Immagini della pagina
PDF
ePub

vestra dignitas, neu magis irae vestrae quam famae consulatis. Nam si digna poena pro factis eorum reperitur, novum consilium approbo; sin magnitudo sceleris omnium ingenia exsuperat, eis utendum censeo, quae legibus com5 parata sunt.

Plerique eorum qui ante me sententias dixerunt, composite atque magnifice casum rei publicae miserati sunt: quae belli saevitia esset, quae victis acciderent, enumeravere; rapi virgines, pueros; divelli liberos a parentum 10 complexu; matres familiarum pati quae victoribus collibuissent; fana atque domos spoliari; caedem, incendia fieri; postremo armis, cadaveribus, cruore atque luctu omnia compleri. Sed, per deos immortales, quo illa oratio pertinuit? An, uti vos infestos conjurationi faceret? 15 Scilicet quem res tanta et tam atrox non permovit, eum

oratio accendet. Non ita est, neque cuiquam mortalium injuriae suae parvae videntur: multi eas gravius aequo habuere.

Sed alia aliis licentia est, patres conscripti. Qui de20 missi in obscuro vitam habent, si quid iracundia deliquere, pauci sciunt, fama atque fortuna eorum pares sunt; qui magno imperio praediti in excelso aetatem agunt, eorum facta cuncti mortales novere. Ita in maxima fortuna minima licentia est; neque studere neque odisse, sed mini25 me irasci decet ; quae apud alios iracundia dicitur, ea in imperio superbia atque crudelitas appellatur. Equidem ego sic existimo, patres conscripti, omnes cruciatus minores quam facinora illorum esse; sed plerique mortales postrema meminere, et in hominibus impiis, sceleris eorum 30 obliti, de poena disserunt si ea paulo severior fuit.

D. Silanum, virum fortem atque strenuum, certo scio quae dixerit studio rei publicae dixisse, neque illum in tanta re gratiam aut inimicitias exercere; eos mores eamque modestiam viri cognovi. Verum sententia ejus mihi 35 non crudelis-quid enim in tales homines crudele fieri potest?-sed aliena a re publica nostra videtur. Nam profecto aut metus aut injuria te subegit, Silane, consulem

designatum, genus poenae novum decernere. De timore supervacaneum est disserere, quum praesertim, diligentia clarissimi viri consulis, tanta praesidia sint in armis. De poena possum equidem dicere-id quod res habet-in luctu atque miseriis mortem aerumnarum requiem, non cruciatum esse; eam cuncta mortalium mala dissolvere; ultra neque curae neque gaudio locum esse. Sed, per deos immortales, quam ob rem in sententia non addidisti, uti prius verberibus in eos animadverteretur? An quia lex Porcia vetat ? At aliae leges item condemnatis civibus non animam eripi, 1( sed exsilium permitti jubent. An quia gravius est verberari quam necari? Quid autem acerbum aut nimis grave est in homines tanti facinoris convictos? Sin quia levius est, qui convenit in minore negotio legem timere, quum eam in majore neglexeris ?

15

At enim quis reprehendet, quod in parricidas rei publicae decretum erit? Tempus, dies, fortuna, cujus libido gentibus moderatur. Illis merito accidet, quicquid evenerit; ceterum vos, patres conscripti, quid in alios statuatis considerate. Omnia mala exempla ex rebus bonis orta 20 sunt; sed ubi imperium ad ignaros aut minus bonos pervenit, novum illud exemplum ab dignis et idoneis ad indignos et non idoneos transfertur. Lacedaemonii devictis Atheniensibus triginta viros imposuere, qui rem publicam eorum tractarent. Ei primo coepere pessimum quemque 25 et omnibus invisum indemnatum necare; ea populus laetari et merito dicere fieri: post, ubi paulatim licentia crevit, juxta bonos et malos libidinose interficere, ceteros metu terrere. Ita civitas, servitute oppressa, stultae laetitiae graves poenas dedit. Nostra memoria victor Sulla, quum 30 Damasippum et alios ejus modi, qui malo rei publicae creverant, jugulari jussit, quis non factum ejus laudabat? Homines scelestos et factiosos, qui seditionibus rem publicam exagitaverant, merito necatos aiebant. Sed ea res magnae initium cladis fuit. Nam uti quisque domum aut 35 villam, postremo vas aut vestimentum alicujus concupiverat, dabat operam, ut is in proscriptorum numero esset.

Ita illi, quibus Damasippi mors laetitiae fuerat, paulo post ipsi trahebantur; neque prius finis jugulandi fuit quam Sulla omnes suos divitiis explevit. Atque ego haec non in M. Tullio neque his temporibus vereor; sed in magna 5 civitate multa et varia ingenia sunt. Potest alio tempore, alio consule, cui item exercitus in manu sit, falsum aliquid pro vero credi: ubi hoc exemplo per senati decretum consul gladium eduxerit, quis illi finem statuet, aut quis moderabitur?

10

Majores nostri, patres conscripti, neque consilii neque audaciae unquam eguere, neque illis superbia obstabat, quo minus aliena instituta, si modo proba erant, imitarentur. Arma atque tela militaria ab Samnitibus, insignia magistratuum ab Tuscis pleraque sumpserunt; postremo 15 quod ubique apud socios aut hostes idoneum videbatur, cum summo studio domi exsequebantur: imitari quam invidere bonis malebant. Sed eodem illo tempore Graeciae morem imitati verberibus animadvertebant in cives, de condemnatis summum supplicium sumebant. Postquam 20 res publica adolevit et multitudine civium factiones valuere, circumveniri innocentes, alia hujusce modi fieri coepere; tum lex Porcia aliaeque leges paratae sunt, quibus legibus exsilium damnatis permissum est. Hanc ego causam, patres conscripti, quo minus novum consilium capia25 mus, in primis magnam puto. Profecto virtus atque sapientia major in illis fuit, qui ex parvis opibus tantum imperium fecere, quam in nobis, qui eà bene parta vix retinemus.

