Immagini della pagina
PDF
ePub

vel magnifice vel molliter vivere copia erat, incerta pro 7 certis, bellum quam pacem malebant. Fuere item ea tempestate qui crederent M. Licinium Crassum non ignarum eius consili fuisse: quia Cn. Pompeius, invisus ipsi, magnum exercitum ductabat, cuiusvis opes voluisse contra illius potentiam crescere, simul confisum, si coniuratio valuisset, facile apud illos principem se fore.

XVIII. Sed antea item coniuravere pauci contra rem publicam, in quibus Catilina fuit: de qua quam veris2 sume potero dicam L. Tullo et M'. Lepido consulibus, P. Autronius et P. Sulla designati consules legibus 3 ambitus interrogati poenas dederant. Post paulo Catilina pecuniarum repetundarum reus prohibitus erat consulatum petere, quod intra legitumos dies 4 profiteri nequiverat. Erat eodem tempore Cn. Piso, adulescens nobilis, summae audaciae, egens, factiosus, quem ad perturbandam rem publicam inopia atque 5 mali mores stimulabant. Cum hoc Catilina et Autronius circiter Nonas Decembris consilio communicato parabant in Capitolio Kalendis Ianuariis L. Cottam et L. Torquatum consules interficere, ipsi, fascibus correptis, Pisonem cum exercitu ad obtinendas duas Hispa6 nias mittere. Ea re cognita, rursus in Nonas Februa7 rias consilium caedis transtulerant. Iam tum non

consulibus modo, sed plerisque senatoribus perniciem 8 machinabantur. Quod ni Catilina maturasset pro curia signum sociis dare, eo die post conditam urbem Romam passumum facinus patratum foret. Quia nondum frequentes armati convenerant, ea res consilium diremit.

XIX. Postea Piso in citeriorem Hispaniam quaestor pro praetore missus est adnitente Crasso, quod eum

infestum inimicum Cn. Pompeio cognoverat. Neque 2 tamen senatus provinciam invitus dederat : quippe foedum hominem a re publica procul esse volebat, simul quia boni complures praesidium in eo putabant, et iam tum potentia Pompei formidulosa erat. Sed is 3 Piso in provincia ab equitibus Hispanis, quos in exercitu ductabat, iter faciens occisus est. Sunt qui ita 4 dicant, imperia eius iniusta, superba, crudelia barbaros nequivisse pati̟; alii autem equites illos, Cn. Pompei 5 veteres fidosque clientis, voluntate eius Pisonem adgressos: numquam Hispanos praeterea tale facinus fecisse, sed imperia saeva multa antea perpessos. Nos 6 eam rem in medio relinquemus. De superiore coniuratione satis dictum.

XX. Catilina, ubi eos, quos paulo ante memoravi, convenisse videt, tametsi cum singulis multa saepe egerat, tamen in rem fore credens univorsos appellare et cohortari, in abditam partem aedium secedit atque ibi omnibus arbitris procul amotis orationem huiusce modi habuit:

"Ni virtus fidesque vostra spectata mihi forent, 2 nequiquam oportuna res cecidisset: spes magna, dominatio in manibus frustra fuissent; neque ego per ignaviam aut vana ingenia incerta pro certis captarem. Sed 3 quia multis et magnis tempestatibus vos cognovi fortis fidosque mihi, eo animus ausus est maxumum atque pulcherrumum facinus incipere, simul quia vobis eadem quae mihi bona malaque esse intellexi: nam 4 idem velle atque idem nolle, ea demum firma amicitia est. Sed ego quae mente agitavi, omnes iam antea 5 divorsi audistis. Ceterum mihi in dies magis animus 6 accenditur, cum considero, quae condicio vitae futura.

7 sit, nisi nosmet ipsi vindicamus in libertatem. Nam postquam res publica in paucorum potentium ius atque dicionem concessit, semper illis reges, tetrarchae vectigales esse, populi, nationes stipendia pendere; ceteri omnes, strenui, boni, nobiles atque ignobiles, volgus fuimus sine gratia, sine auctoritate, eis obnoxii, quibus, 8 si res publica valeret, formidini essemus. Itaque omnis gratia, potentia, honos, divitiae apud illos sunt aut ubi illi volunt: nobis reliquere pericula, repulsas, iudicia, 9 egestatem. Quae quo usque tandem patiemini, fortissumi viri? nonne emori per virtutem praestat, quam vitam miseram atque inhonestam, ubi alienae super10 biae ludibrio fueris, per dedecus amittere? Verum enim vero, pro deum atque hominum fidem,(victoria in manu nobis est: viget aetas, animus valet; contra illis annis atque divitiis omnia consenuerunt. Tantum 11 modo incepto opus est, cetera res expediet. Etenim quis mortalium, cui virile ingenium est, tolerare potest illis divitias superare, quas profundant in exstruendo mari et montibus coaequandis, nobis rem familiarem etiam ad necessaria deesse? illos binas aut amplius domos continuare, nobis larem familiarem nusquam 12 ullum esse? Cum tabulas, signa, toreumata emunt, nova diruunt, alia aedificant, postremo omnibus modis pecuniam trahunt, vexant, tamen summa lubidine divi13 tias suas vincere nequeunt. At nobis est domi inopia, foris aes alienum mala res, spes multo asperior: denique, quid reliqui habemus praeter miseram animam? 14 Quin igitur expergiscimini? En illa, illa quam saepe optastis libertas, praeterea divitiae, decus, gloria in oculis sita sunt: fortuna omnia ea victoribus praemia 15 posuit.

