Immagini della pagina
PDF
ePub

Sardorum Livius in editis Harsicoram vocat. Sed vetustiss. liber Bibliothecæ Puteanorum modo Hamsicoram appellat, modo Hapsicoram; Græcis Ayıkópas. Pellidos Sardos ibidem commemorat, qui debent esse pelliti, a pellibus, quas gerebant pro veste. Sic pelliti Scythæ. Livius, Hapsicora tum forte profectus erat in pellitos Sardos. Ita scribendum. Pellitos fuisse Sardos aliquos vel mastruga' vestis indicio est, quam a Sardis acceptam Auctores scribunt, et pelliceam esse volunt. Salm. Ad ea, quæ de 'pellitis Sardis' scribit Salm. add. Gron. ad Liv. XXIII. 40. et Interpp. Cic. ad Oration. de Provinc. Consul. c. vII. Carales tum in potestate Romanorum fuisse ostendit Liv. l. d. '

[ocr errors]

Nihil illi gentium feritas] Hunc etiam locum in mendo cubare N. Heinsius affirmat, quia Sardinia plu. res populos, unam tantum gentem complecti potuit. Liv. XLI. 17. Omnes Sardorum populi, qui defecerant, in ditionem redacti.' Scribebat igitur nihil illa gentis feritas, ut in lib. III. cap. 3. Donec invicta illa rabies et impetus.' Græv. Sic de Sardinia Plin. III. H. N. 7. Celeberrimi in ea populorum Ilienses, Balari, Corsi.' Et Mela 11. 7. In ea antiquissimi populorum sunt Ilienses.' Idem de Britannia III. 6. Fert populos, regesque populorum.' De discrimine 'gentis' et 'populi' Gron. ad Liv. v. 34. quem locum etiam Heinsius adscripserat. Nec tamen hic quidquam mutandum puto: vid. quæ adnotata sunt ad Liv. XXIII. 41. 1.

Nihil illi gentium feritas, insanorumque immanitas montium profuere] De Syracusis idem dixerat alio modo: 'Longe illi triplex murus, totidemque arces.' Hoc est: Nihil illi triplex murus profuit, totidemque arces. Frigida porro et absurda Flori hæc conceptio de Insanis montibus, qui nihil Sardiniæ profuere quo minus subigeretur. Quasi Insani illi

montes tam ardui, atque ascensu difficiles fuerint, ut prohibere potuerint insulam adiri, vel domari. Ad mare illi montes, ac cognomine horrendi magis, quam re ipsa. Meminit eorum Liv. lib. xxx. Ea inde accepit Noster, quamvis ibi de alia re mentio fiat, quam de Sardinia a Manlio subacta. 'Ilvam insulam, et ab Ilva Cor, sicam, a Corsica in Sardiniam trajecit. Ibi superantem Insanos montes multo et sævior, et infestioribus locis, tempestas adorta disjecit classem.' Ex eo loco arripuit Insanos istos montes, quorum immanitatem heic nihil profuisse dicit Sardiniæ, cum a Graccho perdomaretur. Quæ de re nihil ibi Livius, cum Sardiniam redactam in ditionem memorat. sane ineptum est. Nullum enim im. pedimentum aut moram objecisse armis Romanis montes illos historia ipsa perhibet, haud sane magis, quam fons Arethusæ. Salm. Historia quidem non tradit montes hos impedimentum adtulisse Romanis in subigenda Sardinia: sed tamen montes rectius referuntur inter ea, quæ valent ad defendendam regionem, quam fontes : nam montes sunt naturalia munimenta regionum. Itaque hoc speciosius defendit Begerus, quam quod de portu marmoreo, et fonte Arethusæ dixerat Florus.

[ocr errors]

Et

Urbemque urbium] Caput urbium' supr. 1. 16, 6. Eodem modo Iv. 12, 13, Mysi barbari barbarorum.' Plura hujusmodi vid. ap. Spanh. Diss. VIII. de Præstant. et Us. Numism.

Gens contumax, vilisque mortis] Verius legerim, vilisque morti; vilem morti, eleganter vocat facilem ad mortem excipiendam, et mortem nihili facientem. Salm. Vilisque morti] Sic quidem Pall. tres; non, ut editur, mortis. Grut. Sic Vilis sibi juventus,' ap. Lucan. 4. 276. Freinsh. Cum Pall. consentiunt o. s. et v. e. Viles morti dicit eos, qui projiciunt vitam, et nihili faciunt mortem, ut

Lucan. Iv. 506. de Opiterginis, 'Morti faciles animas.' Vid. Burmann. ad Quintil. Declam. 377. Vilitatem sui' sæpe etiam alii de hoc habitu animi dicunt. Freinsh, in Ind. Curt.