Placet igitur eos dimitti et augeri exercitum Catilinae? 30 Minime. Sed ita censeo: publicandas eorum pecunias; ipsos in vinculis habendos per municipia, quae maxime opibus valent; neu quis de eis postea ad senatum referat, neve cum populo agat; qui aliter fecerit, senatum existimare eum contra rem publicam et salutem omnium facturum."

35

LII. Postquam Caesar dicendi finem fecit, ceteri verbo alius alii varie assentiebantur. At M. Porcius Cato, rogatus sententiam, hujusce modi orationem habuit:

"Longe mihi alia mens est, patres conscripti, quum res atque pericula nostra considero, et quum sententias nonnullorum ipse mecum reputo. Illi mihi disseruisse videntur de poena eorum, qui patriae, parentibus, aris atque focis suis beilum paravere: res autem monet cavere ab 5 illis magis quam, quid in illos statuamus, consultare. Nam cetera maleficia tum persequare, ubi facta sunt; hoc, nisi provideris ne accidat, ubi evenit, frustra judicia implores: capta urbe, nihil fit reliqui victis. Sed, per deos immor-" tales, vos ego appello, qui semper domos, villas, signa, 10 tabulas vestras pluris quam rem publicam fecistis: si ista, cujuscumque modi sunt quae amplexamini, retinere, si voluptatibus vestris otium praebere vultis, expergiscimini aliquando et capessite rem publicam. Non agitur de vectigalibus neque de sociorum injuriis: libertas et anima 15

nostra in dubio est.

Saepenumero, patres conscripti, multa verba in hoc ordine feci, saepe de luxuria atque avaritia nostrorum civium questus sum, multosque mortales ea causa adversos habeo: qui mihi atque animo meo nullius unquam delicti gratiam 20 fecissem, haud facile alterius libidini malefacta condonabam. Sed ea tametsi vos parvi pendebatis, tamen res publica firma erat: opulentia neglegentiam tolerabat. Nunc vero non id agitur, bonisne an malis moribus vivamus, neque quantum aut quam magnificum imperium populi 25 Romani sit; sed haec, cujuscumque modi videntur, nostra an nobiscum una hostium futura sint. Hic mihi quisquam mansuetudinem et misericordiam nominat? Jam pridem equidem nos vera vocabula rerum amisimus; quia bona aliena largiri liberalitas, malarum rerum audacia fortitudo 30 vocatur, eo res publica in extremo sita est. Sint sane, quoniam ita se mores habent, liberales ex sociorum fortunis, sint misericordes in furibus aerarii; ne illi sanguinem nostrum largiantur, et, dum paucis sceleratis parcunt, bonos omnes perditum eant.

Bene et composite C. Caesar paulo ante in hoc ordine de vita et morte disseruit, credo falsa existimans ea quae

35

de inferis memorantur, diverso itinere malos a bonis loca taetra, inculta, foeda atque formidulosa habere. Itaque censuit pecunias eorum publicandas, ipsos per municipia in custodiis habendos; videlicet timens ne, si Romae sint, 5 aut a popularibus conjurationis aut a multitudine conducta per vim eripiantur. Quasi vero mali atque scelesti tantum modo in urbe et non per totam Italiam sint; aut non ibi plus possit audacia, ubi ad defendendum opes minores sunt. Quare vanum equidem hoc consilium est, si pericu10 lum ex illis metuit; sin in tanto omnium metu solus non timet, eo magis refert me mihi atque vobis timere. Quare quum de P. Lentulo ceterisque statuetis, pro certo habetote, vos simul de exercitu Catilinae et de omnibus conjuratis decernere. Quanto vos attentius ea agetis, tanto. 16 illis animus infirmior erit: si paululum modo vos languere viderint, jam omnes feroces aderunt.

Nolite existimare majores nostros armis rem publicam ex parva magnam fecisse. Si ita res esset, multo pulcherrimam eam nos haberemus ; quippe sociorum atque civium, 20 praeterea armorum atque equorum major copia nobis quam illis est. Sed alia fuere, quae illos magnos fecere, quae nobis nulla sunt: domi industria, foris justum imperium; animus in consulendo liber, neque delicto neque libidini obnoxius. Pro his nos habemus luxuriam atque avaritiam, 25 publice egestatem, privatim opulentiam; laudamus divitias, sequimur inertiam; inter bonos et malos discrimen nullum; omnia virtutis praemia ambitio possidet. Neque mirum: ubi vos separatim sibi quisque consilium capitis, ubi domi voluptatibus, hic pecuniae aut gratiae servitis, eo 30 fit, ut impetus fiat in vacuam rem publicam.

Sed ego haec omitto. Conjuravere nobilissimi cives patriam incendere, Gallorum gentem infestissimam nomini Romano ad bellum arcessunt, dux hostium cum exercitu supra caput est: vos cunctamini etiam nunc, quid intra 85 moenia deprehensis hostibus faciatis? Misereaminí censeo -deliquere homines adulescentuli per ambitionem-atque etiam armatos dimittatis, Ne ista vobis mansuetudo et

« IndietroContinua »