Immagini della pagina
PDF
ePub
[merged small][ocr errors]

Nec aliter utraque gente, quam quasi cote quadam] Optimi libri, omissa voce quam, habent tantum: quasi cote qua. dam. Unde legerim: nec aliter utraque gente quam si cote quadam. Atque ita in Palatinis. Sal. Ryck. prorsus ut Salm. ex Naz. conjecit: nec aliter utraque gente, quam si cote quadam: sed quam alii libri non agnoscunt. Græv. Non intelligo quæ sit sententia in eo, quod vult Salm. quod etiam in Toll. Duisb. Regg. Fran. et v. e. est, nec aliter u. g. quam si cote quadam. 'Non aliter quam si' satis usitatum est; sed hic habere locum non potest. Nam semper adjunctum habet verbum aliquod subsequente alio verbo in subjunctivo: ut ap. Ov. I. Tr. 3. 73. Dividor haud aliter, quam si mea membra relinquam.' Similiter non secus quam si.' Vid. Stewech. de Partic. Ling. Lat. Nec animadverto, quid vitii sit in vulgato, non aliter quam quasi cote quadam. Non aliter quam cote quadam' Latina oratio est: eam autem non vitiat adjecta particula' quasi,' quæ durioris et audacioris metaphoræ molliendæ causa addi solet, et idem significat, ac quod aliter effertur ut ita dicam.' Vid. Manut. ad Cic. III. Ep. Fam. 2. Naz. non habet, quod scribit Græv, sed nec aliter u. g. quasi cote quadam. Et sic etiam aliæ Edd. vett. quod et ipsum ferri potest. Vid. inf. ad c. 13. n. 13. hujus lib. Quasi desideratur in Voss, 1. jam si Voss. 2. et correctum sicut: quam quasi Voss. 3. et Vineti, Grut, et aliorum post eos edd. quos sequutus sum. Causam omittendor quam potuerunt præbere non multum dissimilia compendia notarum, quibus scribuntur quam

[merged small][ocr errors]

Quasi cote quadam] Scilicet, ne per otium torpesceret manus aut animus. Fr. Hic quoque Begerus arrogantiæ ac temeritatis accusat Grævium, qui in Præf. ausus fuerit notare hoc genus loquendi Flori, acuere ferrum virtutis,' tamquam intolerabile. Dixerat Græv. Hoc non sani esse

hominis non sanus juret Orestes.' Begerus contra: 'Sed sani esse, ju. ret sanus.' Oportet ergo alterutrum illorum dubiæ sanitatis fuisse, quum ita scribebant. Sed audiamus Begerum: Ferrum,' inquit, hoc loco non pro rudi metallo, sed pro gladio sumi, ut communiter, idemque proinde significare ac, aciem virtutis, quis non videt? Virtutem fortitudinem significare, nemo opinor, nega. bit. Quidni igitur, instrumentum fortitudinis fortitudini jungere licuerit, ut allegoria sibi constaret, cotique ferrum responderet?' Hæc quam sana sint, existimabunt alii. Ego nondum video in iis ullam vim ad evertendum judicium Grævii inesse. Primum dicit ferrum esse aciem, nec animadvertit minime adcuratum esse

[ocr errors]

acuere aciem :' neque enim acies ipsa acuitur; sed ferrum ut aciem accipiat, et acutum fiat. Deinde, quam frigidum et hoc est, instrumentum fortitudinis licere jungi fortitudini,' et ob id recte dici 'ferrum virtutis?' Hoc enim perinde est, ac si quis lapides, stipites, sudes, sagit tas, hastas, et alia strumenta pugnarum et fortitudinis fortitudini ac virtuti jungat, et lapides,'' stipites,' 'sudes virtutis' ac fortitudinis' dicat: quæ neque usquam leguntur, neque, ut opinor, dici potuerunt. Vidit quidem Begerus insolentiam hujus phraseos; sed nihil hac re motus

[ocr errors]

eam objecturis ita occurrit. Sed insolitum hoc est. Insolitum; sed tamen Floro Scriptori Romano usurpatum: qui proinde, quod eo tempore viveret, quo Latina lingua adhuc vigebat, nescio an a nobis, qui Roma norum in his discipuli sumus, sine arrogantiæ et temeritatis nota possit culpari.' Ac denique, ut etiam facetus videatur, hanc disputationem dicto Germanorum claudens interrogat,

[ocr errors]

ri pro norma bene loquendi proponere velit, is quidem genuinus est pullus Flori, id est, ex eorum genere, quos infelicibus ovis natos dicit Ju venalis. Ego malim discipulus esse Livii, cui eamdem rem scribenti insana illa metaphora Flori uti non placuit. Vid. verba illius ad n. 2.

