Immagini della pagina
PDF
ePub

thaginenfes & in pace, & per inducias multa nefaria facinora feciffent, nunquam ipfi per occafionem talia fecere: magis, quid fe dignum foret, quàm quid in illos jure fieri poffet, quærebant. Hoc item vobis providendum eft, P. C. ne plus apud vos valeat P. Lentuli, & cæterofum fcelus, quam vestra dignitas; non magis iræ veftræ, quam famæ confulatis. Nam fi digna pœna pro factis eorum reperitur, novum confilium approbo: fin magnitudo fceleris omnium ingenia exfuperat : iis utendum cenfeo, quæ legibus comparata funt. Plerique eorum, qui ante me fententias dixerunt, compofitè; atque magnificè cafum Reipub. miferati funt: quæ belli fævitia effet; quæ victis acciderent, enumeravere rapi virgines, pueros: divelli liberos à parentum complexu, matres familiarum pati, quæ vi&oribus collibuiffent; fana, atque do mos exfpoliari; cædem, incendia fieri: poftremo armis, cadaveribus, cruore, atque luctu omnia compleri. Sed, per Deos immortales, quò illa oratio pertinuit? an, uti vos infeftos conjurationi faceret? fcilicet quem res tanta atque tam atrox non permovit, eum oratio accendet. Non ita eft: neque cuiquam mortalium injuriæ fuæ parvæ videntur: multi eas gravius æquo habuere. Sed alia aliis licentia eft, P. C. Qui demiffi in obfcuro vitam agunt, fi quid iracundiâ deliquere, pauci fciunt; fama, atque fortuna eorum pares funt: qui, magno imperio præditi, in excelfo ætatem agunt, eorum facta cuncti mortales novere. Ita in maxima fortuna minima licentia eft: neque ftudère, neque odiffe, fed minimè irafci decet. Qua apud alios iracundia dicitur, en in imperio fuperbia, atque crudelitas appellatur. Equidem ego fic ex-' iftimo, P. C. omnes cruciatus minores, quàm facinora illorum effe. Sed plerique mortales poftrema meminere ; & in hominibus impiis, fceleris eorum obliti, de pœnâ differunt, fi ea paulo fævior fuerit. D. Silanum, virum fortem atque ftrenuum, certo féio, quæ dixerit, ftudio Reipub. dixiffe, neque illum in tanta re gratiam, aut ini AS

micitias

micitias exercere: eos mores, eamque modeftiam viri cognovi. Verum fententia ejus mihi non crudelis, (quid enim in tales homines crudele fieri potest?) fed aliena à Repub. noftrâ videtur, Nam profecto aut metus, aut injuria te fubegit, Silane, Confulem defignatum, genus pœnæ novum decernere. De timore, fupervacaneum eft differere: cum præfertim diligentiâ clariffimi viri Confylis, tanta præfidia fint in armis. De pœnâ poffum equi dem dicere id, quod res habet, in luctu, atque miferiis mortem arumnarum requiem, non cruciatum effe; cam cuncta mortalium mala diffolvere; ultra neque cura neque gaudio locum effe: fed, per Deos immortales, quamobrem in fententiam non addidifti, uti prius verberibus in eas animadverteretur? An, quia lex Porcia vetat? at aliæ le ges item condemnatis civibus non animam eripi, fed exi lium permitti jubent. an, quia gravius eft verberari,quam necari? Quid autem acerbum, aut nimis grave eft in homines tanti facinoris convictos? Sip, quia levius eft; qui convenit in minore negotio legem obfervare, cum eam in majore neglexeris? At enim quis reprehendet, quod in parricidas Reip. decretum erit? tempus, dies, fortuna, cujus libido gentibus moderatur. Illis merito accidet, quidquid evenerit. Cæterùm vos, P. C. quid in alios ftatuatis, confiderate. Omnia mala exempla ex bonis initiis orta funt: fed ubi imperium ad ignaros, aut minus bonos pervenit, novum illud exemplum ab dignis, & idoneis, ad indignos & non idoneos transfertur. Lacedæmonii, pervictis Athenienfibus, triginta viros impofuere, qui Rempub. eorum tractarent. Hi primo cœpere peffimum quemque, & omnibus invisum indemnatum necare. Ea populus lætari, & meritò dicere fieri. Poft, ubi paulatim licentia crevit, juxta bonos & malos libidinosè interficere, cæteros metu terrere. Ita civitas, fervitute op preffa, ftulta lætitiæ graves poenas dedit. Noftrâ me-› moriâ victor Sylla, cum Damafippum, & alios ejufmo di, qui malo Reipub. creverant, jugulari juffit, quis non factum

