Immagini della pagina
PDF
ePub
[blocks in formation]

878

c2 D36

videtur belligerando, sive potins cum Grutero bello, aut bello. Gerendi, &c. Disceptandi jure potius, quam bello; ut sequens verbum sit initium periodi, quæ cum reliquis perierit. Nam non dubium est mihi, quin desint hic nonnulla. Hoc clare patet e Mss.

qui addunt verbum contendit, quod licet sine ullo sensu, ne quid e Codd pereat, addidi. Sic enim exstat in Bong. sec. Voss. pr. Leid. pr. Lovan. Gottorp. et aliis cum Ed. Inc. Auctius insuper est in Egmund. Contendit quadam utraque die futurum.'

3

[blocks in formation]

C. JUL. CÆSAR. LIB. I. DE BELLO CIVILI.

Nihil nunc dicam de absurda illorum opinione, qui hos de bello civili commentarios Cæsaris ipsius esse negant. Quod etsi ne Suetonius quidem affirmaret, tamen satis ipsa dictio Cæsarem nec quemquam alium esse autorem prodit. Illorum accedo sententiæ, qui ake¢áλovs hos esse Commentarios arbitrantur. Etenim nequeo persuadere mihi abruptum adeo exordium hujus operis fuisse. Et præmittenda fuisse multa satis ipsa ostendit historia. Quare operæ pretium nobis fuit ex Plutarcho, Appiano, ac Dione contexere, quæ desiderari hoe loco existimamus. Sunt autem hæc:

Subacta omni Gallia multis de caussis Cæsar cum in Cisalpinam provinciam contendisset, legatos Romam

mittit, qui consulatum illi, et provincias prorogari peterent. Ea in petitione Pompeius, qui alieno in Cæsarem animo, nondum tamen inimicitias palam gerebat, neque commendatione sua juvandum eum, neque contra dicendum existimavit. Sed Lentulus et Marcellus coss. qui jam ante inimico in Cæsarem fuerant animo, id prohibendum sibi omnibus modis putavere: Marcellus vero non dubitavit aliis quoque injuriis Cæsarem afficere. Nam nuper coloniam No. vumcomum Cæsar in Galliam deduxerat; cui Marcellus jus civitatis ademisse non contentus, decurionem ejus coloniæ Romæ deprehensum, virgis cædi jusserat, et querelas suas Cæsari ut exponeret, dimiserat: qua igno

minia nullus adhuc civis Romanus fuerat affectus. Quæ dum ita fiunt, venit ad Cæsarem in provinciam C. Curio tribunus plebis. Qui multum pro Republ. et caussa Cæsaris enixus, tandem ubi frustra omnia tentari intellexit, metu adversariorum profugiens, de omnibus, quæ acta essent, et quomodo opprimere eum inimici agitarent, edocuit. Cæsar virum amplis simum, optimeque de se ac de Rep. meritum comiter excepit: et gratias pro summis ejus in se beneficiis egit. At Curio, quia jam non obscure vis in Cæsarem pararetur, suasit ei, ut omnem exercitum quam maturrime contraheret, et oppressam paucorum audacia Rempublicam vindicaret. Cæsar, quamvis ea omnia ita esse haud ignorabat, censuit tamen Reip. imprimis habendam esse rationem: nequis armorum caussam eum esse judicaret. Itaque per amicos id solum contendit, ut duæ sibi legiones, et provincia Gallia Cisalpina, atque Illy. ricum relinqueretur. Quæ omnia ab illo acta, ut si forte conditionum æquitate adduci possent adversarii, in otio Resp. foret. His postulatis ne ipse quidem Pompeius refragari ausus est. Sed cum nihil a coss. impetraret Cæsar; literas ad senatum perscribit, quibus breviter gestis suis et meritis in Rempubl. percursis, orabat, ne populi sibi beneficium eripiatur, qui absentis rationem haberi proximis comitiis jussisset: non recusare se, si ita senatui populoque Rom. videatur, exercitum dimittere, modo idem a Pompeio fiat. Illo imperium et exercitus retinente, nullam caus sam esse, cur inimicorum se injuriis ipse exponeret, et militem dimitteret. Has literas Curioni perferendas tradit: qui incredibili celeritate millia passuum CLX emensus, tridui spatio ad urbem venit, antequam Kal. Januariæ advenissent, aut coss. de Casaris imperio quidquam statuere potuissent. Confecto itinere Curio lite

ras retinet, nec nisi in frequente Senatu, et præsentibus Tribb. plebis tradit metuebat enim, id prius si fecisset, ne ab iis supprimerentur.' Hic deinde subjicienda illa, Literis Cæsaris consulibus traditis: nam verba illa a Fabio C. aliquis ineptus librarius inseruit, quod audacter affirmare non dubito, etsi eas in omnibus Mstis invenio. Vossius.

CAP. I. 1 Litteris a Fabio C. Cæsaris, &c.] Recte Viri docti observant, apertum in his verbis inesse errorem. Nam Cæsaris litteræ non traditæ sunt consulibus a Fabio, sed a Curione. Dein quæritur, an alibi Cæsar de se loquens addiderit prænomen C. et non semper scripserit simpliciter Cæsar. Hinc Vascos. jam, Strada, Steph. Manut. et alii dant a C. Fabio Cæsaris. Exstat tamen locus B. Civ. II. 1. "Consules creantur Julius Cæsar et Servilius.' Sed Ursinus ibidem Julius adjectitium putat. At B. Civ. 1. 13. C. Cæsarem Imperatorem;' ubi quidem aliorum refert verba. Confer Suet. c. 30. C. Cæsar condemnatus essem' et ibi Casauboni notam. Etiam apud Hirt. in B. Alex. c. 34. Mss. Petav. et Leid. pr. habent' C. Cæsari victori.' Immo VIII. 54. a C. Cæsare,' et B. Afric. c. 35. Mss. et Edd. omnes habent C. Cæsarem.' Sic etiam omnes Mss. in c. 88. in C. Cæsaris clementia.' Itidem in B. Hispau. c. 2. si quidem sanus est locus, quod non credo. In Mss. plerisque est C. Cæsaris a Fabio. Hinc Ciacconius, Lipsius, alii legunt a C. Curione; nam turpiter peccat Hotomannus conjiciens a C. Fabio Curione. Cum Curio sit cognomen gentis Scriboniæ, non Fabia; quod jam monuit Ursinus. Scaliger et alii cum Vossio ejici malunt a Fabio C. Verum præpositio a omnino est retinenda: immo genuinam Cæsaris scripturam ex parte nobis servavit optimus ille Leidensis primus codex, qui habet a Fabio Casare. Hinc enim scribo Litteris a

« IndietroContinua »