Immagini della pagina
PDF
ePub

more majorum lege uti neque amisso patrimonio liberum corpus habere: tanta saevitia faeneratorum atque praetoris fuit. Saepe majores vestrum, miseriti plebis Romanae, decretis suis inopiae ejus' opitulati sunt, ac novissime memoria nostra propter magnitudinem aeris alieni volentibus omnibus bonis argentum aere solutum est; saepe ipsa plebes, aut dominandi studio permota aut superbia magistratuum, armata a patribus secessit. At nos non imperium neque divitias petimus, quarum rerum causa bella atque 10 certamina omnia inter mortales sunt, sed libertatem, quam nemo bonus nisi cum anima simul amittit. Te atque senatum obtestamur, consulatis miseris civibus, legis praesidium, quod iniquitas praetoris eripuit, restituatis, neve nobis eam necessitudinem imponatis, ut quaeramus quonam modo 15 maxime ulti sanguinem nostrum pereamus."

XXXIV. Ad haec Q. Marcius respondet: Si quid ab senatu petere velint, ab armis discedant, Romam supplices proficiscantur; ea mansuetudine atque misericordia senatum populi Romani semper fuisse, ut nemo unquam ab eo 20 frustra auxilium petiverit.

At Catilina ex itinere plerisque consularibus, praeterea optimo cuique, litteras mittit: Se, falsis criminibus circumventum, quoniam factioni inimicorum resistere nequiverit, fortunae cedere, Massiliam in exsilium proficisci, non quo 25 sibi tanti sceleris conscius esset, sed uti res publica quieta foret, neve ex sua contentione seditio oriretur. Ab his longe diversas litteras Q. Catulus in senatu recitavit, quas sibi nomine Catilinae redditas dicebat. Earum exemplum infra scriptum est:

30

XXXV. "L. Catilina Q. Catulo. Egregia tua fides re cognita, grata mihi magnis in meis periculis, fiduciam commendationi meae tribuit. Quam ob rem defensionem in novo consilio non statui parare, satisfactionem ex nulla conscientia de culpa proponere decrevi, quam, me dius 35 fidius, veram licet cognoscas. Injuriis contumeliisque concitatus, quod fructu laboris industriaeque meae privatus statum dignitatis non obtinebam, publicam miserorum cau

sam pro mea consuetudine suscepi; non quia aes alienum meis nominibus ex possessionibus solvere non possem, quum scilicet alienis nominibus liberalitas Orestillae suis filiaeque copiis persolveret, sed quod non dignos homines honore honestatos videbam, meque falsa suspicione aliena- 5 tum esse sentiebam. Hoc nomine satis honestas pro meo casu spes reliquae dignitatis conservandae sum secutus. Plura quum scribere vellem, nuntiatum est vim mihi parari. Nunc Orestillam commendo tuaeque fidei trado: eam ab injuria defendas, per liberos tuos rogatus. Haveto."

10

XXXVI. Sed ipse, paucos dies commoratus apud C. Flaminium in agro Arretino, dum vicinitatem antea sollicitatam armis exornat, cum fascibus atque aliis imperii insignibus in castra ad Manlium contendit. Haec ubi Romae comperta sunt, senatus Catilinam et Manlium hostes 15 judicat; ceterae multitudini diem statuit, ante quam sine fraude liceret ab armis discedere, praeter rerum capitalium condemnatis. Praeterea decernit uti consules dilectum habeant, Antonius cum exercitu Catilinam persequi maturet, Cicero urbi praesidio sit.

20

Ea tempestate mihi imperium populi Romani multo maxime miserabile visum est; cui quum ad occasum ab ortu solis omnia domita armis parerent, domi otium atque divitiae, quae prima mortales putant, adfluerent, fuere tamen cives, qui seque remque publicam obstinatis animis 25 perditum irent. Namque duobus senati decretis ex tanta multitudine neque praemio inductus conjurationem patefecerat neque ex castris Catilinae quisquam omnium discesserat: tanta vis morbi erat, quae uti tabes plerosque civium animos invaserat.

30

XXXVII. Neque solum illis aliena mens erat, qui conscii conjurationis fuerant, sed omnino cuncta plebes novarum rerum studio Catilinae incepta probabat. Id adeo more suo videbatur facere. Nam semper in civitate, quibus opes nullae sunt, bonis invident, malos extollunt, vete- 35 ra odere, nova exoptant, odio suarum rerum mutari omnia student; turba atque seditionibus sine cura aluntur, quo

niam egestas facile habetur sine damno. Sed urbana plebes, ea vero praeceps erat de multis causis. Primum omnium, qui ubique probro atque petulantia maxime praestabant, item alii per dedecora patrimoniis amissis, pos5 tremo omnes quos flagitium aut facinus domo expulerat, ei Romam sicut in sentinam confluxerant. Deinde multi memores Sullanae victoriae, quod ex gregariis militibus alios senatores videbant, alios ita divites ut regio victu atque cultu aetatem agerent, sibi quisque, si in armis foret, 10 ex victoria talia sperabat. Praeterea juventus, quae in agris manuum mercede inopiam toleraverat, privatis atque publicis largitionibus excita, urbanum otium ingrato labori praetulerat. Eos atque alios omnes malum publicum alebat; quo minus mirandum est homines egentes, 18 malis moribus, maxima spe, rei publicae juxta ac sibi consuluisse. Praeterea quorum victoria Sullae parentes proscripti, bona erepta, jus libertatis imminutum erat, haud sane alio animo belli eventum exspectabant. Ad hoc quicumque aliarum atque senatus partium erant, coutur20 bari rem publicam quam minus valere ipsi malebant. Id adeo malum multos post annos in civitatem reverterat.

