Immagini della pagina
PDF
ePub

quam nostrum licuit more maiorum lege uti neque amisso patrimonio liberum corpus habere: tanta sae3 vitia faeneratorum atque praetoris fuit. Saepe maiores vostrum miseriti plebis Romanae decretis suis inopiae eius opitulati sunt, ac novissume memoria nostra propter magnitudinem aeris alieni, volentibus omnibus 4 bonis, argentum aere solutum est. Saepe ipsa plebes, aut dominandi studio permota aut superbia magistraAt nos non impe

5 tuum, armata a patribus secessit.

rium neque divitias petimus, quarum rerum causa bella atque certamina omnia inter mortalis sunt, sed libertatem, quam nemo bonus nisi cum anima simul amittit. 6 Te atque senatum obtestamur, consulatis miseris civibus, legis praesidium, quod iniquitas praetoris eripuit, restituatis, neve nobis eam necessitudinem imponatis, ut quaeramus, quonam modo maxume ulti sanguinem nostrum pereamus."

XXXIV. Ad haec Q. Marcius respondit: si quid ab senatu petere vellent, ab armis discedant, Romam supplices proficiscantur: ea mansuetudine atque misericordia senatum populi Romani semper fuisse, ut nemo umquam ab eo frustra auxilium petiverit. 2 At Catilina ex itinere plerisque consularibus, praeterea optumo cuique litteras mittit, se falsis criminibus circumventum, quoniam factioni inimicorum resistere nequiverit, fortunae cedere, Massiliam in exsilium proficisci, non quo sibi tanti sceleris conscius esset, sed uti res publica quieta foret neve ex sua con3 tentione seditio oreretur. Ab his longe divorsas litteras Q. Catulus in senatu recitavit, quas sibi nomine Catilinae redditas dicebat. Earum exemplum infra scriptum est:

"S. Carlina dicit, sain in 2. Sature"

XXXV. "L. Catilina Q. Catulo. Egregia tua fides re cognita, grata mihi magnis in meis periculis, fiduciam commendationi meae tribuit. Quam ob rem 2 defensionem in novo consilio non statui parare, satisfactionem ex nulla conscientia de culpa proponere decrevi, quam, me dius Fidius, veram licet cognoscas. Iniuriis contumeliisque concitatus, quod fructu laboris 3 industriaeque meae privatus statum dignitatis non obtinebam, publicam miserorum causam pro mea consuetudine suscepi, non qui aes alienum meis nominibus ex possessionibus solvere non possem, nam et alienis nominibus liberalitas Orestillae suis filiaeque copiis persolveret, sed quod non dignos homines honore honestatos videbam meque falsa suspicione alienatum esse sentiebam. Hoc nomine satis honestas pro meo 4 casu spes reliquae dignitatis conservandae sum secutus. Plura cum scribere vellem, nuntiatum est vim mihi 5 parari. Nunc Orestillam commendo tuaeque fidei 6 trado: eam ab iniuria defendas, per liberos tuos rogatus. Haveto."

XXXVI. Sed ipse paucos dies commoratus apud C. Flaminium in agro Arretino, dum vicinitatem antea sollicitatam armis exornat, cum fascibus atque aliis imperi insignibus in castra ad Manlium contendit. Haec ubi Romae comperta sunt, senatus Catilinam et 2 Manlium hostis iudicat, ceterae multitudini diem statuit, ante quam sine fraude liceret ab armis discedere, praeter rerum capitalium condemnatis; praeterea de- 3 cernit, uti consules dilectum habeant, Antonius cum exercitu Catilinam persequi maturet, Cicero urbi praesidio sit.

Ea tempestate mihi imperium populi Romani multo 4 maxume miserabile visum est. Cui cum ad occasum

ab ortu solis omnia domita armis parerent, domi otium atque divitiae, quae prima mortales putant, adfluerent, fuere tamen cives, qui seque remque publicam obsti 5 natis animis perditum irent. Namque duobus senati decretis ex tanta multitudine neque praemio inductus coniurationem patefecerat neque ex castris Catilinae quisquam omnium discesserat: tanta vis morbi ac veluti tabes plerosque civium animos invaserat.

