Immagini della pagina
PDF
ePub

CHAP. XXII.

GOOD AND EVIL FORTUNE.

1. Errant, qui in prosperis rebus omnes impetus fortunæ se putant fugisse.

2. Nemo potest non beatissimus esse, qui est totus aptus ex sese, quique in se uno sua ponit omnia. Cui spes omnis et ratio et cogitatio pendet ex fortuna, huic nihil potest esse certi.

3. Ut quæstuosa mercatura, fructuosa aratio dicitur, non si altera semper omni damno, altera omni tempestatis calamitate semper vacat, sed si multo majore ex parte exstat in utraque felicitas sic vita, non solum si undique referta bonis est, sed si multo majore et graviore ex parte bona propendent, beata recte dici po

test.

4. Dies deficiat, si velim numerare, quibus bonis male evenerit, nec minus, si commemorem, quibus improbis optime.

5. Quidquid oritur, qualecunque est, causam habeat a natura necesse est; ut, etiam si præter consuetudinem exstiterit, præter naturam tamen non possit exsistere.

Heren. IV. 17, 24.-2 Parad. II. 17.-3 Tusc. V. 31, 86. N. D. III. 32, 81.—5 Div. II. 28, 60.

6. Causam igitur investigato in re nova atque admirabili, si poteris. Si nullam reperies, illud tamen exploratum habeto, nihil fieri potuisse sine causa; eumque terrorem, quem tibi rei novitas attulerit, naturæ ratione depellito.

7. Interitus exercituum, clades imperatorum, invidiæ præterea multitudinis atque ob eas bene meritorum sæpe civium expulsiones, calamitates, fugæ rursusque secundæ res, honores, imperia, victoriæ, quamquam fortuita sunt, tamen sine hominum opibus et studiis neutram in partem effici possunt.

CHAP. XXIII.

THE FUTURE.

1. Effugere nemo id potest, quod futurum est. Sæpe autem ne utile quidem est scire, quid futurum sit; miserum est enim, nihil proficientem angi, nec habere ne spei quidem extremum et tamen commune solatium.

2. Medici, quamquam intelligunt sæpe, tamen nunquam ægris dicunt, illo morbo eos esse

Div. II. 28, 60.7 Off. II. 6, 20.1 N. D. III. 6, 14.-2 Div. II. 25, 54.

morituros. Omnis enim prædictio mali tum probatur, quum ad prædictionem cautio adjungitur.

3. Ingenii magni est, præcipere cogitatione futura et aliquanto ante constituere, quid accidere possit in utramque partem, et quid agendum sit, quum quid evenerit, nec committere, ut aliquando dicendum sit: "Non putaram.”

4. Ut in seminibus vis inest earum rerum, quæ ex iis progignuntur; sic in causis conditæ sunt res futuræ, quas esse futuras aut concitata mens aut soluta somno cernit, aut ratio aut conjectura præsentit.

5. Medicus morbum ingravescentem ratione providet, insidias imperator, tempestates gubernator; et tamen hi ipsi sæpe falluntur, qui nihil sine certa ratione opinantur: ut agricola, quum florem oleæ videt, bacam quoque se visurum putat ; non sine ratione ille quidem ; sed nonnunquam tamen fallitur. Quod si falluntur ii, qui nihil sine aliqua probabili conjectura ac ratione dicunt; quid existimandum est de conjectura eorum, qui extis aut avibus aut ostentis aut oraculis aut somniis futura præsentiunt?

6. Vetus illud Catonis admodum scitum est,

Off. I. 23, 81. - 4 Div. I. 56, 128. —5 II. 6, 16.* II. 24, 51.

qui mirari se aiebat, quod non rideret haruspex, haruspicem quum vidisset. Quota enim quæque res evenit prædicta ab istis ? aut si evenit quidpiam, quid afferri potest, cur non casu id evenerit ?

7. Rex Prusias, quum Annibali apud eum exsulanti depugnari placeret, negabat se audere, quod exta prohiberent. An tu, inquit, caruncula vituline mavis quam imperatori veteri credere?

CHAP. XXIV.

DEATH.

1. Pellantur istæ ineptiæ pæne aniles, ante tempus mori miserum esse.

2. Si ipsa ratio minus perficiet, ut mortem negligere possimus ; at vita acta perficiat, ut satis superque vixisse videamur.

3. O miserum senem, qui mortem contemnendam esse in tam longa ætate non viderit!

4. Hoc meditatum ab adolescentia debet esse, mortem ut negligamus; sine qua meditatione

7 Div. II. 24, 52. 3 Cato, 19, 66.

1 Tusc. I. 39, 93.2 I. 45, 109. 4 20, 74.

tranquillo esse animo nemo potest. Moriendum enim certe est, et id incertum, an eo ipso die.

5. Si quid tale acciderit, ut a deo denuntiatum videatur, ut exeamus e vita, læti et agentes gratias pareamus, emittique nos e custodia et levari vinclis arbitremur. Sin autem nihil denuntiabitur, eo tamen simus animo, ut horribilem illum diem aliis, nobis faustum putemus ; nihilque in malis ducamus, quod sit vel a diis immortalibus vel a natura, parente omnium, constitutum.

6. Theophrastus moriens accusasse naturam dicitur, quod cervis et cornicibus vitam diuturnam, quorum id nihil interesset, hominibus, quorum maxime interfuisset, tam exiguam vitam dedisset.

7. Apud Hypanim fluvium, qui ab Europæ parte in Pontum influit, Aristoteles ait bestiolas quasdam nasci, quæ unum diem vivant. Ex his igitur hora octava quæ mortua est, provecta ætate mortua est; quæ vero occidente sole, decrepita; eo magis, si etiam solstitiali die. Confer nostram longissimam ætatem cum æternitate: in eadem propemodum brevitate, qua illæ bestiolæ, reperiemur.

в

5 Tusc. I. 49, 118. III. 28, 69.—7 I. 39, 94.

« IndietroContinua »