§. 36 Cn. et P. Scipiones] Historiam hanc scribunt Liv. lib. 23, 24, 25. Appian. Libyco. Plut. in Vita Scip. Val. M. 1. 6, 2. 3. 7, 1. Sil. 13, 381. et 15, 3. Serv. En. 6, 843. Eutrop. Oros. 4. 17. Cam. Adde inf. 2. 17, 6. Freinsh.

Rursus amiserunt] Amiserant, Jord. amiserunt probamus. Salm. Pall. et Voss. amiserunt. Naz. in exemplari Salmasii, et ceteri s. et o. e. amiserant: sed eripuerunt Berol. Duisb. et v. e. Vinetus edidit amiserunt, e libris suis, ut puto. Idque sententiæ magis convenire videtur. Adnotat hic Beger. e Grut. in quibusdam Edd. esse spem pæne totam; sed in Berol. spem totam. Idem est in Duisb. Fran. Voss. 2. Ed. V. B. S. et P. ac deinde Camertis et Stadii. Facile adparet hoc ortum esse ex ultima litera vocis præcedentis, et sequente voce pene: quod jam monuit Grut.

Sed Punica insidia] Lipsium omnia, quæ sunt inter eripuerant, et hæc verba, pro glossis habere adscripserat illius Auditor. Sane non admodum elegans est iteratio illa eorumdem prope verborum, sed insidiis Punica fraudis oppressi, et sed Punicæ insidiæ alterum....oppresserunt, in primisque particulæ sed, cujus repetitio plane ingrata est. Et omnino mihi persuadeo hic aliquid vitii latere. Nam et Jord. ea, quæ Lipsio suspecta erant, omittit, ap. quem hic locus ita legitur: pæne totam Romanis eripuerant provinciam. Sed insidentes Punica fraudis insidie alterum ferro, et reliqua, ut in Floro. Nec tamen credo illa omnia tollenda esse, quæ ejiciebat Lipsius. Nam videtur genuina phrasis Flori esse, magnis illi præliis quum Punicas opes cecidissent. Sic II. 17. 6. de Scipionibus: Præliisque

ingentibus Annonem et Asdrubalem ceciderunt:' Iv. 2. 75. Oceanus utramque classem naufragio cecidit.' Et alibi.

In turrim] Dubitat tamen Liv. 25. 36, 11. Freinsh.

§. 37 Scipio] Quæ hic scribuntur de Scipione superiori, habentur late a Liv. lib. 26. et seqq. Plut. in Vita Scip. Val. M. 3, 7, 4. 3, 9, 8. et sæpe alibi. Plura Gell. 4, 18, 6. 8, 12, 8. (Nam reliqua quæ ex hoc Auctore citat Camers, ad Emilianum attinent) Plin. 7, 9, 7. 30, 16, 4. August. 3, 21. Civ. Silius, lib. 18. usque ad finem operis. Virg. Æn. 6. 842. Claudianus. Cam.

§. 38 Bellatricem] De bellica veterum Hispanorum gloria, pleni scriptorum libri, quos hic coacervare fastidio sit. Occurrent aliqua inf. cap. 17. et 18. huj. lib. Idem. Add. Liv. XXVIII. 12. et Barth. xxv. Adv. 12.

Seminarium] Ita recte per appositionem: q. 1. seminariam, quod vix probo. Sic Appuleius, in Apolog. Herenn. Rufinum vocat omnium malorum seminarium.' Freinsh. Liv. VI. 12. Quæ' loca nunc vix seminario exiguo militum relicto, servitia Romana ab solitudine vindicant:' vid. Ind.

[ocr errors]

Totam a Pyren. montibus] Nam hi sunt utrinque ejus termini. Justin. 44, 1, 3. ‘Hispania, inter Africam et Galliam posita, Oceani freto, et Pyrenæis montibus, clauditur.' Fr. Scipio eam præcipue partem Hispaniæ subegit, quæ est ad mare mediterraneum a Pyrenæo ad Anam fluvium: Lusitaniam, Callæciam, Asturiam, Cantabriam, et alias quasdam partes Hispaniæ non attigit. Patet e Liv. Add. Sigon. 1. de Ant. Jur. Prov. 5.

