Titi Livii ... Historiarum Romanarum quć supersunt liber secundus, ed. by H. Belcher

Copertina anteriore

Dall'interno del libro

Pagine selezionate

Parole e frasi comuni

Brani popolari

Pagina 13 - Ita sic armatus in Tiberim desiluit, multisque superincidentibus telis incolumis ad suos tranavit, rem ausus plus famae habituram ad posteros quam fidei. Grata erga tantam virtutem civitas fuit : statua in comitio posita, agri quantum uno die circumaravit,2 datum.
Pagina 43 - Placuit igitur oratorem ad plebem mitti Menenium Agrippam, facundum virum et, quod inde oriundus erat, plebi carum. Is intromissus in castra prisco illo dicendi et horrido modo nihil aliud quam hoc narrasse fertur...
Pagina 67 - Fabii postero die arma capiunt, quo iussi erant, conveniunt. Consul, paludatus egrediens, in vestibulo gentem omnem suam instructo agmine videt, acceptus in medium, signa ferri jubet. Nunquam exercitus neque minor numero, neque clarior fama et admiratione hominum, per urbem incessit. Sex et trecenti milites, omnes patricii, omnes unius gentis, quorum neminem ducem sperneret egregius quibuslibet temporibus senatus, ibant unius familiae viribus Veienti populo pestem minitantes.
Pagina 24 - A. Postumius dictator, T. Aebutius magister equitum, magnis copiis peditum equitumque profecti, ad lacum Regillum in agro Tusculano agmini hostium occurrerunt : et, quia Tarquinios esse in exercitu Latinorum auditum est, sustineri ira non potuit, quin extemplo confligerent. Ergo etiam proelium aliquanto, quam cetera, gravius atque atrocius fuit.
Pagina 34 - Certamen consulibus inciderat, uter dedicaret Mercurii aedem. Senatus a se rem ad populum reiecit: utri eorum dedicatio iussu populi data esset, eum praeesse annonae , mercatorum collegium instituere , sollemnia 6 pro pontifice iussit suscipere.
Pagina 26 - Romano prope circumventam vidit, ex subsidiariis manipulos aliquot in 8 primam aciem secum rapit. Hos agmine venientes T. Herminius legatus conspicatus interque eos insignem veste armisque Mamilium noscitans tanto vi maiore quam...
Pagina 54 - Uxor deinde ac liberi amplexi fletusque ab omni turba mulierum ortus et comploratio sui patriaeque fregere tandem virum.
Pagina 143 - Hue prius angustis eiecta cadavera cellis conservus vili portanda locabat in area; hoc miserae plebi stabat commune sepulcrum, Pantolabo scurrae Nomentanoque nepoti: mille pedes in fronte, trecentos cippus in agrum hie dabat, heredes monumentum ne sequeretur. Nunc licet Esquiliis habitare salubribus atque aggere in aprico spatiari, quo modo tristes albis informem spectabant ossibus agrum...
Pagina 43 - ... indignatas reliquas partes sua cura, suo labore ac ministerio ventri omnia quaeri, ventrem in medio quietum nihil aliud quam datis voluptatibus frui; conspirasse inde, ne manus ad os cibum ferrent, nec os acciperet datum, nec dentes quae acciperent conficerent.
Pagina 77 - Haud parva res sub titulo prima specie minime atroci ferebatur; sed quae patriciis omnem potestatem per clientium suffragia creandi, quos vellent, tribunos auferret.

Informazioni bibliografiche