Immagini della pagina
PDF
ePub

quo minus aliena instituta, si modo proba erant, imitarentur. Arma atque tela militaria ab Samnitibus, in- 38 signia magistratuum ab Tuscis pleraque sumpserunt; postremo quod ubique apud socios aut hostis idoneum videbatur, cum summo studio domi exsequebantur: imitari quam invidere bonis malebant. Sed eodem illo 39

tempore Graeciae morem imitati verberibus animadvortebant in civis, de condemnatis summum supplicium sumebant. Postquam res publica adolevit et multitu- 40 dine civium factiones valuere, circumveniri innocentes, alia huiusce modi fieri coepere, tum lex Porcia aliaeque leges paratae sunt, quibus legibus exsilium damnatis permissum est. Hanc ego causam, patres conscripti, 41 quo minus novom consilium capiamus, in primis magnam puto. Profecto virtus atque sapientia maior illis 42 fuit, qui ex parvis opibus tantum imperium fecere, quam in nobis, qui ea bene parta vix retinemus.

Placet igitur eos dimitti et augeri exercitum Cati- 43 linae ? Minume. Sed ita censeo: publicandas eorum pecunias, ipsos in vinculis habendos per municipia, quae maxume opibus valent: neu quis de eis postea ad senatum referat, neve cum populo agat: qui aliter fecerit, senatum existumare eum contra rem publicam et salutem omnium facturum."

LII. Postquam Caesar dicundi finem fecit, ceteri verbo alius alii varie adsentiebantur. At M. Porcius Cato, rogatus sententiam, huiusce modi orationem habuit:

"Longe mihi alia mens est, patres conscripti, cum 2 res atque pericula nostra considero, et cum sententias nonnullorum ipse mecum reputo. Illi mihi disseruisse 3 videntur de poena eorum, qui patriae, parentibus, aris

atque focis suis bellum paravere: res autem monet cavere ab illis magis quam quid in illos statuamus 4 consultare. Nam cetera maleficia tum persequare, ubi facta sunt; hoc nisi provideris ne accidat, ubi evenit, frustra iudicia implores: capta urbe nihil fit reliqui 5 victis. Sed, per deos immortalis, vos ego appello, qui semper domos, villas, signa, tabulas vostras pluris quam rem publicam fecistis: si ista, cuiuscumque modi sunt quae amplexamini, retinere, si voluptatibus vostris otium praebere voltis, expergiscimini aliquando 6 et capessite rem publicam. Non agitur de vectigalibus neque de sociorum iniuriis: libertas et anima nostra in dubio est.

7

Saepenumero, patres conscripti, multa verba in hoc ordine feci, saepe de luxuria atque avaritia nostrorum civium questus sum, multosque mortalis ea causa ad8 vorsos habeo: qui mihi atque animo meo nullius umquam delicti gratiam fecissem, haud facile alterius 9 lubidini male facta condonabam. Sed ea tametsi vos parvi pendebatis, tamen res publica firma erat: opu10 lentia neglegentiam tolerabat. Nunc vero non id agitur, bonisne an malis moribus vivamus, neque quantum aut quam magnificum imperium populi Romani sit, sed haec cuiuscumque modi videntur, nostra an nobiscum 11 una hostium futura sint. Hic mihi quisquam mansuetudinem et misericordiam nominat? Iam pridem equidem nos vera vocabula rerum amisimus: quia bona aliena largiri liberalitas, malarum rerum audacia forti12 tudo vocatur, eo res publica in extremo sita est. Sint sane, quoniam ita se mores habent, liberales ex sociorum fortunis, sint misericordes in furibus aerari: ne illi sanguinem nostrum largiantur et, dum paucis sceleratis parcunt, bonos omnis perditum eant.

[ocr errors][ocr errors]

Bene et composite C. Caesar paulo ante in hoc ordine 13 de vita et morte disseruit, credo falsa existumans ea, quae de inferis memorantur, divorso itinere malos a bonis loca taetra, inculta, foeda atque formidulosa habere. Itaque censuit pecunias eorum publicandas, 14 ipsos per municipia in custodiis habendos, videlicet timens, ne, si Romae sint, aut a popularibus coniurationis aut a multitudine conducta per vim eripiantur. Quasi vero mali atque scelesti tantum modo in urbe et 15 non per totam Italiam sint, aut non ibi plus possit audacia, ubi ad defendundum opes minores sunt. Qua 16 re vanum equidem hoc consilium est, si periculum ex illis metuit: si in tanto omnium metu solus non timet, eo magis refert me mihi atque vobis timere. Qua re 17 cum de P. Lentulo ceterisque statuetis, pro certo habetote vos simul de exercitu Catilinae et de omnibus coniuratis decernere. Quanto vos attentius ea agetis, tanto 18 illis animus infirmior erit: si paulum modo vos languere viderint, iam omnes feroces aderunt.

