Immagini della pagina
PDF
ePub

L. TARQUINIUS SUPERBUS.

10. Illi injusto domino atque acerbo aliquamdiu in rebus gerundis prospere fortuna comitata est. Nam et omne Latium bello devicit, et Suessam Pometiam, urbem opulentam refertamque, cepit; et maxima auri argentique præda locupletatus votum patris Capitolii ædificatione persolvit, et colonias deduxit, et institutis eorum, a quibus ortus erat, dona magnifica, quasi libamenta prædarum, Delphos ad Apollinem misit.

non erat ; et

Rex ille primum optimi regis cæde maculatus, integra mente quum metueret ipse pœnam sceleris sui summam, metui se volebat. Deinde victoriis divitiisque subnixus exsultabat insolentia, neque suos mores regere poterat, neque suorum libidines.

Expulso Tarquinio tantum odium populum Romanum regalis nominis tenuit, quantum tenuerat post obitum vel potius excessum Romuli desiderium. Itaque ut tum carere rege, sic pulso Tarquinio nomen regis audire non poterat.

10 Resp. II. 24, 44; 25, 45; 30, 52.

SECOND COURSE.

СНАР. І.

THE DEITY.

1. NULLUM est animal præter hominem, quod habeat notitiam aliquam dei.

2. Omnibus innatum est et in animo quasi insculptum, esse deos.

3. Multi de diis prava sentiunt ; omnes tamen esse vim et naturam divinam arbitrantur : nec vero id collocutio hominum aut consensus effecit, non institutis opinio est confirmata, non legibus omni autem in re consensio omnium gentium lex naturæ putanda est.

4. Esse præstantem aliquam æternamque naturam, pulchritudo mundi ordoque rerum cælestium cogit confiteri.

5. Quid potest esse tam apertum tamque

1 Leg. 1. 8, 24. 2 N. D. II. 4, 12.- 8 Tusc. I. 13, 30. - Div. II. 72, 148.. - N. D. II. 2, 4.

perspicuum, quum cælum suspeximus cælestiaque contemplati sumus, quam esse aliquod numen præstantissimæ mentis, quo hæc regantur ? Quod nisi cognitum comprehensumque animis haberemus, non tam stabilis opinio permaneret, nec confirmaretur diuturnitate temporis, nec una cum seculis ætatibusque hominum inveterari potuisset.

6. Quis potest esse tam aversus a vero, tam præceps, tam mente captus, qui neget, hæc omnia, quæ videmus, deorum immortalium nutu atque potestate administrari?

7. Sit igitur hoc a principio persuasum civibus, dominos esse omnium rerum ac moderatores deos, eaque, quæ gerantur, eorum geri judicio ac numine, eosdemque optime de genere hominum mereri, et, qualis quisque sit, quid agat, quid in se admittat, qua mente, qua pietate colat religiones, intueri, piorumque et impiorum habere rationem.

8. Cultus deorum est optimus idemque castissimus atque sanctissimus plenissimusque pietatis, ut eos semper pura, integra, incorrupta

et mente et voce veneremur.

9. Bene dictum est a Pythagora, doctissimo

6 Cat. III. 9, 21. 28, 71.9 Leg.

[blocks in formation]

II. 11, 26.

viro, tum maxime et pietatem et religionem versari in animis, quum rebus divinis operam daremus.

10. Deos placatos pietas efficiet et sanctitas.

11. Donis impii ne placare audeant deos: Platonem audiant, qui vetat dubitare, qua sit mente futurus deus, quum vir nemo bonus ab improbo se donari velit.

12. Haud scio an, pietate adversus deos sublata, fides etiam et societas generis humani et una excellentissima virtus, justitia, tollatur.

13. Xerxes inflammasse templa Græciæ dicitur, quod parietibus includerent deos, quibus omnia deberent esse patentia ac libera, quorumque hic mundus omnis templum esset et domus.

CHAP. II.

MAN.

1. Inanimum est omne, quod pulsu agitatur externo; quod autem animal est, id motu cietur interiore et suo.

2. Homines, etsi aliis multis, tamen hoc

Leg. II. 16, 41. — 12 N. D. I. 1 Tusc. I. 23, 54.

10 Off. II. 3, 11. 11 2, 4.13 Leg. II. 10, 26. Fin. II. 14, 45.

uno a bestiis plurimum differunt, quod rationem habent a natura datam, mentemque et acrem et vigentem, celerrimeque multa simul agitantem, et, ut ita dicam, sagacem.

3. Ut bestiis aliud alii præcipui a natura datum est, quod suum quæque retinet, nec discedit ab eo; sic homini multo quiddam præstantius etsi præstantia debent ea dici, quæ habent aliquam comparationem; humanus autem animus, decerptus ex mente divina, cum alio nullo, nisi cum ipso deo, si hoc fas est dictu, comparari potest.

4. Cyrenaici * non viderunt, ut ad cursum equum, ad arandum bovem, ad indagandum canem ; sic hominem ad duas res, ut ait Aristoteles, ad intelligendum et ad agendum esse natum, quasi mortalem deum.

5. Quid interest, utrum ex homine se convertat quis in beluam, an in hominis figura immanitatem gerat beluæ?

6. Si nemo est, quin emori malit, quam converti in aliquam figuram bestiæ, quamvis hominis mentem sit habiturus; quanto est miserius, in hominis figura animo esse efferato? mihi quidem tanto videtur, quanto præstabilior est animus corpore.

3 Tusc. V. 13, 38.4 Fin. II. 13, 39. — Off. III. 20, 82. Resp. IV. 1, 3, Fr.

« IndietroContinua »