Immagini della pagina
PDF
ePub

CHAP. IV.

BENEVOLENCE.

1. Si exemeris ex rerum natura benevolentiæ conjunctionem, nec domus ulla nec urbs stare poterit; ne agri quidem cultus permanebit.

2. Multum posse ad salutem alterius, honori multis ; parum potuisse ad exitium, probro nemini unquam fuit.

3. Odiosum sane genus hominum officia exprobrantium: quæ meminisse debet is, in quem collata sunt, non commemorare, qui contulit.

4. Benevolentiam non adolescentulorum more ardore quodam amoris, sed stabilitate potius et constantia judicemus.

5. Quamquam omnis virtus nos ad se allicit facitque, ut eos diligamus, in quibus ipsa inesse videatur; tamen justitia et liberalitas id maxime efficit.

6. Habenda ratio est rei familiaris, quam quidem dilabi sinere flagitiosum est; sed ita, ut illiberalitatis avaritiæque absit suspicio./

7. Nec ita claudenda res est familiaris, ut

[blocks in formation]

6

♦ Off. I. 15, 47. — 5 I. 17, 56. — ® II. 18, 64.—7 II. 15, 55.

eam benignitas aperire non possit; nec ita reseranda, ut pateat omnibus.

8. Si contentio quædam et comparatio fiat, quibus plurimum tribuendum sit officii, principes sint patria et parentes, quorum beneficiis maximis obligati sumus.

9. Videndum est primum, ne obsit benignitas et iis ipsis, quibus benigne videbitur fieri, et ceteris; deinde, ne major benignitas sit quam facultates; tum, ut pro dignitate cuique tribu

atur.

CHAP. V.

FORTITUDE.

1. Fortes et magnanimi sunt habendi non qui faciunt, sed qui propulsant injuriam.

[ocr errors]

2. Nemo, qui fortitudinis gloriam consecutus est insidiis et malitia, laudem est adeptus.

3. Barbari quidam et immanes ferro decertare acerrime possunt, ægrotare viriliter non queunt.Cimbri et Celtiberi in præliis exsultant, lamentantur in morbo.

4. Contemnendæ res humanæ sunt; negli

8 Off. I. 17, 58. .9 I. 14, 42. 1 I. 19, 65.-2 1. 19, 62.3 Tusc. II. 27, 65. — 4 IV. 23, 51.

genda mors est; patibiles et dolores et labores putandi.

5. Ingemiscere nonnunquam viro concessum est, idque raro; ejulatus ne mulieri quidem. 6. Pueri Spartiatæ non ingemiscunt verberum dolore laniati.

7. Fortis et constantis est non perturbari in rebus asperis.

8. Quid est nequius aut turpius effeminato viro?

9. Quid est non miserius solum, sed fœdius etiam et deformius, quam ægritudine quis afflictus, debilitatus, jacens ?

10. Fortes non modo Fortuna adjuvat, ut est in vetere proverbio, sed multo magis ratio, quæ quibusdam quasi præceptis confirmat vim fortitudinis.

11. Parvi sunt foris arma, nisi est consilium domi. - Sunt igitur domesticæ fortitudines non inferiores militaribus; in quibus plus etiam quam in his operæ studiique ponendum est.

12. Appellata est ex viro virtus, viri autem propria maxime est fortitudo. Cujus munera duo sunt maxima, mortis dolorisque contemptio. Utendum est igitur his, si virtutis compotes, vel

5 Tusc. II. 23, 55. — 6 V. 27, 77. - .7 Off. I. 23, 80.— 8 Tusc. III. 17, 36. 9 IV. 16, 35. 10 II. 4, 11.

11 Off. I. 22, 76, 78.

12 Tusc. II. 18, 43.

potius si viri volumus esse; quoniam a viris virtus nomen est mutuata.

13. Et ea, quæ eximia plerisque et præclara videntur, parva ducere eaque ratione stabili firmaque contemnere fortis animi magnique ducendum est; et ea, quæ videntur acerba, quæ multa et varia in hominum vita fortunaque versantur, ita ferre, ut nihil a statu naturæ discedas, nihil a dignitate sapientis, robusti animi est magnæque constantiæ.

CHAP. VI.

CIVILITY AND DECENCY.

1. Custos virtutum omnium dedecus fugiens laudemque maxime consequens verecundia est. 2. Justitiæ partes sunt non violare homines, verecundiæ non offendere: in quo maxime vis perspicitur decori.

3. Et a forma removeatur omnis viro non dignus ornatus, et huic simile vitium in gestu motuque caveatur.

13 Off. I. 20, 67. - 1 Part. Orat. 23, 79.-2 Off. 1.28, 99.3 I. 36, 130.

4. Non pudendo, sed non faciendo id, quod non decet, impudentiæ nomen effugere debemus. Quem vero non pudet, hunc ego non reprehensione solum sed etiam pœna dignum puto.

5. Ut pulchritudo corporis apta compositione membrorum movet oculos et delectat hoc ipso, quod inter se omnes partes cum quodam lepore consentiunt: sic hoc decorum, quod elucet in vita, movet approbationem eorum, quibuscum vivitur, ordine et constantia et moderatione dictorum omnium atque factorum.

6. Ut in fidibus aut tibiis, quamvis paullum discrepent, tamen id a sciente animadverti solet: sic videndum est in vita, ne forte quid discrepet; vel multo etiam magis, quo major et melior actionum quam sonorum concentus est.

7. Qui aut, tempus quid postulet, non videt, aut plura loquitur, aut se ostentat, aut eorum, quibuscum est, vel dignitatis vel commodi rationem non habet, aut denique in aliquo genere aut inconcinnus aut multus est, is ineptus dicitur.

4 De Or. I. 26, 120.—5 Off. I. 28, 98.6 I. 40, 145. 7 De Or. II. 4, 17.

« IndietroContinua »