Immagini della pagina
PDF
ePub

15. Multi naturæ vitium meditatione atque exercitatione sustulerunt: ut Demosthenem scribit Phalereus, quum RHO dicere nequiret, exercitatione fecisse, ut planissime diceret.

16. In Demosthene* tantum studium fuisse tantusque labor dicitur, ut primum impedimenta naturæ diligentia industriaque superaret; quumque ita balbus esset, ut ejus ipsius artis, cui studeret, primam literam non posset dicere, perfecit meditando, ut nemo planius esse locutus putaretur; qui etiam, ut memoriæ proditum est, conjectis in os calculis, summa voce versus multos uno spiritu pronuntiare consuescebat, neque is consistens in loco, sed inambulans atque adscensu ingrediens arduo.

17. Erat in M. Catone * inexhausta aviditas legendi, nec satiari poterat ; quippe qui ne reprehensionem quidem vulgi inanem reformidans, in ipsa curia soleret legere sæpe, dum senatus cogeretur, nihil operæ rei publicæ detrahens.

18. P. Scipionem, eum, qui primus Africacanus appellatus est, dicere solitum scripsit Cato, qui fuit ejus fere æqualis, nunquam se minus otiosum esse, quam quum otiosus, nec mi

15 Div. II. 46, 96. 16 De Or. 1. 61, 260. III. 2, 7. -18 Off. III. 1, 1.

17 Fin.

nus solum, quam quum solus esset. Magnifica vero vox et magno viro ac sapiente digna! quæ declarat, illum et in otio de negotiis cogitare et in solitudine secum loqui solitum.

CHAP. XVII.

ELOQUENCE.

1. Quamquam omnis locutio oratio est, tamen unius oratoris locutio hoc proprio signata nomine est.

2. Quid eloquentia præstabilius vel admiratione audientium vel spe indigentium vel eorum, qui defensi sunt, gratia ?

3. Nihil est tam incredibile, quod non dicendo fiat probabile; nihil tam horridum, tam incultum, quod non splendescat oratione et tamquam excolatur.

4. Ut in vita, sic in oratione nihil est difficilius, quam, quid deceat, videre.

5. Nonne satius est mutum esse, quam, nemo intelligat, dicere?

1 Or. 19, 64.

.4 Or. 21, 70.

quod

-2 Off. II. 19, 66. 3 Parad. Proœm. 3.

[ocr errors]

5 Phil. III. 9, 22.

6. Omnist cura mea solet in hoc versari semper, si possim, ut boni aliquid efficiam dicendo; sin id minus, ut certe ne quid mali.

7. Semper oratorum eloquentiæ moderatrix fuit auditorum prudentia. Omnes enim, qui probari volunt, voluntatem eorum, qui audiunt, intuentur; ad eamque et ad eorum arbitrium et nutum totos se fingunt et accommodant.

8. Volot se efferat in adolescente fecunditas. Nam facilius sicut in vitibus revocantur ea, quæ sese nimium profuderunt, quam, si nihil valet materies, nova sarmenta cultura excitantur: ita volo esse in adolescente, unde aliquid amputem. Non enim potest in eo succus esse diuturnus, quod nimis celeriter est maturitatem assecutum.

9. Hoc uno præstamus vel maxime feris, quod colloquimur inter nos, et quod exprimere dicendo sensa possumus. Quamobrem quis hoc non jure miretur summeque in eo elaborandum esse arbitretur, ut, quo uno homines maxime bestiis præstent, in hoc hominibus ipsis antecellat?

6 De Or. II. 75, 306.—7 Or. 8, 24. - De Or. II. 21, 88.9 I. 8, 32.

† Antonius is the speaker.

CHAP. XVIII.

FRIENDSHIP.

1. Hoc præstat amicitia propinquitati, quod ex propinquitate benevolentia tolli potest, ex amicitia non potest; sublata enim benevolentia amicitiæ nomen tollitur, propinquitatis manet.

2. Quoniam res humanæ fragiles caducæque sunt, semper aliqui anquirendi sunt, quos diligamus et a quibus diligamur; caritate enim benevolentiaque sublata omnis est e vita sublata jucunditas.

3. Quis est, pro deum fidem atque hominum, qui velit, ut neque diligat quemquam nec ipse ab ullo diligatur?

4. Solem e mundo tollere videntur, qui amicitiam e vita tollunt: qua nihil a diis immortalibus melius habemus, nihil jucundius.

5. Præclarum illud est, et, si quæris, rectum quoque et verum, ut eos, qui nobis carissimi esse debeant, æque ac nosmet ipsos amemus; ut vero plus, fieri nullo pacto potest. Ne optandum quidem est in amicitia, ut me ille plus, quam se; ego illum plus, quam me: perturbatio vitæ, si ita sit, atque officiorum omnium consequatur.

1 Læl. 5, 19. Tusc. III, 29, 73.

2 27, 102.3 15, 52.4 13, 47.

6. Ut benefici liberalesque sumus, non ut exigamus gratiam neque enim beneficium feneramur, sed natura propensi ad liberalitatem - sic amicitiam non spe mercedis adducti, sed quod omnis ejus fructus in ipso amore inest, expetendam putamus.

sumus

[ocr errors]

7. Atque etiam mihi quidem videntur, qui utilitatis causa fingunt amicitias, amabilissimum nodum amicitia tollere. Non enim tam utilitas parta per amicum, quam amici amor ipse delectat; tumque illud fit, quod ab amico est profectum, jucundum, si cum studio est profectum.

8. Plerique neque in rebus humanis quidquam bonum norunt, nisi quod fructuosum sit, et amicos tamquam pecudes eos potissimun diligunt, ex quibus sperant se maximum fructum esse cap

turos.

9. Digni sunt amicitia, quibus in ipsis inest causa, cur diligantur. Rarum genus! et quidem omnia præclara rara, nec quidquam difficilius, quam reperire, quod sit omni ex parte in suo genere perfectum.

10. Si tanta vis probitatis est, ut eam vel in eis, quos nunquam vidimus, vel, quod majus est, in hoste etiam diligamus; quid mirum, si animi hominum moveantur, quum eorum, quibuscum

Læl. 9, 31.—7 14, 51. — 8, 9 21, 79. — 10 9, 29.

« IndietroContinua »