Res, tempus, pericula, egestas, belli spolia

magnifica magis quam oratio mea vos hortantur. Vel 16 imperatore vel milite me utimini: neque animus neque corpus a vobis aberit. Haec ipsa, ut spero, vobiscum 17 una consul agam, nisi forte me animus fallit et vos servire magis quam imperare parati estis."

XXI. Postquam accepere ea homines, quibus mala abunde omnia erant, sed neque res neque spes bona ulla, tametsi illis quieta movere magna merces vidēbātur, tamen postulavere plerique, ut proponeret, quae condicio belli foret, quae praemia armis peterent, quid ubique opis aut spei haberent. Tum Catilina polliceri 2 tabulās novas, proscriptionem locuplētium, magistratus, sacerdotia, rapinas, alia omnia, quae bellum atque lubido victorum fert. Praeterea esse in Hispania citeriore 3 Pisonem, in Mauretania cum exercitu P. Sittium Nucerīnum, consili sui participes; petere consulatum C. Antonium, quem sibi conlegam fore, speraret, hominem et familiarem et omnibus necessitudinibus circumventum; cum eo se consulem initium agundi facturum. Ad hoc male dictis increpabat omnis bonos, 4 suorum unumquemque nominans laudare: admonebat alium egestatis, alium cupiditatis suae, complüris periculi, aut ignominiae, multos victoriae Sullanae, quibus ea praedae fuerat. Postquam omnium animos alacris 5 videt, cohortatus ut petitionem suam curae haberent, conventum dimisit.

XXII. Fuere ea tempestate, qui dicerent Catilinam, oratione habita cum ad iusiurandum popularis sceleris sui adigeret, humani corporis sanguinem vino permixtum in pateris circumtulisse: inde cum post exsecra- 2 tionem omnes degustavissent, sicut in sollemnibus sacris fieri consuevit, aperuisse consilium suum atque

ea diritate effecisse, quo inter se fidi magis forent alius 3 alii tanti facinoris conscii. Nonnulli ficta et haec et multa praeterea existumabant ab eis, qui Ciceronis invidiam, quae postea orta est, leniri credebant atrocitate sceleris eorum, qui poenas dederant. Nobis ea res pro magnitudine parum comperta est.

XXIII. Sed in ea coniuratione fuit Q. Curius, natus haud obscuro loco, flagitiis atque facinoribus copertus, 2 quem censores senatu probri gratia moverant. Huic homini non minor vanitas inerat quam audacia: neque reticere quae audierat, neque suamet ipse scelera occultare, prorsus neque dicere neque facere quicquam pensi 3 habebat. Erat ei cum Fulvia, muliere nobili, stupri vetus consuetudo; cui cum minus gratus esset, quia inopia minus largiri poterat, repente glorians maria montisque polliceri coepit et minari interdum ferro, ni sibi obnoxia foret, postremo ferocius agitare quam 4 solitus erat. At Fulvia insolentiae Curi causa cognita tale periculum rei publicae haud occultum habuit, sed sublato auctore de Catilinae coniuratione quae quoquo 5 modo audierat compluribus narravit. / Ea res in primis studia hominum accendit ad consulatum mandandum 6 M. Tullio Ciceroni. Namque antea pleraque nobilitas invidia aestuabat et quasi pollui consulatum credebant, si eum quamvis egregius homo novos adeptus foret. Sed ubi periculum advenit, invidia atque superbia post fuere.

XXIV. Igitur comitiis habitis, consules declarantur 2 M. Tullius et C. Antonius. Quod factum primo popularis coniurationis concusserat. Neque tamen Catilinae furor minuebatur, sed in dies plura agitare, arma per Italiam locis oportunis parare, pecuniam sua aut ami

« IndietroContinua »