Immagini della pagina
PDF
ePub

2000

XIV. In tanta tamque corrupta civitate Catilina, id quod factu facillimum erat, omnium flagitiorum atque facinorum circum se tamquam stipatorum catervas habebat. Nam quicumque impudicus, adulter, ganeo bona patria laceraverat, quique alienum, aes grande conflaverat quo flagitium aut facinus redimeret, praeterea omnes undique parricidae, sacrilegi, convicti judiciis aut pro factis judicium timentes, ad hoc quos manus atque lingua perjurio aut sanguine civili alebat, postremo omnes quos flagitium, 10 egestas, conscius animus exagitabat, ei Catilinae proximi familiaresque erant. Quod si quis etiam a culpa vacuus in amicitiam ejus inciderat, cotidiano usu atque illecebris facile par similisque ceteris efficiebatur. Sed maxime adulescentium familiaritates appetebat: eorum animi mol15 les aetate et fluxi dolis haud difficulter capiebantur. Nam ut cujusque studium ex aetate flagrabat, aliis scorta praebere, aliis canes atque equos mercari, postremo neque sumptui neque modestiae suae parcere, dum illos obnoxios fidosque sibi faceret. Scio fuisse nonnullos qui ita existi20 marent, juventutem, quae domum Catilinae frequentabat, parum honeste pudicitiam habuisse; sed ex aliis rebus magis, quam quod cuiquam id compertum foret, haec fama valebat.

41R

1440

XV. Jam primum adulescens Catilina multa nefanda 25 stupra fecerat, cum virgine nobili, cum sacerdote Vestae, alia hujusce modi contra jus fasque. Postremo captus amore Aureliae Orestillae, cujus praeter formam nihil unquam bonus laudavit, quod ea nubere illi dubitabat timens privignum adultum aetate, pro certo creditur necato filio 30 vacuam domum scelestis nuptiis fecisse. Quae quidem res mihi in primis videtur causa fuisse facinoris maturandi. Namque animus impurus, deis hominibusque infestus, neque vigiliis neque quietibus sedari poterat: ita conscientia mentem excitam vastabat. Igitur colos ei exsanguis, foedi 85 oculi, citus modo modo tardus incessus: prorsus in facie vultuque vecordia inerat.

XVI. Sed juventutem, quam, ut supra diximus, illexe

rat, multis modis mala facinora edocebat. Ex illis testes signatoresque falsos commodare; fidem, fortunas, pericula vilia habere, post, ubi eorum famam atque pudorem attriverat, majora alia imperabat ; si causa peccandi in praesens minus suppetebat, nihilo minus insontes sicuti sontes 5 circumvenire, jugulare: scilicet, ne per otium torpescerent manus aut animus, gratuito potius malus atque crudelis erat. Eis amicis sociisque confisus Catilina, simul quod aes alienum per omnes terras ingens erat, et quod plerique Sullani milites, largius suo usi, rapinarum et victoriae vete- 10 ris memores, civile bellum exoptabant, opprimendae rei publicae consilium cepit. In Italia nullus exercitus, Cn. Pompeius in extremis terris bellum gerebat; ipsi consulatum petenti magna spes; senatus nihil sane intentus; tutae tranquillaeque res omnes: sed ea prorsus opportuna 15 Catilinae.

XVII. Igitur circiter Kalendas Junias, L. Caesare et C. Figulo consulibus, primo singulos appellare: hortari alios, alios tentare; opes suas, imparatam rem publicam, magna praemia conjurationis docere. Ubi satis explorata 20 sunt quae voluit, in unum omnes convocat, quibus maxima necessitudo et plurimum audaciae inerat. Eo convenere senatorii ordinis P. Lentulus Sura, P. Autronius, L. Cassius Longinus, C. Cethegus, Publius et Servius Sullae Servii filii, L. Vargunteius, Q. Annius, M. Porcius Laeca, 25 L. Bestia, Q. Curius; praeterea ex equestri ordine M. Fulvius Nobilior, L. Statilius, P. Gabinius Capito, C. Cornelius; ad hoc multi ex coloniis et municipiis, domi nobiles. Erant praeterea complures paulo occultius consilii hujusce participes nobiles, quos magis dominationis spes hortabatur 30 quam inopia aut alia necessitudo. Ceterum juventus pleraque, sed maxime nobilium, Catilinae inceptis favebat: quibus in otio vel magnifice vel molliter vivere copia erat, incerta pro certis, bellum quam pacem malebant. Fuere item ea tempestate qui crederent M. Licinium Crassum 35 non ignarum ejus consilii fuisse ; quia Cn. Pompeius, invisus ipsi, magnum exercitum ductabat, cujusvis opes

234

voluisse contra illius potentiam crescere, simul confisum, si conjuratio valuisset, facile apud illos principem se fore.

66.3.XVIII. Sed antea item conjuravere pauci contra rem publicam, in quibus Catilina fuit: de qua quam Verissime potero dicam. L. Tullo et M'. Lepido consulibus, P. Autronius et P. Sulla, designati consules, legibus ambitus interrogati poenas dederant. Post paulo Catilina, pecuniarum repetundarum reus, prohibitus erat consulatum pete10 re, quod intra legitimos dies profiteri nequiverat. Erat eodem tempore Cn. Piso, adulescens nobilis, summae audaciae, egens, factiosus, quem ad perturbandam rem publicam inopia atque mali mores stimulabant. Cum hoc Catilina et Autronius circiter Nonas Decembres, consilio com15 municato, parabant in Capitolio Kalendis Januariis L. Cottam et L. Torquatum consules interficere, ipsi fascibus correptis Pisonem cum exercitu ad obtinendas duas Hispanias mittere. Ea re cognita, rursus in Nonas Februarias consilium caedis transtulerant. Jam tum non consulibus 20 modo, sed plerisque senatoribus perniciem machinabantur. Quod ni Catilina maturasset pro curia signum sociis dare, eo die post conditam urbem Romam pessimum facinus patratum foret. Quia nondum frequentes armati convenerant, ea res consilium diremit.

