Immagini della pagina
PDF
ePub

CHAP. VII.

THE PASSIONS.

1. Omnes perturbationes animi morbos philosophi appellant.

2. Morbi perniciosiores pluresque sunt animi quam corporis.

3. Animus æger, ut ait Ennius, semper errat, neque pati neque perpeti potest; cupere nunquam desinit.

4. Omnibus viribus, ut nosmet ipsi nobis mederi possimus, elaborandum est.

5. Corporum adjumenta adhibentur extrinsecus, animorum salus inclusa in his ipsis est. 6. Animus perturbatus et incitatus nec cohibere se potest, nec, quo loco vult, insistere.

7. Cupiditates sunt insatiabiles: quæ non modo singulos homines, sed universas familias evertunt; totam etiam labefactant sæpe rem publicam.

8. Ex cupiditatibus odia, dissidia, discordiæ, seditiones, bella nascuntur. Nec hæ sese foris solum jactant, nec tantum in alios cæco impetu incurrunt, sed intus etiam in animis inclusæ

1 Tusc. III. 4, 9. 2, 3 III. 3, 5. — 4 III. 3, 6. —5 IV. 27, 58.—6 IV. 18, 41. — 7, 8 Fin. I. 13, 43.

inter se dissident atque discordant. vitam amarissimam necesse est effici.

Ex quo

9. His autem perturbationibus, quas in vitam hominum stultitia quasi quasdam furias immittit atque incitat, omnibus viribus atque opibus repugnandum est, si volumus hoc, quod datum est vitæ, tranquille placideque traducere.

10. Efficiendum est, ut appetitus rationi obediant eamque neque præcurrant, nec propter pigritiam aut ignaviam deserant, sintque tranquilli atque omni animi perturbatione careant.

11. Qui appetitus longius evagantur et tamquam exsultantes sive cupiendo sive fugiendo non satis a ratione retinentur, ii sine dubio finem et modum transeunt. Relinquunt enim et abjiciunt obedientiam, nec rationi parent, cui sunt subjecti lege naturæ.

CHAP. VIII.

PLEASURE.

1. Omnia, quæ pulchra, honesta, præclara sunt, plena gaudiorum sunt.

9 Tusc. III. 11, 25. 10, 11 Off. I. 29, 102. V. 23, 67.

1 Tusc.

2. Omnibus in rebus voluptatibus maximis fastidium finitimum est.

3. Tamquam bona valetudo jucundior est eis, qui e gravi morbo recreati sunt, quam qui nunquam ægro corpore fuerunt: sic omnia desiderata magis quam assidue percepta delectant. 4. Voluptates, blandissima dominæ, majoris partis animos a virtute detorquent.

5. Impedit enim consilium voluptas; rationi inimica est ac mentis, ut ita dicam, præstringit oculos, nec habet ullum cum virtute commercium.

6. Divine Plato escam malorum appellat voluptatem, quod ea videlicet homines capiantur, ut hamo pisces.

7. Si considerare volemus, quæ sit in natura hominis excellentia et dignitas, intelligemus, quam sit turpe diffluere luxuria et delicate ac molliter vivere; quamque honestum parce, continenter, severe, sobrie.

8. Victus cultusque corporis ad valetudinem referatur et ad vires, non ad voluptatem.

2 De Or.III.25,100.-3 Quir. p. Red. 1, 4. —4 Off. II. 10, 37.5 Cato, 12, 42. 6 13, 44.—7 Off. I. 30, 106.

8 I. 30, 106.

8*

CHAP. IX.

HONOR AND FAME.

1. Omnia sunt profecto laudanda, quæ conjuncta cum virtute sunt; et quæ cum vitiis, vituperanda.

2. Etsi nihil habet in se gloria, cur expetatur, tamen virtutem tamquam umbra sequitur.

3. Is denique honos mihi videri solet, qui non propter spem futuri beneficii, sed propter magna merita claris viris defertur et datur.

4. Hæc est una via, mihi credite, et laudis et dignitatis et honoris: a bonis viris, sapientibus et bene a natura constitutis laudari et diligi.

5. Vera gloria radices agit atque etiam propagatur; ficta omnia celeriter tamquam flosculi decidunt, nec simulatum potest quidquam esse diuturnum. - Qui igitur adipisci veram gloriam volet, justitiæ fungatur officiis.

6. Omni igitur ratione colenda et retinenda justitia est, quum ipsa per sese — nam aliter justitia non esset- tum propter amplificationem honoris et gloriæ.

1 Part. Orat. 21, 71. 2 Tusc. I. 45, 109.10, 1.- Sext. 65, 137.—5 Off. II. 12,

3 Fam. X. 43.—6 II.

12, 42.

7. Duæ sunt artes, quæ possunt locare homines in amplissimo gradu dignitatis: una imperatoris, altera oratoris boni; ab hoc enim pacis ornamenta retinentur, ab illo belli pericula repelluntur.

8. Honos alit artes, omnesque incenduntur ad studia gloria; jacentque ea semper, quæ apud quosque improbantur.

9. Nemo est tam agrestis, quem non, si ipsa minus honestas, contumelia tamen et dedecus magno opere moveat.

10. Ut levitatis est, inanem aucupari rumorem et omnes umbras etiam falsæ gloriæ consectari: sic levis est animi, lucem splendoremque fugientis, justam gloriam, qui est fructus veræ virtutis honestissimus, repudiare.

11. Optima hereditas a patribus traditur liberis omnique patrimonio præstantior gloria virtutis rerumque gestarum: cui dedecori esse nefas et impium judicandum est.

12. Quorum autem prima ætas propter humilitatem et obscuritatem in hominum ignoratione versatur, ii, simulac juvenes esse cœperunt, magna spectare et ad ea rectis studiis debent contendere: quod eo firmiore animo facient, quia non

[blocks in formation]
« IndietroContinua »