fin. [§. 40.] reprehensos a geometris esse historicos, qui magnitudinem insularum satis significari navigationis ambitu crediderint. Rationem reprehensionis addit Quintilianus; ubi Pythoeus hunc locum citans reprehensionem illam etiam ad Thucydidem pertinere videtur existimasse. Sed Thucydides tantum de ambitu Siciliae loquitur, neque ex eo quicquam de magnitudine illius colligit." DUK. Errare virum egregium ex superiore adnotatione apparet. Ceterum £ ad II, 97, 1. dicta. [Pro μév kotiv 47. ut E.] Thucyd. Adnott. IV.

1

« IndietroContinua »