Nescias citius, an facilius] Quod cito fit, etiam fieri facile puto. Scribendum igitur felicius, ex veteri ed. et optimo Nazariano, utroque Pal. et Jord. ipso denique. Sic lib. III. cap.

[ocr errors]

6. Quid prius in hac 'mirere victoria, velocitatem, quod quadragesi. mo die parta est; an felicitatem, quod ne una quidem navis amissa est?' Sic inf. lege feliciter pro facile. Salm. Felicius] Sequenda erat turba, Mss. Pall. confirmata insuper editionibus antiquitatis. Ceterum paullo post, retinui quam facile: suadente majestate codicis Naz. neque enim felicitas heic aliud quam facilitas: itaque, ut supra dixerat,' citius,' ac postea tamen iterat velociter;' ita et felicitatem mox mutat facilitate. Interim non ideo concesserim, quod 'cito' fit, etiam 'facile' fieri: immo fere est, ut arbitrer potius, heic convenire, an facilius. Grut. Similis omnino locus inf. 3, 6, 15. Freinsh. Idem quod in Pall. etiam in Berol. Magl. Duisb. Voss. V. E. et Junt. erat. In ceteris s. et e. facilius. Paullo post plerique libri habebant facile, Berol. Duisb. et V. Ed. feliciter. Et ita quidem etiam Lipsius emendarat, et paullo ante felicius, quod Perizonio quoque et Toll. placebat, et edidit Beger. Mihi antea cum Grut. turba sequenda, et an felicius, et quam facile relinquendum videbatur; cum propter numerum librorum, tum quod etiam Freinsh. et Græv. ea retinuerant, etsi paullo ante ediderant felicius. Nunc Lipsii, Salm. Toll. et Perizon. sententiam præferendam putavi, accedente præsertim auctoritate duoram Mss. et v. e. Quemadmodum ' velociter' respondet præcedenti citius,' sic præcedenti felicius respondere debet feliciter. Qui hic non probant feliciter, nec ibi, quidquid dicat Grut. retinere possunt felicius; s'ed sequi debent scriptos illos et olim editos, qui habent facilius et facile: quorum scripturam non confirmant sequentia, quod tam facile victa est Hispana Carthago;' nam voce 'facile' ibi tam velocitas, quam felicitas comprehenditur. Facilis et felix autem, item facilitas et felicitas in Mss.

[ocr errors]
[ocr errors]

sæpe permutantur. Vid. cl. Burm. ad Vell. 11. 53. Dion. Voss. ad Cæs. III. Civ. 73. et ad Liv. XXXI. 26. 7. adnotata. Sic inf. 11. 8. 17. in vulgatis mira facilitate, pro felicitate.

§. 39 Fatentur] V. ad iv. 12. 62.

Eodem quippe die] Vide Liv. 26, 42. &c. Eutrop. 3, 15. Oros. 4, 18. Polyb. 10, 9. Sil. 15, 220. Auctor. de Vir. Illustr. cap. 39. Plut. Scipione (si modo is auctor) Plin. 26, 4. Appian. Hispan. et Nostrum, inf. 2, 17, 7. Freinsh.

Eodem quippe, quo obsessa est die, capta est, omenque Africanæ victoriæ fuit] Ter quaterque rò est iteratur, tam hic, quam in proximis: prorsus inconcinne. Forte: quo obsessa est die capta omen Africanæ fuit, quod tam facile victa esset Hispana Carthago. Deleto victoriæ, ut subintelligatur ex sequentibus, vincendæ Carthaginis. Ipsa scribendi ratio succinctum in Floro dicendi genus requirit, cum epitomen nobis dederit. Omen Africanæ non difficulter vincendæ Carthaginis fuit, quod tam facile victa est Hispana Carthago. Val. M. tv. 3.

Scipio cum in Hispania Carthagine oppressa majoris Carthaginis capiendæ sumsisset auspicia.' Hæc. N. Heinsius. Græv. Heins. in ora libri sui pro victoria etiam adscripserat victori, mutata, ut videtur sententia, quum prius delendum censuisset victoria. Non credo locum indigere mutatione. Hispana Carthago, ut

Hispani agri' ap. Liv. xxvIII. 35. et alia hujus generis ap. Heins. ad Ov. v. F. 580. mox Florus n. 42. 'Pœnus Dux.' Ov. IV. Tr. 6. 5.

