Valerii Maximi Factorum dictorumque memorabilium libri novem: ex editione Joannis Kappii, Volume 1;Volume 70

Copertina anteriore
A.J. Valpy, 1823 - 1410 pagine
 

Pagine selezionate

Altre edizioni - Visualizza tutto

Parole e frasi comuni

Brani popolari

Pagina 246 - Illud quoque memoria repetendum, quod tribunis plebis intrare curiam non licebat: ante valvas autem positis subselliis, decreta patrum attentissima cura examinabant, ut si qua ex eis improbassent, rata esse non sinerent. Itaque veteribus senatus consultis C litera subscribi solebat eaque nota significabatur, ita tribunos quoque censuisse.
Pagina 121 - ... conspici decus voluit. quapropter non dubitaverunt sacris imperia servire, ita se humanarum rerum futura regimen existimantia si divinae potentiae bene atque constanter fuissent famulata.
Pagina 275 - Venenum cicuta3 temperatum in ea civitate publiée custoditur, quod datur ei, qui causas sexcentis (id enim senatus ejus nomen est) exhibuit, propter quas mors sit illi expetenda : cognitione virili benevolentia ц tempérala, quae nee egredi vita temeré patitur, et sapienter excederé cupienti sunt; couferre possuntad actionem nium , HN XXV.
Pagina 205 - Castorem uero et Pollucem etiam illo tempore pro imperio populi Romani excubuisse cognitum est, quo ad lacum luturnae suum equorumque sudorem abluentis uisi sunt, iunctaque fonti 20 aedis eorum nullius hominum manu reserata patuit.
Pagina 261 - Terentum (id ei loco nomen est) cupide arrepto calice, aquam flumine haustam, eo unde fumus erat obortus, iam laetior pertulit, divinitus dati remedii quasi vestigia quaedam in propinquo nactum se existimans: inque solo magis fumante, quam ullas ignis habente reliquias...
Pagina 460 - Pupinia habebat , mortuum esse , occasionemque nactum mercenarium amoto inde rustico instrumento discessisse; ideoque petere, ut sibi successor mitteretur, ne deserto agro non esset, unde uxor et liberi sui alerentur.
Pagina 276 - Pompei praesentia clariorem fieri magni aestimaret. Née preces eius uir ille, ut omnibus uirtutibus ita humanitatis quoque laudibus instructissimus, 5 aspernari sustinuit. Venit itaque ad earn facundissimoque sermone, qui ore eius quasi e beato quodam eloquentiae fonte manabat, ab incepto consilio diu nequicquam reuocare conatus, ad ultimum propositum exsequi passus est. Quae nonagesimum annum transgressa cum summa et animi et corporis sinceritate ю lectulo, quantum dinoscere erat, cotidiana consuetudine...
Pagina 255 - Proximus <a>20 militaribus institutis ad urbana castra, id est theatra, gradus faciendus est, quoniam haec quoque saepenumero animosas acies instruxerunt, excogitataque cultus deorum et hominum delectationis causa non sine aliquo pacis rubore voluptatem et religionem civili sanguine scaenicorum portentorum gratia macularunt.
Pagina 296 - ... vallo aut fossa cingeret, neve tentorium ex pellibus haberet. recursum autem iis ad pristinum militiae ordinem proposuerunt, si quis bina spolia ex hostibus <ret>ulisset.60 quibus suppliciis compressi ex deformibus Pyrrhi munusculis acerrimi hostes exstiterunt.
Pagina 136 - Dionysius tot sacrilegia sua quot iam recognoscemus29 iocosis dictis prosequi voluptatis loco duxit: fano enim Proserpinae spoliato Locris, cum per altum secundo vento classe veheretur, ridens amicis Videtisne' ait 'quam bona navigatio ab ipsis dis immortalibus sacrilegis tribuatur?

Informazioni bibliografiche