Immagini della pagina
PDF
ePub

7. Ut improbo et stulto et inerti nemini bene esse potest, sic bonus vir et fortis et sapiens miser esse non potest.

8. Nec cuiquam bono mali quidquam evenire potest, nec vivo nec mortuo: nec unquam ejus res a diis immortalibus negligentur.

9. Certe major est virtutis jucunditas quam ista voluptas, quæ percipitur ex libidine et cupiditate.

10. Nunquam est utile peccare, quia semper est turpe et, quia semper est honestum virum bonum esse, semper est utile.

11. Si omne beatum est, cui nihil deest, et quod in suo genere expletum atque cumulatum est, idque virtutis est proprium: certe omnes virtutis compotes beati sunt.

12. Qui nihil habet in vita jucundius vita, is cum virtute vitam non potest colere.

13. Omnes bene vivendi rationes in virtute sunt collocandæ, propterea quod sola virtus in sua potestate est, omnia præter eam subjecta sunt sub fortunæ dominationem.

14. Contemnamus omnes ineptias, totamque vim bene vivendi in animi robore ac magnitudine

[ocr errors]

7 Parad. II. 19.- 8 Tusc. I. 41, 99. 9 Verr. II. 1, 21, 57. 10 Off. III. 15, 64. 11 Tusc. V. 13, 39.— 12 Heren. IV. 14, 20. 13 IV. 17, 24.

[ocr errors]

-14 Tusc. I.

40, 95.

et in omnium rerum humanarum contemptione ac despicientia et in omni virtute ponamus.

СНАР. ІІ.

WISDOM.

1. Cujus omnis in pecunia spes est, ejus a sapientia est animus remotus.

2. Nunquam temeritas cum sapientia commiscetur, nec ad consilium casus admittitur.

3. Cujusvis hominis est errare; nullius nisi insipientis in errore perseverare.

4. Non parum cognosse, sed in parum cognito stulte et diu perseverasse, turpe est; propterea quod alterum communi hominum infirmitati, alterum singulari uniuscujusque vitio est attributum.

5. Tempori cedere, id est, necessitati parere, semper sapientis est habitum.

6. Judicium hoc omnium mortalium est, fortunam a deo petendam, a se ipso sumendam esse sapientiam.

1 Heren. IV. 20, 28.- 2 Marcel. 2, 7. 3 Phil. XII. 2, 5.4 Inv. II. 3, 9.5 Fam. IV. 9, 2.—6 N. D. III. 36,

7. Bene adhibita ratio cernit, quid optimum sit; neglecta multis implicatur erroribus.

8. Sapientis animus ita semper affectus est, ut ratione optime utatur. →

9. Quid turpius, quam sapientis vitam ex insipientium sermone pendere?

10. Quid est, per deos, optabilius sapientia? quid præstantius? quid homini melius? quid homine dignius? Sapientia autem est, ut a veteribus philosophis definitum est, rerum divinarum et humanarum causarumque, quibus eæ res continentur, scientia.

11. Sapientissimum esse dicunt eum, cui, quod opus sit, ipsi veniat in mentem; proxime accedere illum, qui alterius bene inventis obtemperet. In stultitia contra est. Minus enim stultus est is, cui nihil in mentem venit, quam ille, qui, quod stulte alteri venit in mentem, comprobat.

CHAP. III.

EQUITY AND TRUTH.

1. Accipere quam facere præstat injuriam.

7 Tusc. IV. 27, 58. — III. 7, 15. — 9 Fin. II. 15, 50.— 10 Off. II. 2, 5. 11 Cluent. 31, 84.

1 Tusc. V. 19, 56.

2. Fundamentum justitiæ est fides, id est, dictorum conventorumque constantia et veritas. 3. Nihil honestum esse potest, quod justitia

vacat.

4. Justitia sine prudentia multum poterit; sine justitia nihil valebit prudentia.

5. Boni nullo emolumento impelluntur in fraudem, improbi sæpe parvo.

6. Injustitiæ genera duo sunt: unum eorum, qui inferunt, alterum eorum, qui ab iis, quibus infertur, si possunt, non propulsant injuriam.

7. Quum duobus modis, id est, aut vi aut fraude, fiat injuria; fraus quasi vulpeculæ, vis leonis videtur: utrumque homine alienissimum; sed fraus odio digna majore.

8. Totius injustitiæ nulla capitalior quam eorum, qui, quum maxime fallunt, id agunt, ut viri boni esse videantur.

9. Ex omni vita simulatio dissimulatioque tollenda est. Ita nec, ut emat melius, nec ut vendat, quidquam simulabit aut dissimulabit vir bonus.

10. Cadit in virum bonum mentiri emolumenti sui causa, criminari, præripere, fallere ?

[merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small]

Nihil profecto minus. Est ergo ulla res tanti, aut commodum ullum tam expetendum, ut viri boni et splendorem et nomen amittas?

11. Ubi semel quis pejeraverit, ei credi postea, etiam si per plures deos juret, non oportet.

12. Quid interest inter perjurum et mendacem ? Qui mentiri solet, pejerare consuevit. Quem ego, ut mentiatur, inducere possum, ut pejeret, exorare facile potero. Nam, qui semel a veritate deflexit, hic non majore religione ad perjurium quam ad mendacium perduci consuevit.

13. Quæ pœna ab diis immortalibus perjuro, hæc eadem mendaci constituta est. Non enim ex pactione verborum, quibus jusjurandum comprehenditur, sed ex perfidia et malitia, per quam insidiæ tenduntur alicui, dii immortales hominibus irasci et succensere consueverunt.

14. Qui sæpenumero nos per fidem fefellerunt, eorum orationi fidem habere non debemus. Si quid enim perfidia illorum detrimenti acceperimus, nemo erit præter nosmet ipsos, quem jure accusare possimus. Ac primo quidem decipi, incommodum est; iterum, stultum; tertio, turpe.

11 Rab. Post. 13, 36.-12, 13 Rosc. Com. 16, 46. I. 39, 71.

[blocks in formation]
« IndietroContinua »