The Bellum Catilinae of C. Sallustius Crispus

Copertina anteriore
Leach, Shewell, and Sanborn, 1890 - 182 pagine

Dall'interno del libro

Altre edizioni - Visualizza tutto

Parole e frasi comuni

Brani popolari

Pagina viii - Omnis homines qui sese student praestare ceteris animalibus summa ope niti decet ne vitam silentio transeant veluti pecora, quae natura prona atque ventri oboedientia finxit. Sed nostra omnis vis in animo et corpore sita est; animi imperio, corporis servitio magis utimur; alterum nobis cum dis, alterum cum beluis commune est.
Pagina x - ... et invidia dicta putant, ubi de magna virtute atque gloria bonorum memores, quae sibi quisque facilia factu putat, aequo animo accipit, supra ea veluti ficta pro falsis ducit.
Pagina 35 - Non divitiis cum divite, neque factione cum factioso, sed cum strenuo virtute, cum modesto pudore, cum innocente abstinentia certabat ; esse quam videri bonus malebat ; ita quo minus petebat gloriam, eo ilium magis sequebantur.
Pagina 17 - Nam semper in civitate, quibus opes nullae sunt, bonis invident, malos extollunt, vetera odere, nova exoptant, odio suarum rerum mutari omnia student; turba atque seditionibus sine cura aluntur, quoniam egestas facile habetur sine damno.
Pagina ix - Quod si regum atque imperatorum animi virtus in pace ita ut in bello valeret, aequabilius atque constantius sese res humanae haberent, neque aliud alio ferri neque mutari ac misceri omnia cerneres. Nam imperium facile is artibus retinetur quibus initio partum est. Verum ubi pro labore desidia, pro continentia et aequitate lubido atque superbia invasere, fortuna simul cum moribus immutatur. Ita imperium semper ad optumum quemque a minus bono transfertur.
Pagina 1 - ... est, neque copia neque inopia minuitur.. Sed postquam L. Sulla, armis recepta re publica, bonis initiis malos eventus habuit...
Pagina xiii - Romano numquam ea copia fuit, quia prudentissumus quisque maxume negotiosus erat; ingenium nemo sine corpore exercebat; optumus quisque facere quam dicere, sua ab aliis bene facta laudari quam ipse aliorum narrare malebat.
Pagina ix - Sed in magna copia rerum aliud alii natura iter ostendit. Pulchrum est bene facere rei publicae, etiam • bene dicere haud absurdum est : vel pace vel bello clarum fieri licet : et qui fecere et qui facta aliorum scripsere, multi laudantur.
Pagina 7 - Sed ego quae mente agitavi, omnes iam antea divorsi b audistis. Ceterum mihi in dies magis animus accenditur, ii cum considero, quae condicio vitae futura sit, nisi nosmet ipsi vindicamus in libertatem. Nam postquam res : publica in paucorum potentium ius atque dicionem concessit, semper illis reges tetrarchae vectigales esse, populi nationes stipendia pender e; ceteri omnes, strenui boni, nobiles atque ignobiles, volgus fuimus, sine gratia, sine auctoritate, eis obnoxii, quibus, si res publica valeret,...
Pagina 12 - ... ea potestas per senatum more Romano magistratui maxuma permittitur, exercitum parare, bellum gerere, coercere omnibus modis socios atque civis, domi militiaeque imperium atque iudicium summum. habere ; aliter sine populi iussu nullius earum rerum consuli ius est.

Informazioni bibliografiche