Immagini della pagina
PDF
ePub

The Vocabulary has been prepared by Mr. Edward H. Cutler, the accomplished Principal of the Classical Department of the Providence High School.

The Text is the result of a careful collation of the several editions most approved by European scholars. It is based, however, chiefly upon the critical labors of Dietsch, Jordan, and Jacobs, with constant reference to the authority of the best manuscripts, as presented in the works of those distinguished editors.

A. HARKNESS.

BROWN UNIVERSITY, June, 1878.

OUTLINE OF THE LIFE OF SALLUST.

GAIUS SALLUSTIUS CRISPUS, the historian, was born 86 B. C., at Amiternum, in the country of the Sabines. Of his early life little is known that is really worth recording. At the age of 36, after having held in succession the offices of quaestor and tribune of the people, he was expelled from the Roman senate, either because of his profligate habits or in consequence of the political intrigues of the day. Three years later, however, he succeeded in regaining his seat in that body by an election to the praetorship. Subsequently his devotion to the cause of Caesar secured him the appointment of governor of Numidia, but his administration seems to have been characterized by injustice and cruelty.

Returning to Rome with immense wealth, Sallust retired to private life, and devoted himself to literary pursuits. He purchased extensive grounds on the Quirinal Hill, and laid them out in a most expensive and magnificent manner. These grounds, afterward the favorite resort of Augustus and his successors, are still known as the Gardens of Sallust.

Sallust died in the midst of his literary career at the early age of 52. He was already the author of three historical works, the Conspiracy of Catiline, the Jugurthine War, and a History of Rome from the death of Sulla to the Mithridatic War. Of the last, only a few fragments are extant. The History of Catiline's Conspiracy is contained in the present volume, and is commended to the learner as an interesting and important chapter in Roman history.

C. SALLUSTII CRISPI

DE

CONJURATIONE CATILINAE

LIBER.

I. OMNES homines, qui sese student praestare ceteris animalibus, summa ope niti decet, ne vitam silentio transeant veluti pecora, quae natura prona atque ventri oboedientia finxit. Sed nostra omnis vis in animo et corpore sita est: animi imperio, corporis servitio magis utimur; alterum nobis cum deis, alterum cum beluis commune est. Quo mihi rectius videtur ingenii quam virium opibus gloriam quaerere, et, quoniam vita ipsa qua fruimur brevis est, memoriam nostri quam maxime longam efficere. Nam divitiarum et formae gloria fluxa atque fragilis est, virtus 10 clara aeternaque habetur.

5

Sed diu magnum inter mortales certamen fuit, vine corporis an virtute animi res militaris magis procederet. Nam et prius quam incipias consulto, et ubi consulueris mature facto opus est. Ita utrumque per se indigens al- 15 terum alterius auxilio eget.

II. Igitur initio reges-nam in terris nomen imperii id primum fuit-diversi, pars ingenium, alii corpus exercebant: etiam tum vita hominum sine cupiditate agitabatur, sua cuique satis placebant. Postea vero quam in Asia 20 Cyrus, in Graecia Lacedaemonii et Athenienses coepere urbes atque nationes subigere, libidinem dominandi causam

belli habere, maximam gloriam in maximo imperio putare, tum demum periculo atque negotiis compertum est in bello plurimum ingenium posse. Quod si regum atque imperatorum animi virtus in pace ita ut in bello valeret, aequabilius atque constantius sese res humanae haberent, neque aliud alio ferri neque mutari ac misceri omnia cerneres. Nam imperium facile eis artibus retinetur, quibus initio partum est; verum ubi pro labore desidia, pro continentia et aequitate libido atque superbia invasere, fortuna simul 10 cum moribus immutatur. Ita imperium semper ad optimum quemque a minus bono transfertur.

Quae homines arant, navigant, aedificant, virtuti omnia parent. Sed multi mortales, dediti ventri atque somno, indocti incultique, vitam sicuti peregrinantes transiere: 15 quibus profecto contra naturam corpus voluptati, anima oneri fuit. Eorum ego vitam mortemque juxta aestimo, quoniam de utraque siletur. Verum enimvero is demum mihi vivere atque frui anima videtur, qui aliquo negotio intentus praeclari facinoris aut artis bonae famam quaerit. 20 Sed in magna copia rerum aliud alii natura iter ostendit.

III. Pulchrum est bene facere rei publicae, etiam bene dicere haud absurdum est: vel pace vel bello clarum fieri licet; et qui fecere et qui facta aliorum scripsere multi laudantur. Ac mihi quidem, tametsi haudquaquam par 25 gloria sequitur scriptorem et actorem rerum, tamen in primis arduum videtur res gestas scribere: primum quod facta dictis exaequanda sunt, dehinc quia plerique quae delicta reprehenderis malevolentia et invidia dicta putant, ubi de magna virtute atque gloria bonorum memores, quae 30 sibi quisque facilia factu putat aequo animo accipit, supra ea veluti ficta pro falsis ducit.

Sed ego adulescentulus initio sicuti plerique studio ad rem publicam latus sum, ibique mihi multa adversa fuer Nam pro pudore, pro abstinentia, pro virtute, audacia, lar85 gitio, avaritia vigebant. Quae tametsi animus aspernabatur, insolens malarum artium, tamen inter tanta vitia imbecilla aetas ambitione corrupta tenebatur: ac me, quum ab reli

« IndietroContinua »