Immagini della pagina
PDF
ePub

V

locis eodem modo in omnibus codicibus mss. leguntur, impugnare. Ita, quoniam ipsi placet Thucydidem semper prima persona de se uti, et I, 1. et duodecies in reliquis libris ξυνέγραψε in ξυνέγραψα mutare non veretur p. 210. et 212. Non multo rarius zai in di* cendi generibus, qualia sunt ὅμοια καὶ παραπλήσια, Tolаvra zaì лαραлλńσia, similia, de quibus vid. adnot. ad I, 22., in corrumpit p. 114. Quanquam exempla formulae loquendi παρεῖναι εἰς τόπον iam a Valckenario plurima allata sunt, et hodie haec formula einsque causa omnibus tironibus ex libris grammaticis nota est, ut quodque exemplum eius legenti aut scribenti occurrit, sollicitat p. 251. 289. 303., reliqua quoque tentaturus, quorum largam copiam inveniat, si quaesiverit. Omnino haec est eius emendandi ratio, ut,

[ocr errors]

qua coniectura facta verba, quae impugnaverit, alibi eodem modo legi aut ipse sentiat aut ex aliis cognoscat, non errorem fateatur, sed omnia illa similiter depravata esse clamet. Ita quum Thuc. II, 11. in verbis ievai δὲ τοῖς ἐχθροῖς ὁμόσε, quia ἰέναι τοῖς ἐχθροῖς Graece | dici non posset, ἐπὶ τοὺς ἐχθρούς corrigendi ratione

pessima rescribendum esse p. 171. affirmasset, postquam dativum cum ouóσe cohaerere sero intellexit, primum in Postscripto, quod vocat, p. 263. tria exempla verborum ὁμόσε χωρεῖν (sive ἰέναι) τινί, paulo post in Supplemento p. 291. etiam quartam interea repertum mutare et alia aliter interpretari conatur. Similiter quum p. 278. τρέπεσθαι ad homines referri posse, ut πρὸς τοὺς ἀνθρώπους ἐτράποντο diceretur, negasset, ne id, quod omni ratione caret, etiam contra consuetudinem sermonis Thucydidei asseverasse videretur, ut alterum exemplum invenit, hoc p. 303., ut duo alía, ea

non minus p. 334. attentavit. Nec differt modus, quo quod manifestam interpretationem zάow ex libro Vat ante infinitivum consilii notionem habentem, cui haec vox nusquam apud Thucydidem additur, VIII, 39. inserendam p. 196. censuerat, p. 268. str det excusare. Tali modo utique inconstantiae, quam aliquoties Hermanno exprobrat, crimen evitare facile potest! Ceterum, quaecunque paulo rariora sunt et insolentiora, quamvis et cogitandi legibus sint consentanea, et uno alterove exemplo confirmentur, exstirpat. Contra acerrimum canonum Dawesianorum aliorumque praeceptorum grammaticorum nulla idonea ratione nitentiam et iam obsoletorum, praesertim si a popularibus eius aut proposita aut probata sunt, defensorem se exhibet. Ita impugnat decem exempla tragicorum, in quibus & cum coniunctivo copulatum legitur, p. 117. sq., haud pauca, in quibus ἡνίκ ̓ ἄν, ἕως ἄν, similes particulae cum optativo iunguntur, p. 256. sq. et 290., non pauciora verbi vouisev et similium cum infinitivis aoristi non addito av de re futura dictorum p. 125. et 302., particulae öлws coniunctivo aoristi primi activi aut medii additae, p. 116. 277. 301., adiectivorum ad verbum Tvyzάvo sine participio av appositorum p. 247. et 289., particularum zaì up tertia yé carentium p. 322., conjunctivi et optativi in enunciatis finalibus eiusdem comprehensionis consociatorum p. 289., quae singula facile multis aliis ex notissimis libris augeantur. His mutatis non raro cum ostentatione sui quaerit, quid iam valeant illa exempla, quibus Germani leges quasdam Thomae M., Dawesii, Porsonis, evertere intenderint. Quasi vero difficile et praeclari ingenii sit ɛl in v, optativos in conjunctivos ant coniunctivos in optativos, a infinitivorum

VII

nev mutare, av, yé, av modo expungere, modo inaleare! At ne quis credat omnes Burgesii coniecturas esse eiusmodi, si necessariae essent, certe mutationum exiguitate commendabiles; immo non solum syllabas aut singula vocabula, sed saepe complura verba eorundem enunciatorum audacissime aut immutat, aut transponit, ant supplet, cuius audaciae documenta insignia reperiantar p. 183. (in V, 83.) 184. sqq. (in I, 133.) 292. (in VI, 83.) 293. (in IV, 36.) 324. (in VI, 7.) 327. (in VII, 85.) 332. (in III, 17.) alibi. Et qualem hac temeritate nobis reddit orationem Thucydideam? Prorsus sui dissimilem, refertam vocabulis aut poeticis aut plane obsoletis et vix Graecis, qualia sunt ἐπίληξις p. 97., ἐπιτάδιοι p. 250., Λαγέτας p. 208., μένος p. 251., αὐτάντας p. 314. et 329., Βασαλαΐς p. 185., ᾤγνυ p. 207., ἔκλυον p. 335., εὐη

