Faits et paroles mémorables

Copertina anteriore

Dall'interno del libro

Cosa dicono le persone - Scrivi una recensione

Nessuna recensione trovata nei soliti posti.

Pagine selezionate

Altre edizioni - Visualizza tutto

Parole e frasi comuni

Brani popolari

Pagina 244 - ... videbat enim se in eo atrio consedisse in quo imperiosi illius Torquati severitate conspicua imago posita erat, prudentissimoque viro succurrebat effigies maiorum...
Pagina 340 - Ad ultimum precibus populi evictus, suo prius, deinde filii oculi eruto, usum videndi utrique reliquit. Ita debitum supplicii modum legi reddidit, aequitatis admirabili temperamento, se inter misericordem patrem et justum legislatorem partitus.
Pagina 104 - Syracusanus interficere vellct, atque is tempus ab eo, quo, prius quam periret, domum profectus res suas ordinaret, impetravisset, alter vadem se pro reditu ejus tyranno dare non dubitarit. Solutus erat periculo mortis, qui modo cervices gladio subjectas habuerat : eidem caput suum subjecerat, cui securo rivere licebat.
Pagina 110 - Se enim patrimonii, quam patriam fidei, inopem esse maluit : eo quidem majore commendatione, quod proni studii certius indicium est supra Vires niti, quam viribus ex facili uti. Alter enim quod potest, praestat : alter etiam plus quam potest.
Pagina 272 - Marcellus, œdilis curulis , C. Scantinio Capitolino, tribuno plebis, diem ad populum dixit, quod filium suum de stupro appellasset : eoque asseverante, se cogi non posse , ut adesset, quia sacrosanctam potestatem haberet, et ob id tribunitium auxilium implorante, totum collegium tribunorum negavit, se intercedere, quo minus pudicitiœ quœstio perageretur. Citatus itaque Scantinius reus, uno teste, qui tentatus erat, damnatus est.
Pagina 254 - Junonemque reginam, et Minervam, precatus sum, ut, si adversi quid populo Romano immineret, totum in meam domum converteretur.
Pagina 220 - Genucio Cipo praetori paludato portam egredienti novi atque inauditi generis prodigium incidit: namque in capite eius subito veluti cornua eruperunt, responsumque est regem eum fore, si in urbem revertisset.
Pagina 376 - ... temulentiae lasciviis elevaret. Orta deinde, ut par erat , omnium indignatione , Xenocrates vultum in eodem habitu continuit, omissaque re, quam disserebat, de modestia ac temperantia loqui cœpit.
Pagina 138 - Nec jEgyptus quidem romanae humanitatis expers fuit. Rex enim Ptolemaeus , a minore fratre regno spoliatus , petendi auxilii gratia cum paucis admodum servis, squalore obsitus, Romam venerat, ac se in hospitium alexandrini pictoris contulerat.
Pagina 382 - Caduca nimium et fragilia, puerilibusque consentanea crepundiis sunt ista, quae vires atque opes humanae vocantur. Affluunt subito, repente dilabuntur; nullo in loco, nulla in persona stabilibus nixa radicibus consistunt; sed incertissimo flatu fortunae hue atque illuc acta, quos sublime extulerunt , improviso recursu destitutos, profundo cladium miserabiliter immergunt.