Immagini della pagina
PDF
ePub

doctus est, cum grata recordatione in mente versetur?

9. Cujus opes tantæ esse possunt, aut unquam fuerunt, quæ sine multorum amicorum officiis stare possint? quæ certe, sublata memoria et gratia, nulla exstare possunt.

10. Illud Hesiodium laudatur a doctis, quod eadem mensura reddere jubet, qua acceperis, aut etiam cumulatiore, si possis.

11. Si ea, quæ utenda acceperis, majore mensura, si modo possis, jubet reddere Hesiodus; quidnam beneficio provocati facere debemus? An imitari agros fertiles, qui multo plus efferunt quam acceperunt? Etenim si in eos, quos speramus nobis profuturos, non dubitamus officia conferre; quales in eos esse debemus, qui jam profuerunt?

12. In collocando beneficio et in referenda gratia, si cetera paria sunt, hoc maxime officii est, ut quisque maxime opis indigeat, ita ei potissimum opitulari: quod contra fit a plerisque. A quo enim plurimum sperant, etiam si is non eget, tamen ei potissimum inserviunt.

13. Etiam gregarii milites faciunt inviti, ut coronam dent civi civicam, et se ab aliquo servatos esse fateantur; non quo turpe sit,

9 Planc. 33, 80. - 10 Brut. 4, 15.-" Off. I. 15, 48.12 I. 15, 49. -13 Planc. 30, 72.

protectum in acie ex hostium manibus eripi, (nam id accidere nisi forti viro et pugnanti cominus non potest,) sed onus beneficii reformidant, quod permagnum est, alieno debere idem, quod parenti.

14. Heraclitus* universos ait Ephesios esse morte multandos, quod, quum civitate expellerent Hermodorum, ita locuti sint: "Nemo de nobis unus excellat; sin quis exstiterit, alio in loco et apud alios sit." Quid? Aristides nonne ob eam causam expulsus est patria, quod præter modum justus esset? Quanti vero ista civitas æstimanda est, ex qua boni sapientesque pelluntur?

CHAP. VIII.

FORTITUDE.

1. Constantem quendam volumus, sedatum, gravem, humana omnia prementem illum esse, quem magnanimum et fortem virum dicimus.

2. Nunquam omnino periculi fuga committendum est, ut imbelles timidique videamur; sed

14 Tusc. V. 36, 105; 37, 109. - -1 IV. 28, 61. —2 Off. I. 24, 83.

fugiendum etiam illud, ne offeramus nos periculis sine causa, quo esse nihil potest stultius.

3. In tranquillo tempestatem adversam optare dementis est; subvenire autem tempestati quavis ratione sapientis.

4. In adeundis periculis consuetudo imitanda medicorum est, qui leviter ægrotantes leniter curant, gravioribus autem morbis periculosas curationes et ancipites adhibere coguntur.

5. Ea animi elatio, quæ cernitur in periculis et laboribus, si justitia vacat pugnatque non pro salute communi, sed pro suis commodis, in vitio est. Non modo enim id virtutis non est, sed est potius immanitatis omnem humanitatem repellentis.

6. Præclarum illud Platonis: "Non, inquit, solum scientia, quæ est remota ab justitia, calliditas potius quam sapientia est appellanda; verum etiam animus paratus ad periculum, si sua cupiditate, non utilitate communi impellitur, audaciæ potius nomen habeat, quam fortitudinis."

7. Proposita invidia, morte, pœna, qui nihilo segnius rem publicam defendit, is vir vere putandus est. Populi grati est, præmiis afficere bene

3, 4 Off. I. 24, 83. — 5 I. 19, 62. — 6 I. 19, 63. — 7 Mil. 30, 82.

meritos de re publica cives; viri fortis, ne suppliciis quidem moveri, ut fortiter fecisse pœni

teat.

8. Inter omnes hoc constat, nec doctos homines solum, sed etiam indoctos, virorum esse fortium et magnanimorum et patientium et humana vincentium, toleranter dolorem pati; nec vero quisquam fuit, qui eum, qui ita pateretur, non laudandum putaret.

9. Gemitus si levationis aliquid afferret, tamen videremus, quid esset fortis et animosi viri: quum vero nihil imminuat doloris, cur frustra turpes esse volumus? Quid est enim fletu muliebri viro turpius?

10. Ad ferendum dolorem placide atque sedate plurimum proficit, toto pectore, ut dicitur, cogitare, quam id honestum sit. Sumus enim natura studiosissimi appetentissimique honestatis: cujus si quasi lumen aliquod adspexerimus, nihil est, quod, ut eo potiamur, non parati simus et ferre et perpeti.

11. Ex hoc cursu atque impetu animorum ad veram laudem atque honestatem illa pericula adeuntur in præliis: non sentiunt viri fortes in acie vulnera; vel si sentiunt, se mori malunt, quam tantillum modo de dignitatis gradu demo

* Tusc. II. 18, 43. — 9 II. 24, 57. ——— 10, 11 II. 24, 58.

veri. Fulgentes gladios hostium videbant Decii, quum in aciem eorum irruebant. His levabat omnem vulnerum metum nobilitas mortis et gloria.

12. Leonidas, rex Lacedæmoniorum, se in Thermopylis trecentosque eos, quos eduxerat Sparta, quum esset proposita aut fuga turpis aut gloriosa mors, opposuit hostibus.

13. Fuit Lacedæmoniorum* gens fortis, dum Lycurgi leges vigebant. E quibus unus, quum Perses hostis in colloquio dixisset glorians, Solem præ jaculorum multitudine et sagittarum non videbitis: In umbra igitur, inquit, pugnabimus.

14. Qualis tandem Lacæna? quæ quum filium in prælium misisset et interfectum audisset, Idcirco, inquit, genueram, ut esset, qui pro patria mortem non dubitaret occumbere.

15. Epaminondas* quum vicisset Lacedæmonios apud Mantineam, atque ipse gravi vulnere exanimari se videret, ut primum dispexit, quæsivit, salvusne esset clypeus? Quum salvum esse flentes sui respondissent, rogavit, essentne fusi hostes? Quum id quoque, ut cupiebat, audivisset, evelli jussit eam, qua erat transfixus, hastam. Ita multo sanguine profuso, in lætitia et in victoria est mortuus.

12 Fin. II. 30, 97.13, 14 Tusc. I. 42, 101.15 Fin. II. 30, 97.

« IndietroContinua »