Immagini della pagina
PDF
ePub

modo non invidetur illi ætati, verum etiam favetur.

13. Is mihi videtur amplissimus, qui sua virtute in altiorem locum pervenit, non qui adscendit per alterius incommodum et calamita

tem.

14. Hoc animo semper fui, ut invidiam virtute partam gloriam, non invidiam putarem. - 15. Perge, ut agis, nomenque tuum commenda immortalitati; atque hæc omnia, quæ habent speciem gloriæ, collecta inanissimis splendoris insignibus, contemne; brevia, fugacia, caduca existima. Verum decus in virtute positum est.

CHAP. X.

YOUTH AND AGE.

1. Temeritas est florentis ætatis, prudentia senescentis.

2. Ver tamquam adolescentiam significat ostenditque fructus futuros; reliqua tempora demetendis fructibus et percipiendis accommodata

5.

13 Rosc. A. 30, 83. 14 Cat. I. 12, 29. 1 Cato, 6. 20. —2 19, 70.

2

15 Fam. X. 12,

sunt. Fructus autem senectutis est ante partorum bonorum memoria et copia.

3. Defectio virium adolescentiæ vitiis efficitur sæpius, quam senectutis; libidinosa enim et intemperans adolescentia effetum corpus tradit senectuti.

4. Nihil est profecto homini prudentia dulcius; quam, ut cetera auferat, affert certe senectus. 5. Manent ingenia senibus, modo permaneat studium et industria.

6. Non viribus aut velocitatibus aut celeritate corporum res magnæ geruntur, sed consilio, auctoritate, sententia: quibus non modo non orbari, sed etiam augeri senectus solet.

7. Habet senectus, honorata præsertim, tantam auctoritatem, ut ea pluris sit, quam omnes adolescentiæ voluptates.

8. Ut adolescentibus bona indole præditis sapientes senes delectantur, leviorque fit eorum senectus, qui a juventute coluntur et diliguntur : sic adolescentes senum præceptis gaudent, quibus ad virtutum studia ducuntur.

9. Ut adolescentem, in quo senile aliquid, sic senem, in quo est aliquid adolescentis, probo; quod qui sequitur, corpore senex esse poterit, animo nunquam erit.

3 Cato, 9, 29. 4 Tusc. I. 39, 94.- 5 Cato, 7, 22.6 6, 17.—7 17, 61.88, 26.-911, 38.

10. Cursus est certus ætatis et una via naturæ eaque simplex, suaque cuique parti ætatis tempestivitas est data; ut et infirmitas puerorum et ferocitas juvenum et gravitas jam constantis ætatis et senectutis maturitas naturale quiddam habeat, quod suo tempore percipi debeat.

11. Nemo est tam senex, qui se annum non putet posse vivere.

12. Resistendum senectuti est, ejusque vitia diligentia compensanda sunt. Pugnandum, tamquam contra morbum, sic contra senectutem. Habenda ratio valetudinis; utendum exercitationibus modicis; tantum cibi et potionis adhibendum, ut reficiantur vires, non opprimantur. Nec vero corpori soli subveniendum est, sed menti atque animo multo magis: nam hæc quoque, nisi tamquam lumini oleum instilles, extinguun

tur senectute.

CHAP. XI.

FRIENDSHIP.

1. Natura solitarium nihil amat, semperque ad aliquod tamquam adminiculum annititur.

10 Cato, 10, 33.—11 7, 24.

12 11, 35.

1 Læl. 23,

2. Pares, vetere proverbio, cum paribus facillime congregantur.

3. Omnium societatum nulla præstantior est, nulla firmior, quam quum viri boni, moribus similes, sunt familiaritate conjuncti.

4. Vetus est lex illa justæ veræque amicitiæ, ut idem amici semper velint. Neque est ullum certius amicitiæ vinculum, quam consensus et societas consiliorum et voluntatum.

5. In quibus eadem studia sunt, eædem voluntates, in iis fit, ut æque quisque altero delectetur ac se ipso; efficiturque id, quod Pythagoras vult in amicitia, ut unus fiat ex pluribus.

6. Et secundas res splendidiores facit amicitia et adversas partiens communicansque leviores.

7. Non possumus omnia per nos agere: alius in alia est re magis utilis. Idcirco amicitiæ comparantur, ut commune commodum mutuis officiis gubernetur.

8. In Græcorum proverbio est: Amicorum esse communia omnia.

9. Ceteræ res, quæ expetuntur, opportunæ sunt singulæ rebus fere singulis: divitiæ, ut utare; opes, ut colare; honores, ut laudere; voluptates, ut gaudeas; valetudo, ut dolore careas

2 Cato, 3, 7. — 3 Off. I. 17, 55.—-4 Planc. 2, 5. — 5 Off. I. 17, 56. .“ Læl. 6, 22. — 7 Rosc. A. 38, 111.—8 Off. I. 16, 51.- Læl. 6, 22.

9

et muneribus fungare corporis. Amicitia res plurimas continet; quoquo te verteris, præsto est; nullo loco excluditur, nunquam intempestiva, nunquam molesta est. Itaque non aqua, non igni, ut aiunt, pluribus locis utimur, quam amicitia.

10. Firmamentum stabilitatis constantiæque ejus, quam in amicitia quærimus, fides est. Nihil enim stabile est, quod infidum.

11. Ut locus sine portu navibus esse non potest tutus, sic animus sine fide stabilis amicis non potest esse.

12. Nulla est hæc amicitia, quum alter verum audire non vult, alter ad mentiendum paratus

est.

13. Maximum ornamentum amicitiæ tollit, qui ex ea tollit verecundiam.

14. Virtutum amicitia adjutrix a natura data est, non vitiorum comes.

15. Nulla est excusatio peccati, si amici causa peccaveris: nam, quum conciliatrix amicitiæ virtutis opinio fuerit, difficile est amicitiam manere, si a virtute defeceris.

16. Quum in amicitia, quæ honesta non sunt, postulabuntur, religio et fides anteponatur amicitiæ.

10 Læl. 18, 65.1 Inv. I. 30, 47. 12 Læl. 26, 98.13 22, 82.- 14 22, 83. 15 12, 37.— 16 Off. III. 10, 46.

« IndietroContinua »