Immagini della pagina
PDF
ePub

avunculus ejus nuper, Epiri rex Alexander, absumptus erat.

XVIII. Et loquimur de Alexandro nondum merso secundis rebus, quarum nemo intolerantior fuit. Qui si ex habitu novae fortunae novique, ut ita dicam, 5 ingenii, quod sibi victor induerat, spectetur, Dareo magis similis quam Alexandro in Italiam venisset, et exercitum Macedoniae oblitum degenerantemque jam in Persarum mores adduxisset. Referre in tanto rege piget superbam mutationem vestis, et desideratas 10 humi jacentium adulationes, etiam victis Macedonibus graves, nedum victoribus, et foeda supplicia, et inter vinum et epulas caedes amicorum, et vanitatem ementiendae stirpis. Quid si vini amor in dies fieret acrior? quid si trux ac praefervida ira? (nec quic- 15 quam dubium inter scriptores refero) nullane haec damna imperatoriis virtutibus ducimus? Id vero periculum erat, quod levissimi ex Graecis, qui Parthorum quoque contra nomen Romanum gloriae favent, dictitare solent, ne majestatem nominis Alex- 20 andri, quem ne fama quidem illis notum arbitror fuisse, sustinere non potuerit populus Romanus, et, adversus quem Athenis, in civitate fracta Macedonum armis, cernentes tum maxime prope fumantes Thebarum ruinas, contionari libere ausi sint homines, id 25 quod ex monumentis orationum patet, adversus eum nemo ex tot proceribus Romanis vocem liberam missurus fuerit? Quantalibet magnitudo hominis concipiatur animo; unius tamen ea magnitudo hominis erit, collecta paulo plus decem annorum felici- 30 tate; quam qui eo extollunt, quod populus Romanus, etsi nullo bello, multis tamen proeliis victus sit, Alexandro nullius pugnae non secunda fortuna fuerit, non intellegunt, se hominis res gestas, et ejus juvenis, cum populi jam octingentesimum bellantis annum rebus con- 35 ferre. Miremur, si, cum ex hac parte saecula plura numerentur quam ex illa anni, plus in tam longo spatio quam in aetate tredecim annorum fortuna variaverit? Quin tu hominis cum homine et ducis cum duce for14- Livy.

tunam [cum fortuna] confers? Quot Romanos duces nominem, quibus numquam adversa fortuna pugnae fuit! Paginas in annalibus magistratuum fastisque percurrere licet consulum dictatorumque, quorum nec vir5 tutis nec fortunae ullo die populum Romanum paenituit. Et quo sint mirabiliores quam Alexander aut quisquam rex, denos vicenosque dies quidam dictaturam, nemo plus quam annum consulatum gessit; ab tribunis plebis dilectus inpediti sunt; post tempus ad 10 bella ierunt, ante tempus comitiorum causa revocati sunt; in ipso conatu rerum circumegit se annus; collegae nunc temeritas, nunc pravitas inpedimento aut damno fuit; male gestis rebus alterius successum est; tironem aut mala disciplina institutum exercitum accepe15 runt. At hercule reges non liberi solum inpedimentis omnibus, sed domini rerum temporumque trahunt consiliis cuncta, non secuntur. Invictus ergo Alexander cum invictis ducibus bella gessisset, et eadem fortunae pignera in discrimen detulisset; immo 20 etiam eo plus periculi subisset, quod Macedones unum Alexandrum habuissent, multis casibus non solum obnoxium, sed etiam offerentem se, Romani multi fuissent Alexandro vel gloria vel rerum magnitudine pares, quorum suo quisque fato, sine publico discri25 mine, viveret morereturque.

XIX. Restat, ut copiae copiis conparentur vel numero vel militum genere vel multitudine auxiliorum. Censebantur ejus aetatis lustris ducena quinquagena milia capitum. Itaque in omni defectione 30 sociorum Latini nominis urbano prope dilectu decem scribebantur legiones; quaterni quinique exercitus saepe per eos annos in Etruria, in Umbria, Gallis hostibus adjunctis, in Samnio, in Lucanis gerebant bellum Latium deinde omne cum Sabinis et Volscis 35 et Aequis et omni Campania et parte Umbriae Etruriaeque et Picentibus et Marsis Paelignisque ac Vestinis atque Apulis, adjuncta omni ora Graecorum inferi maris a Thuriis Neapolin et Cumas et inde Antio atque Ostiis tenus, aut socios validos Romanis