XXXVII. Neque solum illis aliena mens erat, qui conscii coniurationis fuerant, sed omnino cuncta plebes 2 novarum rerum studio Catilinae incepta probabat. Id 3 adeo more suo videbatur facere. Nam semper in civitate, quibus opes nullae sunt, bonis invident, malos extollunt, vetera odere, nova exoptant, odio suarum rerum mutari omnia student, turba atque seditionibus sine cura aluntur, quoniam egestas facile habetur sine 4 damno. Sed urbana plebes, ea vero praeceps erat de 5 multis causis. Primum omnium, qui ubique probro atque petulantia maxume praestabant, item alii per dedecora patrimoniis amissis, postremo omnes, quos flagitium aut facinus domo expulerat, ei Romam sicut 6 in sentinam confluxerant. Deinde multi memores Sullanae victoriae, quod ex gregariis militibus alios senatores videbant, alios ita divites, ut regio vietu atque cultu aetatem agerent, sibi quisque, si in armis foret, 7 ex victoria talia sperabat. Praeterea iuventus, quae in agris manuum mercede inopiam toleraverat, privatis atque publicis largitionibus excita urbanum otium in8 grato labori praetulerat. Eos atque alios omnis malum. publicum alebat: quo minus mirandum est homines egentis, malis moribus, maxuma spe, rei publicae iuxta 9 ac sibi consuluisse. Praeterea quorum victoria Sullae

[ocr errors]

parentes proscripti, bona erepta, ius libertatis imminutum erat, haud sane alio animo belli eventum exspectabant. Ad hoc quicumque aliarum atque senatus par- 10 tium erant, conturbari rem publicam quam minus valere ipsi malebant. Id adeo malum multos post annos in 11 civitatem revorterat.

XXXVIII. Nam postquam Cn. Pompeio et M. Crasso consulibus tribunicia potestas restituta est, homines adulescentes summam potestatem nacti, quibus aetas animusque ferox erat, coepere senatum criminando plebem exagitare, dein largiundo atque pollicitando magis incendere: ita ipsi clari potentesque fieri. Contra eos summa ope nitebatur pleraque nobilitas 2 senatus specie pro sua magnitudine. Namque, ut paucis verum absolvam, post illa tempora quicumque rem publicam agitavere, honestis nominibus, alii sicuti populi iura defenderent, pars quo senatus auctoritas maxuma foret, bonum publicum simulantes pro sua quisque potentia certabant. Neque illis modestia neque modus contentionis erat: utrique victoriam crudeliter exercebant.

XXXIX. Sed postquam Cn. Pompeius ad bellum maritumum atque Mithridaticum missus est, plebis opes imminutae, paucorum potentia crevit. Ei magi- 2 stratus provincias aliaque omnia tenere: ipsi innoxii, florentes sine metu aetatem agere, ceteros, qui plebem in magistratu placidius tractarent, iudiciis terrere. Sed 3 ubi primum dubiis rebus novandi spes oblata est, vetus certamen animos eorum adrexit. Quod si primo proelio 4 Catilina superior aut aequa manu discessisset, profecto magna clades atque calamitas rem publicam oppressisset; neque illis, qui victoriam adepti forent, diutius

5

ea uti licuisset, quin defessis et exsanguibus qui plus posset imperium atque libertatem extorqueret.

Fuere tamen extra coniurationem complures, qui ad Catilinam initio profecti sunt. In eis erat Fulvius senatoris filius, quem retractum ex itinere parens necari 6 iussit. Eisdem temporibus Romae Lentulus, sicuti Catilina praeceperat, quoscumque moribus aut fortuna novis rebus idoneos credebat, aut per se aut per alios sollicitabat, neque solum civis, sed cuiusque modi genus hominum, quod modo bello usui foret.

XL. Igitur P. Umbreno cuidam negotium dat, uti legatos Allobrogum requirat eosque, si possit, impellat ad societatem belli, existumans publice privatimque aere alieno oppressos, praeterea quod natura gens Gallica bellicosa esset, facile eos ad tale consilium adduci 2 posse. Umbrenus, quod in Gallia negotiatus erat, plerisque principibus civitatium notus erat atque eos noverat. Itaque sine mora, ubi primum legatos in foro conspexit, percontatus pauca de statu civitatis et quasi dolens eius casum requirere coepit, quem exitum 3 tantis malis sperarent. Postquam illos videt queri de avaritia magistratuum, accusare senatum quod in eo auxili nihil esset, miseriis suis remedium mortem exspectare, "at ego" inquit "vobis, si modo viri esse voltis, rationem ostendam, qua tanta ista mala effugi4 atis." Haec ubi dixit, Allobroges in maxumam spem adducti Umbrenum orare, ut sui misereretur: nihil tam asperum neque tam difficile esse, quod non cupidissume facturi essent, dum ea res civitatem aere alieno 5 liberaret. Ille eos in domum D. Bruti perducit, quod foro propinqua erat neque aliena consili propter Sem8 proniam nam tum Brutus ab Roma aberat. Praeterea

« IndietroContinua »