XXXVIII. Nam postquam, Cn. Pompeio et M. Crasso consulibus, tribunicia potestas restituta est, homines adulescentes summam potestatem nacti, quibus aetas animus25 que ferox erat, coepere senatum criminando plebem exagitare, dein largiundo atque pollicitando magis incendere: ita ipsi clari potentesque fieri. Contra eos summa ope nitebatur pleraque nobilitas, senatus specie, pro sua magnitudine. Namque, uti paucis verum absolvam, post Sul30 lae tempora quicumque rem publicam agitavere, honestis nominibus, alii sicuti populi jura defenderent, pars quo senatus auctoritas maxima foret, bonum publicum simulantes, pro sua quisque potentia certabant: neque illis modestia neque modus contentionis erat; utrique victo85 riam crudeliter exercebant.

XXXIX. Sed postquam Cn. Pompeius ad bellum maritimum atque Mithridaticum missus est, plebis opes im

minutae, paucorum potentia crevit. Ei magistratus, provincias aliaque omnia tenere; ipsi innoxii, florcntes, sine metu aetatem agere, ceteros, qui plebem in magistratu placidius tractarent, judiciis terrere. Sed ubi primum dubiis rebus novandi spes oblata est, vetus certamen ani 5 mos eorum arrexit. Quod si primo proelio Catilina superior aut aequa manu discessisset, profecto magna clades. atque calamitas rem publicam oppressisset; neque illis, si victoriam adepti forent, diutius ea uti licuisset, quin defessis et exsanguibus qui plus posset imperium atque liber- 10 tatem extorqueret.

Fuere tamen extra conjurationem complures, qui ad Catilinam initio profecti sunt. In eis erat A. Fulvius, senatoris filius, quem retractum ex itinere parens necari jussit. Eisdem temporibus Romae Lentulus, sicuti Cati- 15 lina praeceperat, quoscumque moribus aut fortuna novis rebus idoneos credebat, aut ipse aut per alios sollicitabat, neque solum cives, sed cujusque modi genus hominum, quod modo bello usui foret.

XL. Igitur P. Umbreno cuidam negotium dat, uti lega- 20 tos Allobrogum requirat, eosque, si possit, impellat ad societatem belli, existimans publice privatimque aere alieno oppressos, praeterea quod natura gens Gallica bellicosa esset, facile eos ad tale consilium adduci posse. Umbrenus, quod in Gallia negotiatus erat, plerisque principi- 25 bus civitatium notus erat atque eos noverat: itaque sine mora, ubi primum legatos in foro conspexit, percontatus pauca de statu civitatis, et quasi dolens ejus casum, requirere coepit quem exitum tantis malis sperarent. Postquam illos videt queri de avaritia magistratuum, accusare 30 senatum quod in eo auxilii nihil esset, miseriis suis remedium mortem exspectare, "At ego" inquit "vobis, si modo viri esse vultis, rationem ostendam, qua tanta ista mala effugiatis." Haec ubi dixit, Allobroges in maximam spem adducti Umbrenum orare, ut sui misereretur; nihil tam 35 asperum neque tam difficile esse, quod non cupidissime facturi essent, dum ea res civitatem aere alieno liberaret.

Ille eos in domum D. Bruti perducit, quod foro propinqua erat, neque aliena consilii propter Semproniam; nam tum Brutus ab Roma aberat. Praeterea Gabinium arcessit, quo major auctoritas sermoni inesset. Eo praesente con5 jurationem aperit, nominat socios, praeterea multos cujusque generis innoxios, quo legatis animus amplior esset; deinde eos pollicitos operam suam domum dimittit.

XLI. Sed Allobroges diu in incerto habuere, quidnam consilii caperent. In altera parte erat aes alienum, studi10 um belli, magna merces in spe victoriae; at in altera majores opes, tuta consilia, pro incerta spe certa praemia. Haec illis volventibus tandem vicit fortuna rei publicae. Itaque Q. Fabio Sangae, cujus patrocinio civitas plurimum utebatur, rem omnem, uti cognoverant, aperiunt. Cicero, 15 per Sangam consilio cognito, legatis praecipit ut studium conjurationis vehementer simulent, ceteros adeant, bene polliceantur, dentque operam uti eos quam maxime manifestos habeant.

XLII. Eisdem fere temporibus in Gallia citeriore atque 20 ulteriore, item in agro Piceno, Bruttio, Apulia motus erat. Namque illi, quos ante Catilina dimiserat, inconsulte ac veluti per dementiam cuncta simul agebant; nocturnis consiliis, armorum atque telorum portationibus, festinando, agitando omnia, plus timoris quam periculi effecerant. Ex 25 eo numero complures Q. Metellus Celer praetor ex senatus consulto causa cognita in vincula conjecerat, item in ulteriore Gallia C. Murena, qui ei provinciae legatus praeerat.

XLIII. At Romae Lentulus cum ceteris, qui principes conjurationis erant, paratis ut videbantur magnis copiis, 30 constituerant uti, quum Catilina in agrum Faesulanum cum exercitu venisset, L. Bestia tribunus plebei, contione habita, quereretur de actionibus Ciceronis, bellique gravissimi. invidiam optimo consuli imponeret; eo signo, proxima nocte cetera multitudo conjurationis suum quisque nego35 tium exsequeretur. Sed ea divisa hoc modo dicebantur : Statilius et Gabinius uti cum magna manu duodecim simul opportuna loca urbis incenderent, quo tumultu facilior

« IndietroContinua »