Cornelii Taciti ab excessu divi Augusti libri

Copertina anteriore
Michael Gitlbauer
Herder, 1887
 

Pagine selezionate

Parole e frasi comuni

Brani popolari

Pagina 221 - Adeo facinora atque flagitia sua ipsi quoque in supplicium verterant. Neque frustra praestantissimus sapientiae firmare solitus est, si recludantur tyrannorum mentes, posse aspici laniatus et ictus, quando ut corpora verberibus, ita saevitia, libidine, malis consultis animus dilaceretur. Quippe Tiberium non fortuna, non solitudines protegebant, quin tormenta pectoris suasque ipse poenas fateretur.
Pagina 2 - Caesar dux reliquus, posito triumviri nomine consulem se ferens et ad tuendam plebem tribunicio iure contentum, ubi militem donis, populum annona, cunctos dulcedine otii pellexit, insurgere paulatim, munia senatus magistratuum legum in se trahere, nullo adversante, cum ferocissimi per acies aut proscriptione cecidissent, ceteri nobilium, quanto quis servitio promptior, opibus et honoribus extollerentur ac novis ex rebus aucti tuta et praesentia quam vetera et periculosa mallent.
Pagina 151 - Exsequi sententias haud institui nisi insignes per honestum aut notabili dedecore, quod praecipuum munus annalium reor, ne virtutes sileantur, utque pravis dictis factisque ex posteritate et infamia metus sit.
Pagina 112 - Liberator baud dubie Germaniae et qui non primordia populi Romani, sicut alii reges ducesque, sed florentissimum imperium lacessierit, proeliis ambiguus, bello non victus, septem et triginta annos vitae, duodecim potentiae explevit, caniturque adhuc barbaras apud gentis, Graecorum annalibus ignotus, qui sua tantum mirantur, Romanis haud perinde Celebris, dum vetera extollimus recentium incuriosi.
Pagina 183 - Augustum probra , sed multa cum acerbitate habent; carmina Bibaculi et Catulli referta contumeliis Caesarum leguntur -. sed ipse divus lulius , ipse divus Augustus et tulere ista et reliquere , haud facile dixerim , moderatione magis an sapientia. namque spreta exolescunt: si irascare, adgnita videntur.

Informazioni bibliografiche