§. 4 Ligures] Hos trans Alpes ad Rhodanum usque occupasse olim Galliam Narbonensem, itidem ut a Varo, qui Galliæ et Italiæ terminus erat, ad Arnum Italiam constat: quare impedite admodum noster et obscure de bello Ligustino tradidit, dum scribit, bellatum cum Liguribus, qui in Italia inter Varum et Macram flumen habitant, quo loco Ingauni et Intemelii ab aliis censentur; utpote qui maritima a Nicæa ad vada Sabatia habitarunt; quando paullo post, dum enumerat Ligustinos bello subactos, eos quoque cum istis confundit, qui trans Alpes ultra Varum partim mediterranea, partim maritima, in Gallia Narbonensi habebant; 'Deceates' enim ad Vari ostia, 'Oxybii' istis orientales, ad oram Gallici maris habitabant, estque ibidem portus 'Oxybius,' a vicina ejusdem nominis gente dictus Straboni, lib. 4. ' Euburiates' autem Plinius citra Alpes in Liguria numerat: nam quod 'Salyes,' sive

an ovum sapientius velit esse gallina? In his, ut sine circuitione dicam, ne mica quidem salis est. Nam quid absurdius esse potest, quam existimare omnes, qui florente aliqua lingua scribunt, semper adcurate et cum judicio loqui? Multi ante Flo rum, quum adhuc purior et simplicior erat sermo Latinus, nec tam corrup tum judicium scribentium, Latino sermone scripserunt, et tamen a Cicerone, Quintiliano, aliisque reprehensi sunt, quod alia vix Latine, alia pueriliter, inepte, ac turgide scripserant. Nunc quidem non habemus eam notitiam sermonis Latini, ut omnia, quæ usus illius tulerit, sciamus, aut de iis tamquam e tripode respondere possimus. Sed qui sibi diligenti lectione optimorum Scriptorum aliquem usum illius compararunt, et mediocri facultate judicii præditi sunt, non difficulter intelli-Salvios,' hic etiam aliquot exemplagunt, illa, quæ ipsa natura rerum copulari non patitur, quæque a communi consuetudine loquendi abhorrent, non magis Latino sermone recte potuisse dici, quam eadem nunc a quoquam, sermone patrio sibique vernaculo scribente, sine reprehensione dici scribive possunt. In Floro autem esse quædam hujusmodi, et orationem ejus, contra quam stilo historico convenit, sæpe plus quam poëtico tumore turgere, dudum judicarunt Scaliger, Voss. Salm. et quidquid ubique fuit Doctorum. Quæ omnia si quis tamquam cum judicio scripta defendere, aut sermonem Flo

ria recensent, mendum esse credibile est: Salvios, enim bello Allobrogico, et primos trans Alpes arma Romanorum expertos, et tunc primum in ditionem a C. Sextio Calvino redactos, Florus, 3, 2, 3. Strabo, lib. 4. p. 140. testantur. Epitoma Livii, 61. addit, victa Salviorum gente C. Sextinm coloniam Aquas Sextias' condidisse; triumphasse autem constat de Salviis, anno 631. Stad.

[ocr errors]

Imis Alpium jugis] Ryck. Ligures in viis Alpium jugis adhærentes: leg. Ligures inviis Alpium jugis adhærentes, quod et excerpta veteris alius libri confirmant. Invia juga Alpium, în

res.' Vid. ibi Passerat, et supr. ad 1. 13. 15. adnotata.

6

Invenire] Infra, 3, 8, 6. de Balearibus: Dilapsi in proximos tumulos, quærendi erant ut vincerentur.' Adde, 3, 10, 14, et 15. et Tac. Agr. 34, 3. Fr.