[ocr errors][merged small][ocr errors]

dicitur, qui in imperiis magistratibusque sunt, et opponitur avaritiæ, rapacitati, et crudelitati, ut in C. Nep. Lys. iv. Verum hic non tam de illis virtutibus agitur, quam de continentia morum, et abstinentia a libidine Venerea. Nam et hæc sanctitas' dicitur. Cic. II. Phil. 6. Quis hoc adolescente castior? quis modestior? quod in juventute habemus illustrius exemplum veteris sanctitatis?' Liv. XXXIV. 6. Pudor sanctitasque fœminarum.' Et sanctus' et' sancte' eadem significatione ap. Phædr. III. Fab. 10. et Curt. 1. 12. Sed hæc in universum etiam de vita moribusque, qui incorrupti, et sine reprehensione sunt, dicuntur. Sic Liv. xxvII. 8. sanctitatem vitæ opponit negligenti, dissolutæ, et luxuriosæ vitæ.

Captivos pueros puellasque] Histotoriam hanc habet Livius, 26. 49. et 50. Entrop. 3. 5. Plut. in Vita: Auctor de Vir. Ill. cap. 49. Notanter Sil. 15. 268. Val. M. 4. 3, 1. Cam. Quantæ antem ad conciliandos hostium animos efficaciæ sit ista continentia et humanitas, patet exemplo Alexandri et Darii ap. Curt. 4. 10, 34. et Plut. Orat. de virtute Alex. cap. 14. Itemque Val. M. 5. 1. toto capite. Freinsh. Valerium Antiatem aliter de hac re adversus omnes alios Scriptores sensisse, prodit Gell. vi.

8.

Saltem oculis videretur] Legebatur prius, saltem vel oculis. Inepte: alterutrum enim tantum probum est, alterum ejiciendum: in Flori libris certe omnibus, vel oculis videretur, scriptum extat. Salm. Saltem oculis] Alii: saltem vel oculis, sed istud vel non habet Jordanes : quod et glossarion esse suspicor. Sultem namque hujus vel significationem habet tam h. l. quam inf. 3, 8, 2. ubi vel' nulla subjiciunt exemplaria. Vin. Sed exemplar Ms. ut et editi ante, saltem vel oculis, quod etiam totidem literis in Pall. tribus. Grut. Et in Ryck. Delph. et Var. Clus.

Toll. Duisb. Fran. Voss. et o. e. ante Vinetum. In Voss. itidem est vel; sed excerpta non satis clare indicabant, utrum in iis delibasse vel oculis, an delibasse saltem vel oculis esset. Begerus edidit, delibasse vel oculis. Mihi quoque verosimilius videtur saltem, ut notius, pro interpretatione To vel adscriptum fuisse. Sed retinui delibasse sallem oculis, quod post Vin. Gruterus, Freinsh. Græv, et alii ediderunt: et ita Regg. Paullo ante Regg. Toll. Duisb. Fran. Voss. 3. et v. e. nec in conspectum quidem suum. Ryck. Voss. 1. 2. Jord. et al. e. v. ne in c. q. s. de quo vid. supr. ad cap. 5:

§. 41 Inter diversa terrarum] Tollius malebat per diversa, ut 111. 19, 2. Et sic rursus Florus 111. 5, 27. et II. 6, 1. Nihil mutandum puto. Inter sæpe est idem, quod, in, vel, per, et de loco, tempore, et re dicitur. Terent. Eun. IV. 2. 6 Cœpi egomet mecum inter vias cogitare.' Suet. Aug. XLV. Inter angustias vicorum pugnantes.' Liv. 1. 10. 'Inter tot annos,' ubi vid. Gronov. Suet. Cæs. IV. ' Supplicio, quod illis sæpe minatus inter jocum fuerat.' Et Galb. v. 'Inter conventum matronarum.' Ita ibi est in Edd. vett. pro quo Torrent. Græv. et Jac, Gronov. e libris suis prætulerunt in conventu. Sed hoc pro glossa habet Sciopp. v. Suspect. Lect. 19. causa est, cur suspectum esse possit. Certe in eod. Suet. Cæs. IV. minime sequendos arbitror libros scriptos Casaubono memoratos, qui habebant per jocum.