aut fractos bello invenisset hostes. Ipse trajecisset mare cum veteranis Macedonibus, non plus triginta milibus hominum, et quattuor milibus equitum, maxime Thessalorum; hoc enim roboris erat. Persas, Indos, aliasque si adjunxisset gentes, inpedimentum 5 majus quam auxilium traheret. Adde, quod Romanis ad manum domi supplementum esset, Alexandro, quod postea Hannibali accidit, alieno in agro bellanti exercitus consenuisset. Arma, clupei sarisaeque illis; Romano scutum, majus corpori tegumentum, et pilum, 10 haud paulo quam hasta vehementius ictu missuque telum. Statarius uterque miles, ordines servans; sed illa phalanx immobilis et unius generis, Romana acies distinctior, ex pluribus partibus constans, facilis partienti, quacumque opus esset, facilis jungenti. 15 Jam in opere quis par Romano miles? quis ad tolerandum laborem melior? Uno proelio victus Alexander bello victus esset; Romanum, quem Caudium, quem Cannae non fregerunt, quae fregisset acies? Ne ille saepe, etiam si prima prospere evenissent, 20 Persas et Indos et inbellem Asiam quaesisset, et cum feminis sibi bellum fuisse dixisset, quod Fpiri regem Alexandrum, mortifero vulnere ictum, dixisse ferunt, sortem bellorum in Asia gestorum ab hoc ipso juvene cum sua conferentem. Equidem, cum per annos 25 quattuor et viginti primo Punico bello classibus certatum cum Poenis recordor, vix aetatem Alexandri suffecturam fuisse reor ad unum bellum. Et forsitan, cum et foederibus vetustis juncta res Punica Romanae esset, et timor par adversus communem hostem duas 30 potentissimas armis virisque urbes armaret, simul Punico Romanoque obrutus bello esset. Non quidem Alexandro duce nec integris Macedonum rebus, sed experti tamen sunt Romani Macedonem hostem adversus Antiochum, Philippum, Persen, non modo 35 cum clade ulla, sed ne cum periculo quidem suo. Absit invidia verbo et civilia bella sileant; [numquam ab equite hoste,] numquam a pedite, numquam aperta acie, numquam aequis, utique numquam nostris

locis laboravimus; equitem, sagittas, saltus inpeditos, avia commeatibus loca gravis armis miles timere potest. Mille acies graviores quam Macedonum aique Alexandri avertit avertetque, modo sit perpe5 tuus hujus, qua vivimus, pacis amor et civilis cura concordiae.

XXVI, 18-19.—DE P. CORNELIO SCIPIONE

AFRICANO.

XVIII. INTER haec Hispaniae populi nec qui post cladem acceptam defecerant redibant ad Romanos, nec ulli novi deficiebant; et Romae senatui pop10 uloque post receptam Capuam non Italiae jam major quam Hispaniae cura erat. Et exercitum augeri et imperatorem mitti placebat; nec tam, quem mitterent, satis constabat, quam illud, ubi duo summi imperatores intra dies triginta cecidissent, qui in 15 locum duorum succederet, extraordinaria cura deligendum esse. Cum alii alium nominarent, postremum eo decursum est, ut proconsuli creando in Hispaniam comitia haberentur; diemque comitîs consules edixerunt. Primo expectaverant, ut qui se 20 tanto imperio dignos crederent nomina profiterentur; quae ut destituta expectatio est, redintegratus luctus acceptae cladis desideriumque imperatorum amissorum. Maesta itaque civitas, prope inops consilii, comitiorum die tamen in campum descendit; atque 25 in magistratus versi circumspectant ora principum aliorum alios intuentium, fremuntque, adeo perditas res desperatumque de re publica esse, ut nemo audeat in Hispaniam imperium accipere, cum subito P. Cornelius, P. Cornelii, qui in Hispania ceciderat, filius, 30 quattuor et viginti ferme annos natus, professus se petere, in superiore, unde conspici posset, loco constitit. In quem postquam omnium ora conversa sunt,

clamore ac favore ominati extemplo sunt felix faustumque imperium. Jussi deinde inire suffragium ad unum omnes non centuriae modo, sed etiam homines P. Scipioni imperium esse in Hispania jusserunt. Ceterum post rem actam, ut jam resederat impetus 5 animorum ardorque, silentium subito ortum et tacita cogitatio, quidnam egissent? Nonne favor plus valuisset quam ratio? Aetatis maxime paenitebat; quidam fortunam etiam domus horrebant nomenque ex funestis duabus familiis in eas provincias, ubi inter 10 sepulcra patris patruique res gerendae essent, proficiscentis.

XIX. Quam ubi ab re tanto impetu acta sollicitudinem curamque hominum animadvertit, advocata contione, ita de aetate sua imperioque mandato et 15 bello, quod gerundum esset, magno elatoque animo disseruit, ut ardorem eum, qui resederat, excitaret rursus novaretque, et impleret homines certioris spei, quam quantam fides promissi humani aut ratio ex fiducia rerum subicere solet. Fuit enim Scipio non 20 veris tantum virtutibus mirabilis, sed arte quoque quadam ab juventa in ostentationem earum compositus, pleraque aput multitudinem aut ut per nocturnas visa species aut velut divinitus mente monita agens, sive et ipse capti quadam superstitione animi, sive ut 25 imperia consiliaque velut sorte oraculi missa sine cunctatione exsequerentur. Ad hoc jam inde ab initio praeparans animos, ex quo togam virilem sumpsit, nullo die prius ullam publicam privatamque rem egit quam in Capitolium iret ingressusque aedem conside- 30 ret et plerumque solus in secreto ibi tempus tereret. Hic mos, per omnem vitam servatus, seu consulto seu temere vulgatae opinioni fidem aput quosdam fecit, stirpis eum divinae virum esse, rettulitque famam in Alexandro magno prius vulgatam, et vani- 35 tate et fabula parem, anguis immanis concubitu conceptum, et in cubiculo matris ejus visam persaepe prodigii ejus speciem interventuque hominum evolutam repente atque ex oculis elapsam. Hujus miraculi

« IndietroContinua »