Tutum locis] Tuti locis est vetus et vera lectio. Ita etiam distinguimus : Tuli locis et fuga, durum atque velox genus, ex occasione latrocinia magis quam bella faciebat. In Jord. legas: tuti siquidem locis. Illud siquidem est ipsius Jordanis. Sal. Tuti] Sic Pall. tres, editioque vetus, non tutum, ut postea editi. Grut. Vellei. de Rhætis et Vindelicis: Gentes locis tutissimas,' &c. Fr. Tuti etiam Regg. Toll. et Duisb. Recte: vid. Gron. ad Liv. XXIII. 26.

quibus degebant Ligures, dicuntur, quia habitabant in dumetis, et montibus sylvis inviis obsitis, sive quas nulli transierant exercitus et transire difficulter poterant. Hinc statim dicit majorem fuisse laborem illos invenire, quam vincere, et illos tutos fuisse locis, quæ incognitas latebras appellat sic n. Mss. pro vulgato Ingauni tandem Fulvius latebras. Sed N. Heinsins censet, si quid mutandum sit, rescribi rectius, Ligures primis Alpium jugis adhærentes. A Varo enim flumine Alpium statuere initium Florum, ut alios scriptores, finem ad Arsiam flumen: quare et inf. cap. v. 'Liburni sub extremis Alpium radicibus agunt inter Arsiam Titiumque Alumen.' Vides Liguribus prima Alpium juga assignari, Liburnis extrema. Sic et Plin. lib. III. cap. 19. de Alpibus. Alii scriptores a mari in fero ad superum eos extendunt, ut Mela. Græv. Primis malebat etiam Burm. ad Ov. xv. M. 548. Freinshemius in Ind. ima juga Alpium interpretatur, non ita excelsa, si comparentur cum aliis. Quæro auctoritatem aliorum, qui sic dixerint imajuga montium. Perizonio placebat scriptura libri Ryck. quam Tollius pessimam esse adscripserat, eo quod Flo-Adsuetumque malo Ligurem.' Tac. rus paullo ante dixerat, Ligures habitare de sub Alpibus.' Sed hoc leve est, et levius etiam, quod adferebat e Floro IV. 12.6. Liber Ryck. hic non est contemnendus. Nam et Livius sæpe memorat saltus invios ac devios, in quibus latitarent Ligures: XL. 27. Qui hos ipsos Ligures aliquoties pecorum modo fugientes per saltus invios consectati ceciderunt.' Ibid. 'Quem, scrutantes antea devios saltus, abditum ac latentem vix inveniebamus:' et cap. 53. Q. Fulvius Cos. profectus in Ligures per invios montes vallesque saltus cum exercitu transgressus.'

Adharentes] Propert. 11. 23. 17. 'Illic adspicias scopulis hærere soro

[ocr errors]

Durum atque velox genus] Durus pro eo, qui duro generi vitæ adsuetus, qui malorum ac laborum patiens est. Virg. III. Æn. 94. 'Dardanidæ duri :' v. Æn. 730. Gens dura atque aspera cultu:' IX. Æn. 468. Æneadæ duri,' i. e. ut ibi Donatus, durantes in labore. Sic de Scythis Justin. 1. 1. quibus etiam 1x. 2. virtutem animi, et duritiam corporis' tribuit. De Liguribus quoque Virg. 1. G. 168.

[ocr errors]

II. H. 13. Nec capi poterant, pernix genus, et gnari locorum.' Et Liv. XXVII. 48. Durum in armis genus.' 'Genus' pro gente, ut ap. Liv. et Tac. Vid. Ind. Græv. ad Lucian. Macrob. p. 467. et Gron. 11. Obs. 3.

Magis latrocinia quam bella] Hæc sæpe opponuntur. Vid. Ind. et Wass. ad Sall. Jug. CII. Add. Liv. XXXVIII. 32. et Vellei. II. 31. Liv. II. 48. "Ex eo tempore neque pax, neque bellum cum Veientibus fuit; res proxime formam latrocinii venerat. Legionibus Romanis cedebant in urbem: ubi abductas senserant legiones, agros incursabant; bellum quiete, quietem bello invicem eludentes:' et de Liguribus XL. 27. Ab Liguribus latro

[merged small][ocr errors][ocr errors][merged small]
[ocr errors]

