Immagini della pagina
PDF
ePub

sapientium paruerint, sine ulla dubitatione sanentur ?

9. Ut maris tranquillitas intelligitur, nulla ne minima quidem aura fluctus commovente ; sic animi quietus et placatus status cernitur, quum perturbatio nulla est, qua moveri queat.

10. Iratos proprie dicimus exisse de potestate, id est, de consilio, de ratione, de mente; horum enim potestas in totum animum esse debet. His aut subtrahendi sunt ei, in quos impetum conantur facere, dum se ipsi colligant quid est autem se ipsum colligere, nisi dissipatas animi partes rursum in suum locum cogere? aut rogandi orandique sunt, ut, si quam habent ulciscendi vim, differant in tempus aliud, dum defervescat ira. Ex quo illud laudatur Archytæ: qui quum villico factus esset iratior, Quo te modo, inquit, accepissem, nisi iratus essem!

CHAP. XI.

PLEASURE.

1. Cyrenaici omne bonum in voluptate po

Tusc. V. 6, 16.10 IV. 36, 77.

—1 Off. III. 33, 116.

suerunt, virtutemque censuerunt ob eam rem esse laudandam, quod efficiens esset voluptatis.

2. Si in ipso corpore multa voluptati præponenda sunt, ut vires, valetudo, velocitas, pulchritudo; quid tandem in animis censes? in quibus doctissimi illi veteres inesse quiddam cæleste et divinum putaverunt.

3. Difficile dictu est, quænam causa sit, cur ea, quæ maxime sensus nostros impellunt voluptate et specie prima acerrime commovent, ab iis celerrime fastidio quodam et satietate abalienemur.

4. Pertinet ad omnem officii quæstionem, semper in promptu habere, quantum natura hominis pecudibus reliquisque beluis antecedat. Illæ nihil sentiunt nisi voluptatem, ad eamque feruntur omni impetu; hominis autem mens discendo alitur et cogitando, semper aliquid aut anquirit aut agit, videndique et audiendi delectatione ducitur.

5. Si quis est paullo erectior, quamvis voluptate capiatur, occultat et dissimulat appetitum voluptatis propter verecundiam. Ex quo intelligitur, corporis voluptatem non satis esse dignam hominis præstantia, eamque contemni

2 Fin. II. 34, 114. - Or. III. 25, 98.4, Off. I. 30, 105.

et rejici oportere; sin sit quispiam, qui aliquid tribuat voluptati, diligenter ei tenendum esse ejus fruendæ modum.

6. Nunquam mehercule ego neque pecunias istorum, neque tecta magnifica, neque opes, neque imperia, neque eas, quibus maxime adstricti sunt, voluptates in bonis rebus aut expetendis esse duxi: quippe quum viderem, homines rebus his circumfluentes ea tamen desiderare maxime, quibus abundarent. Neque enim expletur unquam nec satiatur cupiditatis sitis; neque solum, ea qui habent, libidine augendi cruciantur, sed etiam amittendi metu.

7. Xerxes quidem, refertus omnibus præmiis donisque fortunæ, non equitatu, non pedestribus copiis, non navium multitudine, non infinito pondere auri contentus, præmium proposuit, qui invenisset novam voluptatem.

8. Qui ita frui volunt cupiditatibus, ut nulli propter eas dolores consequantur, et qui suum judicium retinent, ne voluptate victi faciant id, quod sentiunt non esse faciendum; hi voluptatem maximam adipiscuntur prætermittenda voluptate.

6 Parad. I. 1, 6.-7 Tusc. V. 7, 20. — Fin. I. 14, 48.

CHAP. XII.

SUFFERING.

1. Ut magnas utilitates adipiscimur hominum conspiratione atque consensu, sic nulla tam detestabilis pestis est, quæ non homini ab homine

nascatur.

2. Omne malum nascens facile opprimitur, inveteratum fit plerumque robustius.

3. Quid est, quod plus valeat ad ponendum dolorem, quam quum est intellectum, nihil profici et frustra esse susceptum.

4. Nullus est dolor, quem non longinquitas temporis minuat ac molliat.

5. Sensim enim et pedetentim progrediens extenuatur dolor: non quo ipsa res immutari soleat aut possit; sed id, quod ratio debuerat, usus docet, minora esse ea, quæ sint visa majora.

6. Cyrenaici non omni malo ægritudinem effici censent, sed insperato et necopinato malo. Est id quidem non mediocre ad ægritudinem augendam; videntur enim omnia repentina graviora.

[ocr errors]

1 Off. II. 5, 16.- 2 Phil. V. 11, 31. 3 Tusc. III. 28, 66.-4 Fam. IV. 5, 6.- 5 Tusc. III. 22, 54.-6 III. 13,

7. Anaxagoram* ferunt, nuntiata morte filii, dixisse, sciebam me genuisse mortalem: quæ vox declarat, iis esse hæc acerba, quibus non fuerint cogitata.

8. Ergo id quidem non dubium, quin omnia, quæ mala putentur, sint improvisa graviora. Itaque, quoniam multum potest provisio animi et præparatio ad minuendum dolorem, sint semper omnia humana homini meditata.

CHAP. XIII.

HONOR AND FAME.

1. Gloria est consentiens laus bonorum, incorrupta vox bene judicantium de excellente virtute: ea virtuti resonat tamquam imago. Quæ quia recte factorum plerumque comes est, non est bonis viris repudianda.

2. Admiratione afficiuntur ii, qui anteire ceteris virtute putantur et quum omni carere dedecore, tum vero iis vitiis, quibus alii non facile possunt obsistere.

7,8 Tusc. III. 14, 30.

.1 III. 2, 3.

2 Off. II. 10, 37.

« IndietroContinua »