25

XIX. Postea Piso in citeriorem Hispaniam quaestor pro praetore missus est, adnitente Crasso, quod eum infestum inimicum Cn. Pompeio cognoverat. Neque tamen senatus provinciam invitus dederat : quippe foedum hominem a re publica procul esse volebat; simul quia boni 80 complures praesidium in eo putabant, et jam tum potentia Pompeii formidulosa erat. Sed is Piso in provincia ab equitibus Hispanis, quos sine exercitu ductabat iter faciens, occisus est. Sunt qui ita dicant, imperia ejus injusta, superba, crudelia barbaros nequivisse pati; alii autem, equi85 tes illos, Cn. Pompeii veteres fidosque clientes, voluntate ejus Pisonem aggressos; nunquam Hispanos praeterea tale facinus fecisse, sed imperia saeva multa antea perpes

sos. Nos eam rem in medio relinquemus. De superiore conjuratione satis dictum.

XX. Catilina, ubi eos, quos paulo ante memoravi, çonvenisse videt, tametsi cum singulis multa saepe egerat, tamen in rem fore credens universos appellare et cohortari, 5 in abditam partem aedium secedit, atque ibi omnibus arbitris procul amotis orationem hujusće modi habuit:

"Ni virtus fidesque vestra spectata mihi forent, nequiquam opportuna res cecidisset; spes magna, dominatio in manibus frustra fuissent; neque ego per ignaviam aut 10 vana ingenia incerta pro certis captarem. Sed quia multis et magnis tempestatibus vos cognovi fortes fidosque mihi, eo animus ausus est maximum atque pulcherrimum facinus incipere; simul quia vobis eadem quae mihi bona malaque esse intellexi. Nam idem velle atque idem nolle, ea de- 15 mum firma amicitia est.

Sed ego quae mente agitavi, omnes jam antea diversi audistis. Ceterum mihi in dies magis animus accenditur, quum considero quae condicio vitae futura sit, nisi nosmet ipsi vindicamus in libertatem. Nam postquam res publica 20 in paucorum potentium jus atque dicionem concessit, semper illis reges, tetrarchae vectigales esse; populi, nationes stipendia pendere; ceteri omnes, strenui, boni, nobiles atque ignobiles, vulgus fuimus sine gratia, sine auctoritate, eis obnoxii, quibus, si res publica valeret, formidini esse- 25 mus. Itaque omnis gratia, potentia, honos, divitiae apud illos sunt aut ubi illi volunt; nobis reliquere pericula, repulsas, judicia, egestatem. Quae quousque tandem patiemini, fortissimi viri? Nonne emori per virtutem praestat, quam vitam miseram atque inhonestam, ubi alienae super 30 biae ludibrio fueris, per dedecus amittere?

248

Verum enimvero, pro deum atque hominum fidem, victoria in manu nobis est ; viget aetas, animus valet: contra illis annis atque divitiis omnia consenuerunt. Tantum modo incepto opus est, cetera res expediet. Etenim quis 35 mortalium, cui virile ingenium est, tolerare potest illis divitias superare, quas profundant in extrudendo mari

10

et montibus coaequandis, nobis rem familiarem etiam ad necessaria deesse? illos binas aut amplius domos continuare, nobis larem familiarem nusquam ullum esse? Quum tabulas, signa, toreumata emunt, nova diruunt, alia aedificant, postremo omnibus modis pecuniam trahunt, vexant, tamen summa libidine divitias suas vincere nequeunt. At nobis est domi inopia, foris aes alienum ; mala res, spes multo asperior: denique, quid reliqui habemus praeter miseram animam ?

1449

Quin igitur expergiscimini! En illa, illa, quam saepe optastis, libertas, praeterea divitiae, decus, gloria in oculis sita sunt; fortuna omnia ea victoribus praemia posuit. Res, tempus, pericula, egestas, belli spolia magnifica, magis quam oratio mea, vos hortantur. Vel imperatore vel milite 15 me utemini: neque animus, neque corpus a vobis aberit. Haec ipsa, ut spero, vobiscum una consul agam, nisi forte me animus fallit, et vos servire magis quam imperare parati estis."

26.31

XXI. Postquam accepere ea homines, quibus mala 20 abunde omnia erant, sed neque res neque spes bona ulla, tametsi illis quieta movere magna merces videbatur, tamen postulavere plerique, ut proponeret quae condicio belli foret, quae praemia armis peterent, quid ubique opis aut spei haberent. Tum Catilina polliceri tabulas novas, pro25 scriptionem locupletium, magistratus, sacerdotia, rapinas, alia omnia quae bellum atque libido victorum fert: praeterea esse in Hispania citeriore Pisonem, in Mauretania cum exercitu P. Sittium Nucerinum, consilii sui participes; petere consulatum C. Antonium, quem sibi collegam fore 30 speraret, hominem et familiarem et omnibus necessitudinibus circumventum ; cum eo se consulem initium agendi facturum. Ad hoc maledictis increpabat omnes bonos, suorum unum quemque nominans laudare; admonebat alium egestatis, alium cupiditatis suae, complures periculi aut 35 ignominiae, multos victoriae Sullanae, quibus ea praedae fuerat. Postquam omnium animos alacres videt, cohortatus ut petitionem suam curae haberent, conventum dimisit.

« IndietroContinua »