Nolite existumare maiores nostros armis rem publicam ex parva magnam fecisse. Si ita res esset, multo 19 pulcherrumam eam nos haberemus: quippe sociorum 20 atque civium, praeterea armorum atque equorum maior copia nobis quam illis est. Sed alia fuere, quae illos 21 magnos fecere, quae nobis nulla sunt: domi industria, foris iustum imperium, animus in consulundo liber, neque delicto neque lubidini obnoxius. Pro his nos 22 habemus luxuriam atque avaritiam, publice egestatem, privatim opulentiam: laudamus divitias, sequimur inertiam inter bonos et malos discrimen nullum, omnia virtutis praemia ambitio possidet. Neque mirum: ubi 23 vos separatim sibi quisque consilium capitis, ubi domi

24

voluptatibus, hic pecuniae aut gratiae servitis, eo fit, ut impetus fiat in vacuam rem publicam.

29 servavere.

[ocr errors]

Sed ego haec omitto. Coniuravere nobilissumi cives patriam incendere; Gallorum gentem infestissumam nomini Romano ad bellum arcessunt, dux hostium cum 25 exercitu supra caput est: vos cunctamini etiam nunc et dubitatis, quid intra moenia deprehensis hostibus 26 faciatis? Misereamini, censeo deliquere homines adulescentuli per ambitionem atque etiam armatos 27 dimittatis. Ne ista vobis mansuetudo et misericordia, 28 si illi arma ceperint, in miseriam convortat. Scilicet res ipsa aspera est, sed vos non timetis eam. Immo vero maxume: sed inertia et mollitia animi alius alium exspectantes cunctamini, videlicet dis immortalibus confisi, qui hanc rem publicam saepe in maxumis periculis Non votis neque suppliciis muliebribus auxilia deorum parantur: vigilando, agundo, bene consulundo prospera omnia cedunt: ubi socordiae te atque ignaviae tradideris, nequiquam deos implores: irati 30 infestique sunt. Apud maiores nostros A. Manlius. Torquatus bello Gallico filium suum, quod is contra imperium in hostem pugnaverat, necari iussit, atque ille egregius adulescens immoderatae fortitudinis morte 31 poenas dedit: vos de crudelissumis parricidis quid sta32 tuatis cunctamini? Videlicet cetera vita eorum huic sceleri obstat. Verum parcite dignitati Lentuli, si ipse pudicitiae, si famae suae, si dis aut hominibus 33 umquam ullis pepercit: ignoscite Cethegi adulescen34 tiae, nisi iterum patriae bellum fecit. Nam quid ego de Gabinio, Statilio, Caepario loquar? quibus si quicquam umquam pensi fuisset, non ea consilia de re 35 publica habuissent. Postremo, patres conscripti, si

mehercule peccato locus esset, facile paterer vos ipsa re corrigi, quoniam verba contemnitis: sed undique circumventi sumus. Catilina cum exercitu faucibus urget, alii intra moenia atque in sinu urbis sunt hostes, neque parari neque consuli quicquam potest occulte : quo magis properandum est.

Qua re ego ita censeo: cum nefario consilio scelera- 36 torum civium res publica in maxuma pericula venerit, eique indicio T. Volturci et legatorum Allobrogum convicti confessique sint, caedem, incendia aliaque se foeda atque crudelia facinora in civis patriamque paravisse, de confessis, sicuti de manufestis rerum capitalium, more maiorum supplicium sumundum."

LIII. Postquam Cato adsedit, consulares omnes itemque senatus magna pars sententiam eius laudant, virtutem animi ad caelum ferunt: alii alios increpantes timidos vocant, Cato clarus atque magnus habetur: senati decretum fit, sicuti ille censuerat.

Sed mihi multa legenti, multa audienti, quae popu- 2 lus Romanus domi militiaeque, mari atque terra praeclara facinora fecit, forte lubuit attendere, quae res maxume tanta negotia sustinuisset. Sciebam saepe- 3 numero parva manu cum magnis legionibus hostium contendisse, cognoveram parvis copiis bella gesta cum opulentis regibus, ad hoc saepe fortunae violentiam. toleravisse, facundia Graecos, gloria belli Gallos ante Romanos fuisse. Ac mihi multa agitanti constabat 4 paucorum civium egregiam virtutem cuncta patravisse, eoque factum uti divitias paupertas, multitudinem paucitas superaret. Sed postquam luxu atque desidia 5 civitas corrupta est, rursus res publica magnitudine sua imperatorum atque magistratuum vitia sustenta

« IndietroContinua »