εhía p. 338., άrn duobus locis, quos adnotare negleximus, quo accedunt significationes et dicendi genera poetica, velut ἔπει σκοτίῳ p. 208. et ἔπος λαμβάVOVTES p. 180., atque vitia syntactica, quale est tr лólv noατóν p. 137. Quae quum ita sint, huins Firi coniecturas et in hoc volumine, quod, quum librum illum Britannicum accepimus, iam paene totum typis expressum erat, a nobis silentio esse praeteritas, et in superiorum voluminum supplementis praeter perpaucas omissum iri, nemo mirabitur.

Interpretationis subsidium praecipuum, quod post superius volumen a nobis emissum prodiit, libri Goelleriani nova editione continetur multo emendatiore atque subtiliore. In ea quae nobis probarentur, quae minas, in commentariis literariis Berolinensibus aperuimus. Usi autem sumus hac editione eadem cautione, qua superiore,

rarissime ipsa verba eius eaque pauca transscribentes, et, si quorum scriptorum testimonia a Goellero primo prolata erant, id non solum de libris rarioribus, sed plerumque etiam de notissimis Wachsmuthii et similibus, quos a nobis non minus consultos esse ex superioribus voluminibus apparet, praeterquam de Matthiae grammaticae locis ab ipso auctore in indice scriptorum explanatorum, unde facile unusquisque depromat, enumeratis testantes, quum religiosiores existimari quam aliena appetere videri mallemus.

Editionis Dakae exemplo, quod nos possidemus, deesse libri VII. cap. 36. med. usque ad cap. 42. extr. et cap. 69. med. usque ad cap. 84. extr. ideo adnotamus, ne, si quae forte ibi ab illo homine docto bene observata sint, ea a nobis male silentio praeterita esse videantur.

Proximum idemque ultimum volumen supplementa et indices complectetur. Lexicon Thucydideum, nisi Betantii opera inutile factum fuerit, singulatim divulgabimus.

Scripsimus Francofurti ad Viadrum mense Octobri anni MDCCCXXXVII.

LIBER SEXTUS.

CAP. I.

a) Adnotata ad verba Thucydidis.

§. 1. [Λάχητος. Huc pertinent verba marg. ιδ. βιβλ. ] Evovudortos. [Ven. Evonu.] „Vid. [III, 115.] IV, [2.] 65.“ HUDS. [Deinde 47. dúvaito.]

πολλῷ τινί.

Où пohh Tivi. „Particula [immo pronomen] Tivi videtur Aleovalev. Vid. Steph. Append. ad Script. al. de Dial. Att. P. 80." HUDS. Tu vid. Matth. Gr. §. 487. 4.

§. 2. Zixerías yáo. In ea, quae sequitur, degressione antiquitates Siciliae illustrante a Thucydide,, Antiochum Syracusanum consultum fuisse dubitari non potest." GOELL. de sit. et orig. Syrac. p. VIII., quem vide ibi de hoc scriptore agentem. Cf. Nieb. Hist. Rom. I. p. 19. ed. 3. Exempla consensus Thucydidis et Antiochi reperiemus 2, 3. 4. Cf. Nieb. 1. d. p. 203. Sed non in omnibus illum huic fidem habuisse, verum nonnulla, quae falsa esse exploravisset, omisisse, alia accuratius definivisse, ex adnotatis ad 2, 4. EvyoνTES Tоvs 'Onixоus et §. 5. apparet. -Táo, in quo Bau. haesit, dictum, quod tò μéyedos_tñs νήσου a vv. περίπλους μέν explicatur, sicut a c. 2. τῶν ἐνοικούντων τὸ πλῆθος.

,

Пegínλovç. Cf. I, 2. p. 497., ubi in adnot. 1. pro quinque dierum spatio leg. quinque diebus et noctibus. ,,Adnotat hic Acacius e Quintil. I. Instit. Orat. 10. in fin. [§. 40.] reprehensos

geometris esse historicos, qui magnitudinem insularum satis significari navigationis ambitu crediderint. Rationem reprehenfionis addit Quintilianus; ubi Pythoeus hunc locum citans reprehensionem illam etiam ad Thucydidem pertinere videtur existimasse. Sed Thucydides tantum de ambitu Siciliae loquitur, neque ex eo quicquam de magnitudine illius colligit." Dux. Errare virum egregium ex superiore adnotatione apparet. Ceterum & ad II, 97, 1. dicta. [Pro μév kotiv 47. ut E.]

Thucyd. Adnott. IV.

1

« IndietroContinua »