Immagini della pagina
PDF
ePub

C. JULII CÆSARIS

OPERA OMNIA.

VOL. IV.

OPERA OMNIA

EX EDITIONE OBERLINIANA

CUM NOTIS ET INTERPRETATIONE

IN USUM DELPHINI

VARIIS LECTIONIBUS

NOTIS VARIORUM

J. CELSI COMMENTARIIS

&c. &c.

RECENSU EDITIONUM ET CODICUM

ET

INDICE LOCUPLETISSIMO

ACCURATE RECENSITA.

VOLUMEN QUARTUM.

F

LONDINI:

CURANTE ET IMPRIMENTE A. J. VALPY, A. M.

1819.

[ocr errors][merged small]

6. Præerat Aruns.'

11 Legionemque XII, quæ cum eo fuerat in hibernis, in Togatam Galliam mittit] Mss. omnes constanter habent XII. Ciacconius et Ursinus legunt legionem Iv. non hic modo, verum et in fine hujus libri, ubi dicitur: 'Casar tamen, quum de voluntate adversariorum nemini dubium esset, Cn. Pompeio legionem remisit, et ex suo numero xv. quam in Gallia citeriore habuerat, ex S. C. jubet transdi.' Sed hoc loco pro xv. in sec. Msto Bongarsiano est XIV.: vitiose, quando illam Pompeio transditam non fuisse, vel hinc manifeste constet, quod habuit eam Cæsar in Hispania, et primo de Bello Civili ait, occisum ex suis fuisse Q. Fulginium,

[ocr errors]

ex primo hastato legionis xiv.' Sed caussa emendandi fuit Ciacconio et Ursino, quod hic dicitur legio XII. in citeriorem Galliam missa, infra ait Hirtius legionem xv. in citeriore Gallia fuisse, ac Pompeio a Cæsare transditam. At ipse Cæsar de Bello Civili II. 88. ait: Erant in sinistro cornu legiones duæ transditæ a Casare initio dissensionis, ex S. C. quarum una prima, altera tertia appellabatur:' contra Lucanus 1. vii. " cornus tibi cura sinistri Lentule, cum prima, quæ tum fuit optima bello, Et quarta legione datur.' Lentulus igitur primæ legioni et quartæ præpositus.

Et sane arbitror corruptum in Cæsare numerum. Ut vix dubium relinquam mihi, quin vera observarint. Vossius. Nihil variant quoque mei codices; nisi quod cum aliis et Edd. priscis habeant Legionem autem, præter Petav. Cujac. Scalig. Leid. pr. And. et Oxon. in Leid. tert. et Ed. Inc. legionem XII. undecimam libro suo adlevit Lipsius, quod quid sibi velit, nescio.

14 Decursione barbarorum] Ita reposuit Scaliger. An recte, disquiri merito possit. Antea scriptum erat de incursione. In Petaviano cod. est, Delph. et Var. Clas.

de concursione, in tertio Bongars. discursione; atque ita Lipsius edidit: secundo diversione. Primus tamen codes habet decursiones Veteribus decursi

yodatur equestre certamen, quod manifestius quam ut probari debeat. Unde Tacitus, de Germanico, 'princeps honori patris decucurrit.' Non tamen hanc decursionis vocem alio significatu apud autorum quemquam legere me memini. Sed decursus prо кaтadρоμņ usurpatur,

uti cum amnis de monte decurrere dicitur: itaque si barbari Alpibus decurrentes Tergestinos invaserunt, percommoda hic decursus vox. Decursio etsi hac notione non legerim, tamen improbare temerarii putem, et ejus qui nesciat, veteres tam contemtus quam contemtio, tam auctus quam auctio, et innumera id genus alia usurpasse. Sed incursionis vocem huic loco magis congruere arbitror. Vossius. Ms. Reg. discursione. Al. de incursione. Clark. Decursione habent cum Bong. primo et Voss. primo multi ex meis. disc. Voss. sec. discussione Carr. Sed id quod ante Scaligerum vulgo edebatur, servant Cujac. Scalig. Leid. prim. tert. Lovan. Gott. Voss. tert. Dorvill. et Edd. primæ. Neque caussam video, cur hoc mutari debuerit. De caussam notat, uti dicimus ea de caussa et ea caussa; quo facto et quo de facto. Eadem præpositio abest a plerisque Mss. c. 30. de detrimento aut timore provinciæ magna infamia caperetur.' Præterquam quod et aliquando abundet. Confer Cl. Burm. ad Nemes. Cyneg. v. 17. et Pric. ad Apulei. 1. 1v. p. 61. 'Solatium de refectione tribues.' Heum. ad Lactant. Sympos. v. 12. 'de versu.' Vox vero incursio hac in re propria et ubivis obvia est. Nolui tamen rursus inmutare, quia video hoc verbo decursio eodem sensu ab Hirtio usurpatum B. Alex. c. 42. 'Ad decursiones faciendas et bellum inferendum.'

Casur

4 N

« IndietroContinua »