Immagini della pagina
PDF
ePub

17. Neque contra rem publicam neque contra jus jurandum ac fidem amici causa vir bonus faciet; ne si judex quidem erit de ipso amico. Ponit enim personam amici, quum induit judicis.

18. Veræ amicitiæ difficillime reperiuntur in iis, qui in honoribus reque publica versantur. Ubi enim istum invenias, qui honorem amici anteponat suo ?

19. Qui fortunis alicujus inducti amicitiam ejus secuti sunt, hi, simul ac fortuna dilapsa est, devolant omnes. Quum enim recessit ea res, quæ fuit consuetudinis causa, nihil superest, quare possint in amicitia retineri.

20. Ut hirundines æstivo tempore præsto sunt, frigore pulsæ recedunt: ita falsi amici sereno vitæ tempore præsto sunt; simul atque hiemem fortunæ viderint, devolant omnes.

21. Verum illud est, quod dicitur, multos modios salis simul edendos esse, ut amicitiæ munus expletum sit.

17 Off. III. 10, 43.18 Læl. 17, 64.

19 Heren. IV. 17,

24.-20 IV. 48, 61.

21 Læl. 19, 67.

9

CHAP. XII.

THE CIVIL GOVERNMENT.

1. Omnes antiquæ gentes regibus quondam paruerunt. Quod genus imperii primum ad homines justissimos et sapientissimos deferebatur.

2. Nimis liberum populum libertas ipsa servitute afficit.

3. Quæ harmonia a musicis dicitur in cantu, ea est in civitate concordia, artissimum atque optimum in omni re publica vinculum incolumi

tatis.

4. Mens et animus et concilium et sententia civitatis posita est in legibus. Ut corpora nostra sine mente, sic civitas sine lege, suis partibus, ut nervis ac sanguine et membris, uti non potest.

5. Circumspicite omnes rei publicæ partes: omnia legum imperio et præscripto fieri videbitis.

6. Legum ministri magistratus; legum interpretes judices; legum denique idcirco omnes servi sumus, ut liberi esse possimus.

1 Leg. III. 2, 4. 2 Resp. I. 44, 68. —3 II. 42, 69.– 4 Cluent. 53, 146.5 53, 147.—6 53, 146.

7. Magistratibus opus est, sine quorum prudentia ac diligentia esse civitas non potest.

8. Ut tutela, sic procuratio rei publicæ ad eorum utilitatem, qui commissi sunt, non ad eorum, quibus commissa, gerenda est.

9. Talis est quæque res publica, qualis ejus aut natura aut voluntas, qui illam regit.

10. Omnibus rebus is, qui princeps in agendo est, ornatissimus et paratissimus esse debet.

11. Ut cupiditatibus principum et vitiis infici solet tota civitas, sic emendari et corrigi continentia. Nec enim tantum mali est peccare principes, (quamquam est magnum hoc per se ipsum malum) quantum illud, quod permulti imitatores principum exsistunt.

12. Judicis est semper in causis verum sequi; patroni nonnunquam veri simile, etiam si minus defendere.

sit verum,

CHAP. XIII.

GOOD AND EVIL FORTUNE.

1. Non solum ipsa Fortuna cæca est, sed eos

7 Leg. III. 2, 5. —8 10 Cæcil. 15, 47. 12 Off. II. 14, 51.

Off. I. 25, 85. - Resp. I. 31, 47.

11

Leg. III. 13, 30; 14, 31. 1 Læl. 15, 54.

etiam plerumque efficit cæcos, quos complexa

est.

2. Sapienter cogitant, qui temporibus secundis casus adversos reformidant.

3. O fallacem hominum spem fragilemque fortunam et inanes nostras contentiones! quæ in medio spatio sæpe franguntur et corruunt, et ante, in ipso cursu, obruuntur, quam portum conspicere potuerunt.

4. Si quis spei non multum collocarit in casu, quid est, quod ei magno opere casus obesse possit ?

5. Ei non multum potest obesse fortuna, qui sibi firmius in virtute, quam in casu, præsidium collocavit.

6. Magna illa laus et admirabilis videri solet, tulisse casus sapienter adversos, non fractum esse fortuna, retinuisse in rebus asperis dignitatem.

7. In rebus prosperis et ad voluntatem nostram fluentibus superbiam magno opere, fastidium arrogantiamque fugiamus. Nam, ut adversas res, sic secundas immoderate ferre levitatis est; præclaraque est æquabilitas in omni vita et idem semper vultus eademque frons.

2 Heren. IV. 17, 24.-3 De Or. III. 2, 7.-4,5 Heren. IV. 19, 27. De Or. II. 85, 346.-7 Off. I. 26, 90.

CHAP. XIV.

DEATH.

1. Habes somnum imaginem mortis, eamque quotidie induis.

2. Quod omnibus necesse est, idne miserum esse uni potest?

3. Tota philosophorum vita commentatio mortis est.

4. A malis mors abducit, non a bonis, verum si quærimus.

5. Nemo parum diu vixit, qui virtutis perfectæ perfecto functus est munere.

6. Profecto mors tum æquissimo animo oppetitur, quum suis se laudibus vita occidens consolari potest.

7. Turpis fuga mortis omni est morte pejor.

8. Qui id, quod vitari non potest, metuit, is vivere animo quieto nullo modo potest; sed qui, non modo quia necesse est mori, verum etiam quia nihil habet mors, quod sit horrendum, mortem non timet, magnum is sibi præsidium ad beatam vitam comparat.

9. Condiunt Ægyptii mortuos et eos servant

1 Tusc. I. 38, 92.2 I. 49, 119.3 I. 30, 74. —4 I. 34, 83.5, 6 I. 45, 109.7 Phil. VIII. 10, 29. - 8 Tusc. II. 1, 2.9 I. 45, 108.

« IndietroContinua »