Immagini della pagina
PDF
ePub

7. Ut in corporibus magnæ dissimilitudines sunt alios videmus velocitate ad cursum, alios viribus ad luctandum valere; itemque in formis aliis dignitatem inesse, aliis venustatem sic in animis exsistunt majores etiam varietates.

8. Ipsi animi, magni refert, quali in corpore locati sint. Multa enim e corpore exsistunt, quæ acuant mentem; multa, quæ obtundant.

9. Sæpe aut cogitatione aut aliqua vi morbi impediti apertis atque integris et oculis et auribus nec videmus nec audimus : ut facile intelligi possit, animum et videre et audire, non eas partes, quæ quasi fenestræ sunt animi.

10. Illud videto, ut deum noris, etsi ejus ignores et locum et faciem, sic animum tibi tuum notum esse oportere, etiam si ignores et locum et formam.

11. Mihi quidem, naturam animi intuenti, multo difficilior occurrit cogitatio multoque obscurior, qualis animus in corpore sit, tamquam alienæ domi, quam qualis, quum exierit et in liberum cælum quasi domum suam venerit.

12. Dicæarchus et Aristoxenus, quia difficilis erat animi, quid aut qualis esset, intelligentia, nullum omnino animum esse dixerunt. Est illud quidem vel maximum, animo ipso animum videre : et nimirum hanc habet vim præ

7 Off. I. 30, 107.8 Tusc. I. 33, 80.9 1. 20, 46. 10 1. 29, 70.-11 I. 22, 51. 11 12 I. 22, 51.

ceptum Apollinis, quo monet, ut se quisque noscat. Non enim, credo, id præcipit, ut membra nostra aut staturam figuramve noscamus. Neque nos corpora sumus; neque ego, tibi hæc dicens, corpori tuo dico. Quum igitur, nosce te, dicit, hoc dicit, nosce animum tuum. Nam corpus quidem quasi vas est aut aliquod animi receptaculum ab animo tuo quidquid agitur, id agitur a te.

13. Quæro, quam vim habeat libra illa Critolai; qui quum in alteram lancem animi bona imponat, in alteram corporis et externa; tantum propendere illam lancem putet, ut terram et maria deprimat.

CHAP. III.

CONSCIENCE.

1. Sapientibus conscientia ipsa factorum egregiorum amplissimum virtutis est præmium.

2. Mea mihi conscientia pluris est quam omnium sermo.

3. Illud est hominis magni atque sapientis,

13 Tusc. V. 17, 51. 1 Resp. VI. 8, 17-2 Att. XII. 28, 3. 3 Cluent. 58, 159.

maximi æstimare conscientiam mentis suæ, quam ab diis immortalibus accepimus, quæ a nobis divelli non potest: quæ si optimorum consiliorum atque factorum testis in omni vita nobis erit, sine ullo metu et summa cum honestate vivemus.

4. Magna vis est conscientiæ, et magna in utramque partem: ut neque timeant, qui nihil commiserint, et pœnam semper ante oculos versari putent, qui peccarint.

5. Si bene sentire recteque facere satis est ad bene beateque vivendum, vereor, ne eum, qui se optimorum consiliorum conscientia sustentare possit, miserum esse nefas sit dicere.

6. Simus igitur ea mente, quam ratio et veritas præscribit, ut nihil in vita nobis præstandum præter culpam putemus; eaque quum careamus, omnia humana placate et moderate feramus.

7. Nolite putare, ut in scena videtis, homines consceleratos impulsu deorum terreri Furiarum tædis ardentibus. Sua quemque fraus, suum facinus, suum scelus, sua audacia de sanitate ac mente deturbat. Hæ sunt impiorum furiæ, hæ flammæ, hæ faces.

8. Alexandrum regem videmus, qui quum

Mil. 23, 61.5, 6 Fam. VI. 1, 3, 4.—7 Pis. 20, 46. 8 Tusc. IV. 37, 79.

interemisset Clitum, familiarem suum, vix a se manus abstinuit: tanta vis fuit pœnitendi.

CHAP. IV.

VIRTUE.

1. Nulla est laus, ibi esse integrum, ubi nemo est, qui aut possit aut conetur corrumpere.

2. Divitias sine divitum esse: tu virtutem præfer divitiis. Nam si voles divitias cum virtute comparare, vix satis idoneæ tibi videbuntur divitiæ, quæ virtutis pedisequæ sint.

3. Quis dubitet, quin in virtute divitiæ sint? quoniam nulla possessio, nulla vis auri et argenti, pluris quam virtus æstimanda est.

4. Nihil est amabilius virtute, nihil, quod magis alliciat ad diligendum; quippe quum propter virtutem et probitatem eos etiam, quos nunquam vidimus, quodam modo diligamus.

5. Homines * eos viros suspiciunt maximisque efferunt laudibus, in quibus existimant se excellentes quasdam et singulares perspicere

1 Verr. I. 16, 46. - Heren. IV. 14, 20. 3 Parad. Læl. 8, 28. —5 Off. II. 10, 36.

VI. 2, 48. -

virtutes; despiciunt autem eos et contemnunt, in quibus nihil virtutis, nihil animi, nihil nervorum putant.

6. Admiratione afficiuntur ii, qui anteire ceteris virtute putantur et quum omni carere dedecore, tum vero iis vitiis, quibus alii non facile possunt obsistere.

7. Negat Epicurus jucunde posse vivi, nisi cum virtute vivatur.

[ocr errors]

8. Socrates, quum esset ex eo quæsitum, Archelaum, Perdiccæ filium, qui tum fortunatissimus haberetur, nonne beatum putaret ? Haud scio, inquit ; nunquam enim cum eo collocutus sum. - Ain' tu? aliter id scire non potes?— Nullo modo. - Tu igitur ne de Persarum quidem rege magno potes dicere, beatusne sit. - An ego possim, quum ignorem, quam sit doctus, quam vir bonus ?-Quid ? tu in eo sitam vitam beatam putas ? - Ita prorsus existimo; bonos beatos, improbos miMiser ergo Archelaus? — Certe, si

seros.

-

injustus.

9. Plerumque improborum facta primo suspicio insequitur; deinde sermo atque fama ; tum accusator; tum judex: multi etiam ipsi se indicaverunt. Quod si qui satis sibi contra

"Off. II. 10, 37.7 Tusc. III. 20, 49. — V. 12, 34. Fin. I. 16, 50.

« IndietroContinua »