Immagini della pagina
PDF
ePub

16. In primis meditemur illud, ut patientia dolorum in omni genere se æquabilem præbeat. Sæpe enim multi, qui aut propter victoriæ cupiditatem aut propter gloriæ, aut etiam, ut jus suum et libertatem tenerent, vulnera exceperunt fortiter et tulerunt, iidem omissa contentione dolorem morbi ferre non possunt.

17. Fortitudo est igitur affectio animi legi summæ in perpetiendis rebus obtemperans; vel conservatio stabilis judicii in eis rebus, quæ formidolosæ videntur, subeundis et repellendis.

CHAP. IX.

CONTENTMENT.

1. Contentum suis rebus esse maximæ sunt certissimæque divitiæ.

2. Nihil est tam angusti animi tamque parvi, quam amare divitias; nihil honestius magnificentiusque, quam pecuniam contemnere, si non habeas; si habeas, ad beneficentiam libe. ralitatemque conferre.

16 Tusc. II. 27, 65. 17 IV. 24, 53.- 1 Parad. VI. 3, 51.2 Off. I. 20, 68.

3. Curio ad focum sedenti magnum auri pondus Samnites quum attulissent, repudiati sunt. Non enim aurum habere præclarum sibi videri dixit, sed eis, qui haberent aurum, im

perare.

4. Ut stultitia, etsi adepta est, quod concupivit, nunquam se tamen satis consecutam putat sic sapientia semper eo contenta est, quod adest, neque eam unquam sui pœnitet.

5. Quotidie nos ipsa natura admonet, quam paucis, quam parvis rebus egeat, quam vilibus.

6. Socrates, in pompa quum magna vis auri argentique ferretur, Quam multa non desidero, inquit.

7. Scythæ Anacharsis* epistola fertur his verbis: "Anacharsis Hannoni salutem. Mihi amictui est Scythicum tegimen; calciamentum solorum callum; cubile terra; pulpamentum fames; lacte, caseo, carne vescor."

8. Civitates quædam universæ, more doctæ, parsimonia delectantur. Persarum a Xenophonte victus exponitur : quos negat ad panem adhibere quidquam præter nasturtium.

9. Socratem, qui voluptatem nullo loco nu

3 Cato, 16, 55. -4 Tusc. V. 18, 54.5 V. 35, 102. — 6 V. 32, 91.7 V. 32, 90. 8 V. 34, 99. 9 Fin. II. 28, 90.

[ocr errors]

merat, audio dicentem, cibi condimentum esse famem, potionis sitim.

10. Socratem ferunt, quum usque ad vesperum contentius ambularet, quæsitumque esset ex eo, quare id faceret, respondisse: se, quo melius cœnaret, opsonare ambulando famem.

11. Quid? victum Lacedæmoniorum in philitiis nonne videmus ? Ubi quum tyrannus cœnavisset Dionysius, negavit, se jure illo nigro, quod cœnæ caput erat, delectatum. Tum is, qui illa coxerat : "minime mirum ; condimenta enim defuerunt." Quæ tandem ? in. quit ille." Labor in venatu, sudor, cursus ad Eurotam, fames, sitis; his enim rebus Lacedæmoniorum epulæ condiuntur."

12. Darius in fuga, quum aquam turbidam et cadaveribus inquinatam bibisset, negavit, unquam se bibisse jucundius: nunquam videlicet sitiens biberat. Nec esuriens Ptolemæus ederat cui quum peragranti Ægyptum, comitibus non consecutis, cibarius in casa panis datus esset, nihil visum est illo pane jucundius.

10 Tusc. V. 34, 97.11 V. 34, 98.12 V. 34, 97.

CHAP. X.

THE PASSIONS.

1. Quemadmodum temperantia sedat appetitiones, et efficit, ut eæ rectæ rationi pareant, conservatque considerata judicia mentis: sic huic inimica intemperantia omnem animi statum inflammat, conturbat, incitat.

2. Nihil melius, quam quod est in consuetudine sermonis Latini, quum exisse ex potestate dicimus eos, qui effrenati feruntur aut libidine aut iracundia. - Qui igitur exisse ex potestate dicuntur, idcirco dicuntur, quia non sunt in potestate mentis: cui regnum totius animi a natura tributum est.

3. Distrahuntur in contrarias partes impotentium cupiditates. Quum huic obsecutus sis, illi est repugnandum.

4. Neque civitas in seditione beata esse potest, nec in discordia dominorum domus : quo minus animus a se ipse dissidens secumque discordans gustare partem ullam liquidæ voluptatis et liberæ potest; atque pugnantibus et contrariis studiis consiliisque semper utens nihil quieti videre, nihil tranquilli potest.

1 Tusc. IV. 9, 22. 2 III. 5, 11. —3 V. 20, 60.4 Fin. I. 18, 58.

5. Quemadmodum oculus conturbatus non est probe affectus ad suum munus fungendum; sic conturbatus animus non est aptus ad exsequendum munus suum. Munus autem animi

est, ratione bene uti.

6. Quis dubitarit, quin ægrotationes animi, qualis est avaritia, gloriæ cupiditas, ex eo, quod magni æstimetur ea res, ex qua animus ægrotat, oriantur?

7. Quum præcipitur, ut nobismet ipsis imperemus, hoc præcipitur, ut ratio coërceat temeritatem. Est in animis omnium fere natura molle quiddam, demissum, humile, enervatum quodammodo et languidum. Si nihil esset aliud, nihil esset homine deformius. Sed præsto est domina omnium et regina, ratio. Hæc ut imperet illi parti animi, quæ obedire debet, id videndum est viro.

8. Qui vero probari potest, ut sibi mederi animus non possit, quum ipsam medicinam corporis animus invenerit, quumque ad corporum sanationem multum ipsa corpora et natura valeat, nec omnes, qui curari se passi sunt, continuo etiam convalescant; animi autem, qui se sanari voluerint, præceptisque

[ocr errors]

5 Tusc. III. 7, 15.-6 IV. 37, 79.7 II. 21, 47.8 III. 3, 5.

« IndietroContinua »