Multumque eluderent Salyi] Reperio eluderet, in omnibus veteribus. Iidem, saltus non Salyi. Facilis mutatio Toû Salyus' in saltus.' Mihi constat numero singulorum hanc periodum concepisse Florum. Itaque scripserim: Itaque cum diu multumque eluderet Salyus, Deciates, Oxybius, Euburiates, Ingaunus, tandem Fulvius latebras eorum, &c. In optimo libro, Euburiatas pro Euburiates legitur: et Incognitas pro Ingaunus. A pro u perpetuum in illis membranis, ut in aliis quas vidimus: scripserat Florus, Ingaunitas vel Ingonitas, hoc est 'Iyyavvírns: ut Euburiatas, Evßovpiáтns: aliis dicuntur Ingauni,' non ' Ingaunitæ.' Deciates est Aekiάтns. Alias Deciatæ scribendum fuisset. Ita de ceteris. Stephanus noster: Aekintov, wóλis 'Iταλίας, τὸ ἐθνικὸν Δεκιῆται, ὡς ̓Αρτεμίδωρος ἐν α' γεωγραφουμένων. Galliam vocarunt veteres, et Græci præcipue, totum illum Ligurum tractum, ut et ipsi Ligures, Insubres Galli dicti. Italiam tamen etiam appellarunt Cisalpinam illam Galliam Romanorum. Qui Edλves Græcis, hi sunt 'Salyi' vel 'Salui' Latinis. Jordani in vetustis membranis, Saluvii; ut 'Saus,' 'Savus,' 'Draus,' 'Dravus,' sic 'Saluus,'' Saluvus,' et Saluvius.' Jordanes corruptissimus est in vulgatis editionibus hoc loco, quem liceat emendare ex iis, quæ heic diximus. Stephanus in voce Záλves, Záλves, inquit, čevos dvτikdy, woλeμñσav 'Papal οις, ὡς Χάραξ ἐν δεκάτῳ χρονικῶν. Potuit

ita scribere Stephanus. Nam illæ nationes, ut et tota Italia plane duTIKh est. Sed omnino corrigendum ALYVOTIKÓV. Nos de istis alibi pluribus. Scripti Jord. Codd. nulla littera minus hunc locum sic præferunt : cum diu multumque eluderent Saluvii, Decilates, Oxunii, Buriates, Ingauni. Numero multitudinis horum nomina populorum extulit, quos Florus singulariter expressit. Ingaunorum Ligurum non rara mentio ap. Liv. occurrit; qui et Apuanorum Ligurum et Intemeliorum insuper meminit, qui heic non nominantur. Sal. Repræsentare libuit lectionem Vineti : variantes lectiones Mss. videantur in castigationibus ejus: v. e. servat: eluderet saltus detrate: buriates sexule : incognitas tandem, &c. quæ examinare non est istius temporis, non magis quam Pall. differentias, quorum præcipuus habet: eluderet saltus, deciate sexubile buriatas incognitas tandem. Grut. His ex lectionibus (eluderet, et saltus, unde facilis in Salyus mutatio) constare sibi Salmasius ait numero singulorum hanc periodum concepisse Florum: itaque scribere se; eluderet Salyus, Deciates, &c. De Salyis vide inf. 3, 2, 4. Fr. Ryck. Eluderet saltus, Oxubiles, Buriates, Soxulæ incognitas tandem Fulvius. Pleraque sic etiam in aliis Mss. reperiuntur. Sed vulgata saniora sunt. In hoc vero erravit Florus, quod Salyos, Deciatas, Oxybios adscripserit Liguriæ Cisalpinæ, cum coluerint Gallianı Transalpinam. Græv. Libri scripti fere omnes discrepant. Salm. ita scripserat: eluderet saltus deciates oxubile buriatas incognitas tandem.