factum ejus laudabat? homines fceleftos, & factiofos, qui feditionibus Remp. exagitaverant, meritò necatos aie- bant. Sed ea res magna initium cladis fuit. Nam uti · quifque domum, aut villam, poftremo aut vas, aut vestimentum alicujus concupiverat, dabat operam, ut is in profcriptorum numero effet. Ita illi, quibus Damasippi mors lætitiæ fuerat, paulo poft ipfi trahebantur; neque prius finis jugulandi fuit, quam Sylla omnes fuos divitiis explevit. Atque ego hoc non in M. Tullio, neque his temporibus vereor : fed in magnâ civitate multa & varia ingenia funt. poteft alio tempore, alio Confule, cui item exercitus in manu fit, falfum aliquid pro vero credi. ubi hoc exemplo, per Senatus decretum, Conful gladium eduxerit; quis illi finem ftatuet, aut quis moderabitur ? Majores noftri, P. C. neque confilii neque audaciæ unquam eguere: neque fuperbia obftabat, quo minus inftituta aliena, fi modò proba erant, imitarentur. Armą atque tela militaria à Samnitibus, infignia magiftratuum à Tufcis pleraque fumpferunt: Poftremo, quod ubique apud focios, aut hoftes idoneum videbatur, cum fummo ftudio domi exequebantur: Imitari, quàm invidere bonis, malebant. Sed eodem illo tempore Græciæ morem imi-tati, verberibus animadvertebant in cives, de condemna-fis fummum fupplicium fumebant. Poftquam Refpublica adolevit, & multitudine civium factiones valuere,. circumveniri innocentes, aliaque hujufcemodi fieri cœpere. Tunc lex Porcia, aliæque leges paratæ funt, quibus legibus exilium damnatis permiffum eft. Hanc ego caufam, P. C. quo minus confilium novum capiamus, in primis magnam puto. Profecto virtus, atque fapientia major in illis fuit, qui ex parvis opibus tantum impe--rium fecere, quàm in nobis, qui ea bene parta vix reti-nemus. Placet igitur eos dimitti, & augere exercitum Catilina? Minime: fed ita cenfeo; publicandas eorum pecunias; eos in vinculis habendos per municipia, quæ maximè opibus valent: neu quis de iis poftea ad Sena

tum

tum referat, neve cum populo agat: qui aliter fecerit, Senatum exiftimare, eum contra Rempub. & falutem omnium facturum.

ORATIO

M. PORCII CATONIS proximè præcedenti orationi C. Cæfaris refpondens.

SALLUST. CONJUR. CATIL.

Poftquam Cafar dicendi finem fecit, cateri verbo, alius alii variè affentiebantur. At M. Porcius Cato rogatus fententiam, hujufcemodi orationem habuit.

Longe mihi alia mens eft, P. C. cum res atque peri

cula noftra confidero, & cum fententias nonnul lorum mecum ipfe reputo. Illi mihi differuiffe videntur de poenâ eorum, qui patriæ, parentibus, aris, atque focis fuis bellum paravere: res autem monet, cavere ab illis magis, quam, quid in illos ftatuamus, confultare. Nam cætera maleficia tum perfequare, ubi facta funt: hoc, nifi provideris, ne accidat; ubi evenit, fruftra judicia implores. Captâ urbe, nihil fit reliqui victis. Sed per deos immortales, vos ego appello, qui femper domos, villas, figna, tabulas veftras pluris, quam Rempublicam feciftis: fi ifta, cujufcumque modi fint, quæ amplexamini, retinere, fi voluptatibus veftris otium præbere vultis: expergifcimini aliquando, & capeffite Rempub. Non nunc agitur de vectigalibus, neque de fociorum injuriis; libertas, & anima nostra in dubio est. Sæpenumero, P. C. multa verba in hoc ordine feci: fæpe de luxuriâ atque avaritiâ noftrorum civium queftus fum; multofque mortales eâ causâ advorfos habeo. Qui mihi, atque animo meo nullius unquam delicti gratiam feciffem, haud facilè alterius libidini malefacta condonabam. Sed ea tametfi

YOS

vos parvi pendebatis; tamen Refpub. firma erat: opulentia negligentiam tolerabat. Nunc vero non id agitur, bonifne, an malis moribus vivamus; neque, quantum, aut quam magnificum imperium populi Romani fit: fed, hæc cujufcumque modi videntur, noftra, an, nobifcum una, hoftium futura fint. Hic mihi quifquam manfuetudinem & mifericordiam nominat? Jampridem equidem nos vera rerum vocabula amifimus, quia bona aliena largiri, liberalitas: malarum rerum audacia, fortitudo vocatur; eo Refpub. in extremo fita eft. Sint fanc, quopiam ita se mores habent, liberales ex fociorum fortunis, fint mifericordes in furibus ærarii; ne illis fanguinem noftrum largiantur, &, dum paucis fceleftis parcunt, bonos amnes perditum eant. Bene & compofitè C. Cæfar paulo ante in hoc ordine de vitâ & morte differuit : credo, falfa exiftimans ea, quæ de inferis memorantur, diverfo itinere malos à bonis loca tetra, inculta, foeda atque formidolofa habere. Itaque cenfuit pecunias corum publicandas, ipfos per municipia in cuftodiis habendos; videlicet, timens, ne fi Romæ fint, aut à popularibus conjurationis, aut à multitudine conductâ, per vim eripian tur. Quafi vero mali, atque fcelefti tantummodo in urbe, & non per totam Italiam fint; aut non ibi plus poffit audacia, ubi ad defendendum opes minores funt. Quare vanum equidem hoc confilium eft, fi periculum ex illis metuit. fin in tanto omnium metu folus non timet; eò magis refert, me mihi, atque vobis timere. Quare cùm de P. Lentulo, cæterifque ftatuetis, pro certo habetote vos fimul de exercitu Catilinæ, & de omnibus conjuratis decernere. Quantò vos attentiùs ea agetis, tantò illis animus infirmior erit; fi paululùm modò vos languere viderint, jam omnes feroces aderunt. Nolite ex iftimare, majores noftros armis Rempub. ex parvâ magnam feciffe: Si ita res effet, multò pulcherrimam eam nos haberemus; quippe fociorum, atque civium, præterea, armorum, atque equorum major copia nobis, quam illis:

cft.

« IndietroContinua »