Immagini della pagina
PDF
ePub

referre ad illud de negantibus pronuntiatis opus, quod | Diogenes 39 Laert. VII. 190, ubi Chrysippi libros recenset, commemorat: πɛọi άлоφατικῶν πρὸς Ἀρισταγόραν τρία 29), qui quidem Aristagoras idem esse videtur, ad quem Chrysippus etiam dialecticam artem miserat, vid. ibid. supra: διαλεκτικὴ πρὸς Αρισταγόραν α'. Verum haec hactenus.

29) Hic quoque vulgo àлoqavtizov legitur, recte cod. Arundel. ¿noqatızór, alterum cur ferri nequeat exposui supra ipseque olim deceptus sum, cum primum in Zimmermanni Annalibus 1840 p. 578 hanc de huius libelli auctore coniecturam significarem.

Alexandrina.

III

IV

A. Commentatio de Phoenicis Colophonii

iambo").

Apud Rhodios mense Boedromione pueri ostiatim stipem colligere solebant cantilenam veterem hirundinis nomine canentes, unde pueri χελιδονισταὶ et χελιδονίζειν isto modo mendicari dicebatur. Memoriae hoc prodidit Athenaeus VIII. 360 B et ex Theognide, qui scripserat περὶ τῶν ἐν Ῥόδῳ θυσιῶν, ipsum carmen adscripsit. Verum quod illi censent Cleobulum apud Lindios, cum insula penuria laboraret, hunc mendicandi morem instituisse, male excogitatum esse apparet, cum eiusmodi instituta, quorum origines ab ultima antiquitate gentium repetendae sunt, non soleant arbitrio unius quamvis principis viri temperari. Cleobuli memoriam quod cum isto mendicandi more coniunctam esse videmus, haud dubie inde repetendum est, quod Lindii vulgo ferebant cantilenam illam puerilem a Cleobulo, quem a poesi non alienum fuisse constans fuit antiquitatis fama 1), compositam esse, quemadmodum Samii carmen similis plane argumenti, quod Eigeσións nomine insigne fuit, vel Homero vindicare ausi sunt.

Sed multo magis mirum est, quod Theognis hoc Boedromione mense fieri dixit, Atticorum ut consentaneum est fastos secutus. Boedromion enim cum ad auctumni initia sit referendus, cum hoc anni tempore prorsus pugnat ipsa cantilena, quae hirundinis recentem adventum nuntiat [carm. popul. nr. 41 (Poet. Lyr. III. 671)]:

Ἦλθ' ἦλθε χελιδών
Καλὰς ώρας άγουσα
Καλοὺς ἐνιαυτούς,
Ἐπὶ γαστέρα λευκά,
Ἐπὶ νῶτα μέλαινα.

Itaque carmen hoc ad veris initium pertinuisse certum est: sed ut solent vetera instituta haud raro ad posteritatem ita propagari, ut

*) [Index scholarum in universitate litteraria Fridericiana Halensi cum Vitebergensi consociata per aestatem a. MDCCCLVIII ・ ・ ・ habendarum.]

ed. IV.]

.

1) Vide sis Diog. Laert. I. 89 et Poett. Lyr. p. 737 seq. [ed. II. T. III. 201 seq.

consilium, quod suberat, plane oblitteretur, ita etiam haec cantilena apud Rhodios a verno tempore ad auctumnum translata est ). Etenim cum hirundo revertens veris initium nuntiet, nulla avis magis grata aut accepta fuit: hinc laetis vocibus primam hirundinem excipiebant, hinc lyrici poetae, ubi verni temporis adventum describunt, hirundinem. salutant, velut Sappho, quae ad popularis poesis ingenium ubique se componere solet, fr. 88):

et Simonides fr. 74:

Τι με Πανδίονις ὦ ἔραννα χελίδων ;

Ἄγγελε κλυτὰ ἔαρος αδυόδμου,
Κυανέα χελιδοῖ.

cf. etiam Stesichori fr. 36. Quantopere autem primae hirundinis conspectu gavisi sint, planissime illustrat vasculi Attici pictura, quam explanavit Panofka 4). Hinc mos fuit, ut laetissimo hoc tempore hirundinis nomine pueri ostiatim vicos obirent et munuscula flagitarent, quorsum spectant verba cantilenae, quae vulgo Homero tribuitur, carm. min. XV. 11:

Νεῦμαί τοι, νεῦμαι ἐνιαύσιος, ὥστε χελιδών

Ἕστηκεν πρὸ θύρης, ψιλὴ πόδας· ἀλλὰ φέρ' αἶψα.

Samiorum haud dubie haec fuit cantilena, at antiquitus iste mos per omnem Graeciam viguisse videtur, quin hodieque Calendis Martiis pueri hirundinem prae se ferentes carminibus verni temporis adventum celebrare solent3), et ut plurima instituta antiquissimo tempore Graecis

2) Accidit id etiam apud alias gentes, ut ostendi in commentatione de Carmine fratrum Arvalium in Diario Antiquitatis anni 1856 [Opusc. I. 514 seqq.]. 3) Similiter in alio carmine Sappho de luscinia 39:

cf. Simonid. fr. 73.

ρος ἄγγελος, ἱμερόφωνος ἀήδων.

4) Annal. Inst. Archaeol. 1835 p. 238 (Monum. t. II. tab. XXIV) et Bilder antiken Lebens XVII. 6: parum tamen recte verba EAPEAE viro tribuit, quibus potius censendum est totius picturae argumentum significari. Est autem Euphronius, artifex ingeniosus et haud ignobilis, ut alio loco demonstrabo, scitae huius picturae auctor. Ex quotidianae vitae usu talia petita esse docet lepida Aristophanis narratio in Equit. 418:

Ἐξηπάτων γὰρ τοὺς μαγειρίσκους λέγων τοιαυτί.
Σκέψασθε παῖδες· οὐχ ὁρᾶθ'; ὥρα νέα, χελιδών·
Οἱ δ' ἔβλεπον, κἀγὼ ἐν τοσούτῳ τῶν κρεῶν ἔκλεπτον.

Et quanto desiderio sub extremam hiemem exspectaverint hirundinis adventum, colligas ex Arist. Thesmoph. v. 1. et fragm. inc. 590 [499].

5) Vid. Fauriel Cantil. Popul. Graec. interpr. German. ed. G. Mueller, t. II. p. 112 et Proleg. t. I. p. XVIII. Firmenich Neugriech. Volksgesänge p. 93.

« IndietroContinua »