Immagini della pagina
PDF
ePub

minerint verecundiæ: quod erit facilius, si in ejusmodi quidem rebus majores natu volent in

teresse.

3. Qui adolescentium peccatis ignosci putant oportere, falluntur, propterea quod ætas illa non est impedimento bonis studiis. At hi sapienter faciunt, qui adolescentes maxime castigant, ut, quibus virtutibus omnem vitam tueri possint, eas in ætate maturissima velint comparare.

4. Senibus autem labores corporis minuendi, exercitationes animi etiam augendæ videntur ; danda vero opera, ut et amicos et juventutem et maxime rem publicam consilio et prudentia quam plurimum adjuvent.

5. Nihil autem magis cavendum est senectuti, quam ne languori se desidiæque dedat. Luxuria vero quum omni ætati turpis, tum senectuti fœdissima est. Sin autem etiam libidinum intemperantia accesserit, duplex malum est, quod et ipsa senectus dedecus concipit et facit adolescentium impudentiorem intemperantiam.

6. Aptissima sunt arma senectutis artes exercitationesque virtutum : quæ in omni ætate

3 Heren. IV. 17, 25. — 4, 5 Off. I. 34, 123. — Cato,

cultæ, quum diu multumque vixeris, mirificos efferunt fructus, non solum quia nunquam deserunt, ne extremo quidem tempore ætatis, verum etiam quia conscientia bene actæ vitæ multorumque bene factorum recordatio jucundissima est.

7. Cyrus apud Xenophontem eo sermone, quem moriens habuit, quum admodum senex esset, negat se unquam sensisse senectutem suam imbecilliorem factam, quam adolescentia fuisset.

8. Leontinus Gorgias centum et septem complevit annos, neque unquam in suo studio atque opere cessavit. Qui, quum ex eo quæreretur, cur tamdiu vellet esse in vita, nihil habeo, inquit, quod accusem senectutem. Præclarum responsum et docto homine dignum! Sua enim vitia insipientes et suam culpam in senectutem conferunt.

9. Dux ille Græciæ nusquam optat, ut Ajacis similes habeat decem, at ut Nestoris; quod si acciderit, non dubitat, quin brevi sit Troja peritura.

10. Lysandrum Lacedæmonium dicere aiunt solitum, Lacedæmonem esse honestissimum domicilium senectutis ; nusquam enim tantum tribuitur ætati, nusquam est senectus honora

7 Cato, 9, 30. — § 5, 13. — 9 10, 31.- 10 18, 63.

tior. Quin etiam memoriæ proditum est, quum Athenis ludis quidam in theatrum grandis natu venisset, in magno consessu locum nusquam ei datum a suis civibus; quum autem ad Lacedæmonios accessisset, qui, legati quum essent, certo in loco consederant, consurrexisse omnes et senem illum sessum recepisse. Quibus quum a cuncto consessu plausus esset multiplex datus, dixisse ex iis quendam : Athenienses scire, quæ recta essent, sed facere nolle.

CHAP. XVI.

LITERARY AND SCIENTIFIC

PURSUITS.

1. In primis hominis est propria veri inquisitio atque investigatio. Itaque quum sumus necessariis negotiis curisque vacui, tum avemus aliquid videre, audire, addiscere, cognitionemque rerum aut occultarum aut admirabilium ad beate vivendum necessariam ducimus.

2. Omnes artes, quæ ad humanitatem pertinent, habent quoddam commune vinculum, et quasi cognatione quadam inter se continentur.

1 Off. I. 4, 13.—2 Arch. 1, 2.

3. Hæc studia adolescentiam alunt, senectutem oblectant, secundas res ornant, adversis perfugium ac solatium præbent, delectant domi, non impediunt foris, pernoctant nobiscum, peregrinantur, rusticantur.

4. Quamobrem pergite, ut facitis, adolescentes, atque in id studium, in quo estis, incumbite, ut et vobis honori et amicis utilitati et rei publicæ emolumento esse possitis.

5. Ut ager, quamvis fertilis, sine cultura fructuosus esse non potest; sic sine doctrina animus: ita est utraque res sine altera debilis.

6. Subacto mihi ingenio opus est, ut agro non semel arato, sed novato et iterato, quo meliores fetus possit et grandiores edere. Subactio autem est usus, auditio, lectio, literæ.

7. Magni interest, quos quisque audiat quotidie domi, quibuscum loquatur a puero, quemadmodum patres, pædagogi, matres etiam loquantur.

8. Exercenda est etiam memoria, ediscendis ad verbum quam plurimis et nostris scriptis et alienis.

9. Caput autem est, quod minime facimus : (est enim magni laboris, quem plerique fugi

[ocr errors]

3 Arch. 7, 16. 4 De Or. I, 8, 34. 5 Tusc. II. 5, 13.- De Or. Il. 30, 131.—7 Brut. 58, 210. 8 De Or. I. 34, 157. I. 33, 150.

Stilus op

mus :) quam plurimum scribere. timus et præstantissimus dicendi effector ac magister.

10. Omnes artes aliter ab iis tractantur, qui eas ad usum transferunt; aliter ab iis, qui ipsarum artium tractatu delectati nihil in vita sunt aliud acturi.

11. Videmus, ex eodem quasi ludo summorum in suo cujusque genere artificum et magistrorum exisse discipulos dissimiles inter se ac tamen laudandos; quum ad cujusque naturam institutio doctoris accommodaretur.

12. Cujus est vel maxime insigne illud exemplum, quod dicebat Isocrates, doctor singularis, se calcaribus in Ephoro, contra autem in Theopompo frenis uti solere. Alterum enim exsultantem verborum audacia reprimebat, alterum cunctantem et quasi verecundantem incitabat.

13. Ultimas terras lustrasse Pythagoram, Democritum, Platonem accepimus; ubi enim quid esset, quod disci posset, eo veniendum judica

verunt.

14. Cui non sunt auditæ Demosthenis vigiliæ qui dolere se aiebat, si quando opificum antelucana victus esset industria.

10 De Or. III. 23, 86. — 11, 12 III. 9, 36. — 13, 14 Tusc. IV. 19, 44.

« IndietroContinua »