Et

·Visceribus inhærentem] Hoc sæpe dicunt veteres de malis, quæ pertinaciter urgent, et vix ulla vi depelli possunt, tamquam intestina et inveterata quædam ulcera. Cic. IV. Tusc. 11. 'Permanat in venas, et inhæret in visceribus illud malum.' Liv. XXXIII. 44. Hærere et aliud in visceribus Græciæ ingens malum.' Id. XXXIV. 48. Tyrannum hærentem 2 X

Flor.

[ocr errors][merged small][merged small][ocr errors]
[ocr errors]

Contra Romanos Italicis quoque viribus utebatur] Nimirum hoc etiam inter cetera habet commodi bellum in hostili solo. Quippe' (verbis Agathoclis ap. Justin. 22. 5, 4.) verum est,aliter domi, aliter foris, bella tractari: domi ea sola auxilia esse, quæ patriæ vires subministrent; foris hostem etiam suis viribus vinci, deficientibus sociis, et odio diuturni imperii externa auxilia circumspicientibus,' &c. Suadet hoc idem Antiocho expertus Annibal, ap. Liv. 34, 59. Vide Aristidem, Orat. 13. p. 263. Freinsh.

§. 42 Tarentus ad nos redierat] In vett. Nazarii membranis scribitur: Idem Tarentius. Facilis emendatio: Pridem Tarentinus ad nos redierat. Sic fere semper loquitur Florus. Tarentinus' pro, Tarentini, 'Romanus' pro, Romani, Germanus' pro, Germani, et talia passim obvia sunt multa hunc Auctorem pervolventibus. Sal. Ryck. Idem Tarentinus ad nos redierat. Sic et Nazar. Probo Salmasii conjecturam: Pridem Tarentinus ad nos redierat. Mox pro vulgato, ut inde totis viribus Romam converteretur, non inepte idem, ut ille totis viribus Romam converteretur. Græv.

Voss.

idem Tarentinus. Regg. Id est Tarentus. Tollius Fortuitor. c. xxI. legit Jam Tarentus. Tarentinus, quod probant Salmas. et Græv. est in Edd.' Beroald. Sab. et Parv. Et ita e Naz. descripsit Gruterus, et Salm. ipse in exemplari suo, non Tarentius. Begerus e Ryck. et Berol. recepit, ut ille. Et sic habent etiam plerique alii scripti, et edd. vett.

Ad nos redierat] Qua arte Tarentum a Fabio recuperatum, docet Liv.

[ocr errors]

27, 17. August. 1,6. Civ. Eleganter Sil. 15, 320. Cam. De hac re extat pulcer jocus Fabii ap. Plut. Apophth. cap. 5. Cum M. Livius, qui Tarentinam arcem præsidio tutabatur, sua opera eum Tarento potitum diceret: aliis ridentibus, vera, inquit Fabius, dicis: nisi enim tu urbem amisisses, nunquam ego recepissem.' Freinsh.

Jam Capua sedes et domus et patria. altera Annibalis] Hallucinatur Florus, cum harum urbium recuperationem iter Hannibalis ad urbem præcessisse scribit. Nam cum Capua obsideretur a Consule Romano, non aliter urbi obsessæ ferri opem posse putabat, quam si Romam obsideret. Vide Liv. 26, 7. Appian. in Hannib. Græv. Sententia Flori est, quum jam in eo esset, ut caperetur Capua, Annibalem, ut Romanos ab ea abstraheret, et impediret amissionem Capuæ, Romam petivisse. Nam Capuam tum nondum captam fuisse, quum Hanni- . bal Romam proficiscebatur, mox ipse ostendit. Nec tamen satis aperte, et adcurate expressit hanc sententiam. Observat etiam Fabrettus in Apolog. advers. Jac. Gronovium p. III. Florum præpostere narrare de : Tarento. Nam hoc receptum est A. U. 544. biennio post Capuam captam. Liv. XXVII. 15.

Patria altera Annibalis] Silius, 11. 425. 'Altera jam patria, atque æquo sub honore vocatur, Altera Carthago Capua.' Cic. in Verr. 4. 8. 'Tua te altera patria, quemadmodum dicere solebas, Messana circumvenit.' Fr. Annibal Capuam Carthagini æquare solitus erat. Liv. xxv. 15.

[ocr errors][merged small]
« IndietroContinua »