Immagini della pagina
PDF
ePub

usu conjuncti esse possunt, virtutem et bonitatem perspicere videantur ?

11. Est boni viri, quem eundem sapientem licet dicere, hæc duo tenere in amicitia: primum, ne quid fictum sit neve simulatum; aperte enim vel odisse magis ingenui est, quam fronte occultare sententiam: deinde, non solum ab aliquo allatas criminationes repellere, sed ne ipsum quidem esse suspiciosum, semper aliquid existimantem ab amico esse violatum.

12. Accedat huc suavitas quædam oportet sermonum atque morum, haudquaquam mediocre condimentum amicitiæ. Tristitia autem et in omni re severitas habet illa quidem gravitatem, sed amicitia remissior esse debet et liberior et dulcior et ad omnem comitatem facilitatemque proclivior.

13. Hæc lex in amicitia sanciatur, ut neque rogemus res turpes nec faciamus rogati. Turpis enim excusatio est et minime accipienda quum in ceteris peccatis, tum si quis contra rem publicam se amici causa fecisse fateatur.

14. Hæc prima lex amicitiæ sanciatur, ut ab amicis honesta petamus, amicorum causa honesta faciamus; ne exspectemus quidem, dum rogemur; studium semper adsit, cunctatio absit; consilium vero dare audeamus libere.

" Læl. 18, 65.

12 18, 66.13 12, 40. -14 13, 44.

Plurimum in amicitia amicorum bene suadentium valeat auctoritas, eaque et adhibeatur ad monendum non modo aperte, sed etiam acriter, si res postulabit, et adhibitæ pareatur.

15. Scitum est illud Catonis, ut multa: melius de quibusdam acerbos inimicos mereri, quam eos amicos, qui dulces videantur: illos verum sæpe dicere, hos nunquam.

CHAP. XIX.

THE CIVIL GOVERNMENT.

1. Quum penes unum est omnium summa rerum, regem illum unum vocamus, et regnum ejus rei publicæ statum. Quum autem est penes delectos, tum illa civitas optimatium arbitrio regi dicitur. Illa autem est civitas popularis, (sic enim appellant,) in qua in populo sunt omnia.

2. Si qui voluptatibus ducuntur, et se vitiorum illecebris et cupiditatum lenociniis dediderunt, missos faciant honores. ne attingant rem publicam; patiantur virorum fortium labore se otio suo perfrui.

15 Læl. 24, 90.

1 Resp. I. 26, 42. - Sext. 66, 138.

3. Qui autem bonam famam bonorum, quæ sola vere gloria nominari potest, expetunt, aliis otium quærere debent et voluptates, non sibi. Sudandum est his pro communibus commodis, adeundæ inimicitiæ, subeunda sæpe pro re publica tempestates; cum multis audacibus, improbis, nonnunquam etiam potentibus, dimicandum.

4. Virtute gubernante rem publicam, quid potest esse præclarius ? quum is, qui imperat aliis, servit ipse nulli cupiditati; quum, quas ad res cives instituit et vocat, eas omnes complexus est ipse, nec leges imponit populo, quibus ipse non pareat, sed suam vitam ut legem præfert suis civibus.

5. Et qui bene imperat, paruerit aliquando necesse est, et qui modeste paret, videtur, qui aliquando imperet, dignus esse. Itaque oportet et eum, qui paret, sperare, se aliquo tempore imperaturum ; et illum, qui imperat, cogitare, brevi tempore sibi esse parendum.

6. Plato tum denique fore beatas res publicas putavit, si aut docti ac sapientes homines eas regere cœpissent, aut ii, qui regerent, omne suum studium in doctrina ac sapientia collocassent. Hanc conjunctionem videlicet potes

3 Sext. 66, 138. —a Resp. I. 34, 52. — 5 Leg. III. 2, 5. 6 Quint. Fr. I. 10, 29.

tatis ac sapientiæ saluti censuit civitatibus esse posse.

7. Frugi hominem dici, non multum habet laudis in rege: fortem, justum, severum, gravem, magnanimum, largum, beneficum, liberalem; hæ sunt regiæ laudes; illa privata est.

8. Ab hoc genere largitionis, ut aliis detur, aliis auferatur, aberunt ii, qui rem publicam tuebuntur; in primisque operam dabunt, ut juris et judiciorum æquitate suum quisque teneat, et neque tenuiores propter humilitatem circumveniantur, neque locupletibus ad sua vel tenenda vel recuperanda obsit invidia; præterea, quibuscunque rebus vel belli vel domi poterunt, rem publicam augeant imperio, agris, vectigalibus.

9. Animo consulem esse oportet, consilio, fide, gravitate, vigilantia, cura, toto denique munere consulatus omni officio tuendo, maximeque, id quod vis nominis ipsa præscribit, rei publicæ consulendo.

10. Sit summa in jure dicundo severitas, dummodo ea ne varietur gratia, sed conservetur æquabilis.

11. Sic a majoribus nostris accepimus, præ

[ocr errors]

.8 Off. II. 24, 85.

[ocr errors]

7 Dejot. 9, 26. 9 Pis. 10, 23. 10 Quint. Fr. I. 7, 20. Cæcil. 19, 61.

11

[ocr errors]

torem quæstori suo parentis loco esse oportere : nullam neque justiorem neque graviorem causam necessitudinis posse reperiri quam conjunctionem sortis, quam provinciæ, quam officii, quam publicam muneris societatem.

12. Omni Macedonum gaza, quæ fuit maxima, potitus est Paullus tantum in ærarium pecuniæ invexit, ut unius imperatoris præda finem attulerit tributorum. At hic nihil domum suam præter memoriam nominis sempiternam detulit. Imitatus patrem Africanus, nihilo locupletior Karthagine eversa.

13. Quod Apollo Pythius oraculum edidit, Spartam nulla re alia nisi avaritia esse perituram, id videtur non solum Lacedæmoniis, sed etiam omnibus opulentis populis prædixisse.

14. Utinam, inquit C. Pontius Samnis, ad illa tempora me fortuna reservavisset et tum essem natus, si quando Romani dona accipere cœpissent! non essem passus diutius eos imperare.

15. Hæc ratio ac magnitudo animorum in majoribus nostris fuit, ut, quum in privatis rebus suisque sumptibus minimo contenti, tenuissimo cultu viverent, in imperio atque in publica dignitate omnia ad gloriam splendo

12 Off. II. 22, 76. 15 Flacc. 12, 28.

[blocks in formation]
« IndietroContinua »