Fulvius] Æque impeditum hoc est de Fulvio, atque præcedentia: nec enim satis liquet, quisnam Fulviorum, de quo loquitur, fuerit; varii enim Fulvii cum Liguribus bella gesserunt. Propior est conjectura (est enim divinandum, quia rerum cum Ligustinis gestarum historia apud nostrum

Florum impeditissima est, et ab aliis scriptoribus diversa) Q. Fulvium Flaccum fuisse de quo loquitur, qui anno 574. Cos. de Liguribus triumphaverit, etiamsi magis gratiæ, quam rerum gestarum magnitudini datum fuisse Livius, 40, 59, 1. testetur: tamen ipsum per devios saltus, per invios montes, impeditas valles, cum exercitu transgressum: acie hostem vicisse, castris exsuisse, ex collibus in campestrem agrum deduxisse, præsidiaque montibus imposuisse, Livius, lib. 40. 53. testatur. Apuanos etiam Ligures, qui ad Macran flumen habitabant, in deditionem acceptos ad 7000. hominum in naves imposita præter oram Etrusci maris Neapolim transmisit: indeque agrum ipsis inter populares in Samnio dedit. Victos etiam fuisse a Fulvio Nobiliore Ligures Alpinos et Veliates in Capitolinis triumphis extat. Veliates autem inter Cisalpinos Ligures numerat Plin. 3, 5, et 15. Stad. In Fast. Triumphal. Eleates' vocantur. Vid. Pigh. ad A. U. 695. De bellis cum Liguribus Sigon. 1. de Ant. Jur. Ital. 23. et Noris ad Cenotaph. Pis. Dissert. I.

Ignibus sepsit] Jord. igni sepsit. Sal. Vide infra, 3, 10, 6. Fr.

Babius] Cn. et M. Babios Tamphilos (aut Pamphilos) fratres cum Liguribus rem gessisse in Consulatu, quorum iste collegam Corn. Cethegum anno 573. ille anno superiore Æmilium Paullum habuerit, ex priscorum monumentis colligo; et M. de Liguribus triumphasse. Apuanos autem Ligures Cornelius et M. Bæbius victos et in deditionem acceptos, e montibus in campestres agros cogunt; traductique sunt ex Liguria in Samnium (eo consilio ne latebras et invios saltus repeterent ad rebellionem) 40000. liberorum capitum cum feminis puerisque publico sumptu, in agrum Taurasinorum, quem de Samnitibus Romani ceperant, vocatique

sunt a ducibus isti Ligures Bæbiani et Corneliani, qui in hoc Samnitium tractu a Plinio recensentur; quare de hoc Bæbio loqui Florum verisimile est. Cn. namque Bæbium ad comitia Romam reversum, cum L. Æmilius interea cum Liguribus Ingaunis prospere dimicaverit, testatur Liv. 40, 17, 8. et 40, 38. et Æmilium de iisdem triumphasse Capitolinæ tabulæ produnt, anno 572. Stad.

In plana deduxit] Add. inf. 3, 5, 28. Fr. Varro Lib. iv. de L. Lat. c. 8. Ed. Gothofr. Hi post Cœlii obitum, quod nimis munita loca tenerent, neque sine suspicione essent, deducti dicuntur in planum.'

Posthumius] Collegam intelligit Calpurnii Pisonis, qui vitricus fuit Fulvio Flacco: quique Pisoni in magistratu mortuo successit, anno 583. etsi tres fuerunt Coss. L. A. Sp. Posthumii qui bellum Ligustinum sortiti fuerint; tamen Livius, 40, 41, 3. de isto diserte refert, quæ ad Flori relationem conveniunt, cum ita inquit: 'Ab A. Posthumio Montanorum Ligurum vineæ cæsæ sunt, frumenta deusta; donec cladibus omnibus belli coacti ad deditionem venerunt, armaque tradiderunt.' Stad. Posthumius recte erat in Ryck. Duisb. Fran. et v. e. vid. ad I. 11.

Ut vix reliquerit ferrum] Inter cetera continendis gentibus inventa, hoc etiam fuit: ut ferro privarentur, nisi quantum agrorum cultus posceret. Ita Philistiim cura effectum est,

ut non inveniretur ensis et lancea in manu totius populi, qui erat cum Saule et Jonatha, excepto Saule et Jonatha,' 1. Samuel. 13, 22. Etiam inter conditiones pacis cum Porsena hanc fuisse ex Plin. 34, 14. supra, 1, 10, 2. notatum est. Vide etiam inf. 2, 18, 6. Fr.

CAP. 4 De hoc bello scribunt Epit. Liv. 20. Eutrop. 3, 2. Oros. 4, 13, Auctor de Vir. Ill. c. 45. Euseb. Lib. Temp. Plura Plut. Marcello, cap. 7.

« IndietroContinua »