Immagini della pagina
PDF
ePub

domi; Persæ etiam cera circumlitos condunt, ut quam maxime permaneant diuturna corpora. Magorum mos est, non humare corpora suorum, nisi a feris sint ante laniata.

CHAP. XV.

PROPER DEPORTMENT.

1. Liber is est existimandus, qui nulli turpitudini servit.

2. Qui ex errore imperitæ multitudinis pendet, hic in magnis viris non est habendus.

3. Optima vivendi ratio est eligenda; eam jucundam consuetudo reddet.

4. Suum quisque noscat ingenium acremque se et bonorum et vitiorum suorum judicem præbeat.

5. Sunt quidam homines non re, sed nomine. 6. Nihil est incertius vulgo, nihil obscurius voluntate hominum.

7. Multis simulationum involucris tegitur et quasi velis quibusdam obtenditur unius cujusque

1 Heren. IV. 17, 24.-2 Off. 1. 19, 65. 24.4 Off. I. 31, 114.5 I. 30, 105. 7 Quint. Fr. I. 1, 5, 15.

в

3 Heren. IV. 17,

Muren. 17, 36.

natura frons, oculi, vultus persæpe mentiuntur; oratio vero sæpissime.

8. Non, quantum quisque prosit, sed quanti quisque sit, ponderandum est.

9. Eorum nos magis miseret, qui nostram misericordiam non requirunt, quam qui illam efflagitant.

10. Nihil laudabilius, nihil magno et præclaro viro dignius placabilitate atque clementia.

11. Prohibenda maxime est ira in puniendo. Nunquam enim, iratus qui accedet ad pœnam, mediocritatem illam tenebit, quæ est inter nimium et parum.

12. Diligi et carum esse jucundum est propterea, quia tutiorem vitam et voluptatem efficit pleniorem.

13. Satis est, homines imprudentia lapsos non erigere; urgere vero jacentes, aut præcipitantes impellere, certe est inhumanum.

14. Sic vita hominum est, ut ad maleficium nemo conetur sine spe atque emolumento accedere.

15. Desinite dubitare, utrum sit utilius, propter multos improbos uni parcere, an unius

8 Brut. 73, 257.

9 Mil. 34, 92.—10 Off. I. 25, 88. 11 I. 25, 89.-12 Fin. I. 16, 53. - -13 Rab. Post. 1, 2.

14 Rosc. A. 30, 84.

15 Verr. II. 3, 89, 208.

improbi supplicio multorum improbitatem coër

cere.

16. Nulla est tanta vis, quæ non ferro ac viribus debilitari frangique possit.

17. Nihil est opere et manu factum, quod aliquando non conficiat et consumat vetustas.

18. Quæ domus tam stabilis, quæ tam firma civitas est, quæ non odiis atque dissidiis funditus possit everti? ex quo, quantum boni sit in amicitia, judicari potest.

CHAP. XVI.

NARRATIVES.

1. Imperium Græciæ fuit penes Athenienses, Atheniensium potiti sunt Spartiatæ, Spartiatas superavere Thebani, Thebanos Macedones vicerunt, qui ad imperium Græciæ brevi tempore adjunxerunt Asiam bello subactam.

2. Duodequadraginta annos tyrannus Syracusanorum fuit Dionysius, quum quinque et viginti natus annos dominatum occupavisset.

[merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small]

3. Dionysius tyrannus, Corinthi pueros docebat: carere non poterat.

Syracusis expulsus,

usque eo imperio

4. Dionysius tyrannus vivebat cum fugitivis, cum facinorosis, cum barbaris; neminem, qui aut libertate dignus esset, aut vellet omnino liber esse, sibi amicum arbitrabatur.

5. Epaminondas, princeps, meo judicio, Græciæ, fidibus præclare cecinisse dicitur; Themistoclesque aliquot ante annis, quum in epulis recusaret lyram, est habitus indoctior.

6. Quartum jam annum regnante Lucio Tarquinio Superbo, Sybarim et Crotonem et in eas Italiæ partes Pythagoras venisse reperitur.

7. Pythagoras,* quum Superbo regnante in Italiam venisset, tenuit magnam illam Græciam quum honore disciplinæ, tum etiam auctoritate; multaque secula postea sic viguit Pythagoreorum nomen, ut nulli alii docti viderentur.

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small]

*The star affixed to a word in Italics indicates that the

proper name or substantive is inserted in the place of the pronoun referring to it.

thium, et honore et auctoritate et fortunis facile civitatis suæ principem; qui quum Corinthiorum tyrannum Cypselum ferre non potuisset, fugisse cum magna pecunia dicitur, ac se contulisse Tarquinios in urbem Etruriæ florentissimam. Quumque audiret dominationem Cypseli confirmari, defugit patriam vir liber ac fortis, et adsci tus est civis a Tarquiniensibus, atque in ea civitate domicilium et sedes collocavit. Ubi quum de matrefamilias Tarquiniensi duo filios procreavisset, omnibus eos artibus ad Græcorum disciplinam erudiit.

L.

TARQUINIUS PRISCUS,

SON OF DEMARATUS.

*

9. L. Tarquinius propter humanitatem atque doctrinam Anco regi familiaris est factus, usque eo, ut consiliorum omnium particeps et socius pæne regni putaretur. Erat in eo præterea summa comitas, summa in omnes cives opis, auxilii, defensionis, largiendi etiam benignitas. Itaque mortuo Marcio cunctis populi suffragiis rex est creatus L. Tarquinius: sic enim suum nomen ex Græco nomine inflexerat, ut in omni genere hujus populi consuetudinem videretur imitatus.

9 Resp. II. 20, 35.

« IndietroContinua »